Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[p. 57]
Exigitis rem magis iocundam mihi quam facilem:
iubetis enim quid de his declamatoribus sentiam qui
in aetatem meam inciderunt indicare,
et si qua
memoriae meae nondum elapsa sunt ab illis dicta
colligere,
ut quamuis notitiae uestrae subducti sint,
tamen non credatis tantum de illis,
sed et iudicetis.
Est,
fateor,
iocundum mihi redire in antiqua studia
melioresque ad annos respicere et uobis querentibus
quod tantae opinionis uiros audire non potueritis
detrahere temporum iniuriam.
[
2]
sed cum multa iam
mihi ex meis desideranda senectus fecerit,
oculorum
aciem retuderit,
aurium sensum hebetauerit,
neruoram firmitatem fatigauerit,
inter ea quae retinui
[p. 58]
memoria est res ex omnibus animi partibus maxime
delicata et fragilis,
in quam primam senectus
incurrit.
Hanc aliquando in me floruisse,
ut non
tantum ad usum sufficeret,
sed in miraculum usque
procederet,
non nego:
nam et duo milia nominum
recitata quo erant ordine dicta reddebam et ab his
qui ad audiendum praeceptorem mecum conuenerant
singulos uersus a singulis datos,
cum plures quam
ducenti efficerentur,
ab ultimo incipiens usque ad
primum recitabam.
[
3]
nec ad complectenda tantum quae
uellem uelox mihi erat memoria,
sed etiam ad
continenda quae acceperat solebat bonae fidei esse.
nunc
iam et aetate quassata et longa desidia,
quae
iuuenilem quoque animum dissoluit,
eo perducta est,
ut
etiamsi potest aliquid praestare,
non possit
promittere:
diu ab illa nihil
repetiui.
Nunc quia iubetis,
quid possit experiar et illam omni cura scrutabor.
Ex parte enim bene spero;
nam quaecumque apud
illam aut puer aut iuuenis deposui,
quasi recentia
aut modo audita sine cunctatione profert:
at si qua
illi intra proximos annos commisi,
sic perdidit et
amisit,
ut etiamsi saepius ingerantur,
totiens tamen
tanquam noua audiam.
[
4]
Ita ex memoria quantum
uobis satis sit superest:
neque enim de his me
interrogatis quos ipsi audistis,
sed de his qui ad uos
usque non peruenerunt.
Fiat quod uultis:
mittatur
senex in scolas.
Illud necesse est inpetrem,
ne me
quasi certum aliquem ordinem uelitis sequi in
contrahendis quae mihi occurrent:
necesse est enim per
omnia studia mea errem et passim quidquid
[p. 59]
obuenerit adprehendam.
[
5]
Controuersiarum sententias
fortasse pluribus locis ponam in una declamatione
dictas:
non enim dum quaero aliquid inuenio,
sed
saepe quod quaerenti non comparuit aliud agenti
praesto est:
quaedam uero quae obuersantia mihi et
ex aliqua parte se ostendentia non possum
occupare,
eadem securo et reposito animo subito
emergunt.
aliquando etiam seriam rem agenti et
occupato sententia diu frustra quaesita intempestiue molesta
est.
necesse est ergo me ad delicias conponam
memoriae meae quae mihi iam olim precario paret.
[
6]
Facitis autem,
iuuenes mei,
rem necessariam et
utilem,
quod non contenti exemplis saeculi uestri,
prioris quoque uultis cognoscere:
primum quia,
quo
plura exempla inspecta sunt,
plus in eloquentia
proficitur.
non est unus,
quamuis praecipuus sit,
imitandus,
quia numquam par fit imitator auctori.
haec rei natura est:
semper citra ueritatem est
similitudo.
Deinde ut possitis aestimare,
in quantum
cotidie ingenia decrescant et nescio qua iniquitate
naturae eloquentia se retro tulerit:
quidquid
Romana facundia habet quod insolenti Graeciae aut
opponat aut praeferat circa Ciceronem effloruit;
omnia ingenia quae lucem studiis nostris adtulerunt
tunc nata sunt.
[
7]
In deterius deinde cotidie data res
est,
siue luxu temporum —
nihil enim tam
mortiferum ingeniis quam luxuria est —
siue,
cum
praemium pulcherrimae rei cecidisset,
translatum est omne
certamen ad turpia multo honore quaestuque uigentia,
siue fato quodam cuius maligna perpetuaque in
rebus omnibus lex est,
ut ad summum perducta
rursus ad infimum,
uelocius quidem quam
[p. 60]
[
8]
ascenderant,
relabantur.
Torpent ecce ingenia desidiosae
iuuentutis nec in unius honestae rei labore
uigilatur:
somnus languorque ac somno et languore
turpior malarum rerum industria inuasit animos,
cantandi saltandique obscena studia effeminatos tenent,
et capillum frangere et ad muliebres blanditias
extenuare uocem,
mollitia corporis certare cum
feminis et immundissimis se expolire munditiis nostrorum
adolescentium specimen est.
[
9]
Quis aequalium
uestrorum,
quid dicam satis ingeniosus,
satis studiosus,
immo quis satis uir est?
emolliti eneruesque quod
nati sunt inuiti manent,
expugnatores alienae
pudicitiae,
neglegentes suae.
In hos ne dii tantum mali
ut cadat eloquentia:
quam non mirarer,
nisi animos
in quos se conferret eligeret.
erratis,
optimi
iuuenes,
nisi illam uocem non M.
Catonis,
sed oraculi
creditis.
Quid enim est oraculum?
nempe uoluntas
diuina hominis ore enuntiata;
et quem tandem
antistitem sanctiorem sibi inuenire diuinitas potuit
quam M.
Catonem,
per quem humano generi non
praeciperet,
sed conuitium faceret?
ille ergo uir
quid ait? ‘
orator est,
Marce fili,
uir bonus dicendi
peritus.’
[
10]
Ite nunc et in istis uulsis atque expolitis
et nusquam nisi in libidine uiris quaerite oratores.
Merito talia habent exempla qualia ingenia.
Quis
est qui memoriae studeat?
quis qui,
non dico magnis
uirtutibus,
sed suis placeat?
sententias a
disertissimis uiris iactatas facile in tanta hominum desidia
[p. 61]
pro suis dicunt et sic sacerrimam eloquentiam quam
praestare non possunt,
uiolare non desinunt.
Eo
libentius quod exigitis faciam et quaecumque a
celeberrimis uiris facunde dicta teneo,
ne ad
quemquam priuatim pertineant,
populo dedicabo.
[
11]
Ipsis
quoque multum praestaturus uideor,
quibus obliuio
inminet,
nisi aliquid quo memoria eorum
producatur posteris tradatur.
fere enim aut nulli
commentarii maximorum declamatorum exstant aut,
quod
peius est,
falsi.
Itaque ne aut ignoti sint aut aliter
quam debent noti,
summa cum fide suum cuique
reddam.
Omnes autem magni in eloquentia
nominis excepto Cicerone uideor audisse;
ne Ciceronem
quidem aetas mihi eripuerat,
sed bellorum ciuilium
furor,
qui tunc orbem totum peruagabatur,
intra
coloniam meam me continuit:
alioqui in illo atriolo,
in quo duos grandes praetextatos ait secum
declamasse,
potui adesse illudque ingenium,
quod solum
populus Romanus par imperio suo habuit,
cognoscere
et,
quod uulgo aliquando dici solet,
sed in illo
proprie debet,
potui uiuam uocem audire.
[
12]
Declamabat autem Cicero non quales nunc controuersias
dicimus,
ne tales quidem quales ante Ciceronem
dicebautur,
quas thesis uocabant.
hoc enim genus
materiae quo nos exercemur adeo nouum est,
ut
nomen quoque eius nouum sit.
controuersias nos
dicimus:
Cicero causas uocabat.
Hoc uero alterum
nomen Graecum quidem sed in Latinum ita
translatum ut pro Latino sit,
scolastica,
controuersia
[p. 62]
multo recentius est,
sicut ipsa declamatio apud nullum
antiquum auctorem ante Ciceronem et Caluum
inueniri potest qui declamationem distinguit;
ait
enim: ‘
declamare est domi non mediocriter dicere.’
bene alterum putat domesticae exercitationis esse,
alterum uerae actionis.
Modo nomen hoc prodiit;
nam et studium ipsum nuper celebrari coepit:
ideo
facile est mihi ab incunabulis nosse rem post me
natam.
[
13]
In aliis autem an beneficium uobis daturus
sim nescio,
in uno accipio:
Latronis enim PORCII,
carissimi mihi sodalis,
memoriam saepius cogar
retractare et a prima pueritia usque ad ultimum
eius diem perductam familiarem amicitiam cum
uoluptate maxima repetam.
Nihil illo uiro grauius,
nihil suauius,
nihil eloquentia sua dignius;
nemo
plus ingenio suo imperauit,
nemo plus indulsit.
In
utramque partem uehementi uiro modus deerat:
nec
intermittere studia sciebat nec repetere.
[
14]
cum se ad
scribendum concitauerat,
iungebantur noctibus dies
et sine interuallo grauius sibi instabat nec desinebat
nisi defecerat;
rursus cum se remiserat,
in omnes
lusus,
in omnes iocos se resoluebat;
cum uero se
siluis montibusque tradiderat,
in siluis ac montibus
natos omnes illos agrestis laboris patientia et uenandi
solertia prouocabat et in tantam perueniebat sic
uiuendi cupiditatem,
ut uix posset ad priorem
consuetudinem retrahi.
at cum sibi iniecerat manum
et se blandienti otio abduxerat,
tantis uiribus
incumbebat in studium,
ut non tantum nihil perdidisse,
[
15]
sed multum adquisisse desidia uideretur.
[p. 63]
Omnibus quidem prodest subinde animum relaxare;
excitatur
enim otio uigor et omnis tristitia,
quae continuatione
pertinacis studii adducitur,
feriarum hilaritate
discutitur:
nulli tamen intermissio manifestius proderat.
Quotiens ex interuallo dixerat,
multo acrius
uiolentiusque dicebat:
exultabat enim nouato atque
integro robore et tantum a se exprimebat quantum
concupierat.
Nesciebat dispensare uires suas,
sed
inmoderati aduersus se imperii fuit;
ideoque studium
eius prohiberi debebat,
quia regi non poterat.
Itaque
solebat et ipse,
cum se assidua et numquam
intermissa contentione fregerat,
sentire ingenii lassitudinem,
quae non minor est quam corporis,
sed
occultior.
[
16]
Corpus illi erat et natura solidum et
multa exercitatione duratum,
ideoque numquam impetus
ardentis animi deseruit.
Vox robusta,
sed
sordida,
lucubrationibus et neglegentia,
non natura,
infuscata;
beneficio tamen laterum extollebatur et
quamuis inter initia parum attulisse uirium uideretur,
ipsa actione adcrescebat.
nulla umquam illi
cura uocis exercendae fuit:
illum fortem et agrestem
et Hispanae consuetudinis morem non poterat dediscere:
utcumque res tulerat ita uiuere,
nihil uocis
causa facere,
non illam per gradus paulatim ab imo
ad summum perducere,
non rursus a summa contentione
paribus interuallis descendere,
non sudorem
unctione discutere,
non latus ambulatione reparare.
[
17]
Saepe cum per totam lucubrauerat noctem,
ab ipso
cibo statim ad declamandum ueniebat.
Iam uero
quin rem inimicissimam corpori faceret uetari nullo
modo poterat:
post cenam fere lucubrabat nec
[p. 64]
patiebatur alimenta per somnum quietemque aequaliter
digeri,
sed perturbata ac dissipata in caput agebat;
itaque oculorum et aciem contuderat et colorem
mutauerat.
Memoria ei natura quidem felix,
plurimum tamen arte adiuta.
numquam ille quae dicturus
erat ediscendi causa relegebat:
edidicerat illa,
cum scripserat;
quod eo magis in illo mirabile
uideri potest,
quod non lente et anxie,
sed eodem
paene quo dicebat impetu scribebat.
[
18]
Illi qui scripta
sua torquent,
qui de singulis uerbis in consilium
euut,
necesse est quae totiens animo suo admouent
nouissime adfigant:
at quorumcumque stilus uelox
est,
tardior memoria est.
In illo non tantum
naturalis memoriae felicitas erat,
sed ars summa et ad
conprehendenda quae tenere debebat et ad custodienda,
adeo ut omnes declamationes suas
quascumque dixerat teneret etiam.
itaque superuacues sibi
fecerat codices:
aiebat se in animo scribere.
Cogitata dicebat ita,
ut in nullo umquam uerbo eum
memoria deceperit.
Historiarum omnium summa
notitia:
iubebat aliquem nominari ducem et statim
eius acta cursu reddebat;
adeo quaecumque semel
in animum eius descenderant in promptu erant.
[
19]
Video uos,
iuuenes mei,
plus iusto ad hanc eius
uirtutem obstupescere:
alia uos mirari in illo uolo;
hoc quod thauma uobis uidetur,
non operosa arte
tradi potest.
intra exiguum paucissimorum dierum
tempus poterit quilibet facere illud quod Cineas
fecit,
qui missus a Pyrrho legatus ad Romanos
postero die nouus homo et senatum et omnem
[p. 65]
urbanam circumfusam senatui plebem nominibus suis
persalutauit;
aut quod ille fecit qui recitatum a
poeta nouum carmen dixit suum esse et protinus
memoria recitauit,
cum hoc ille cuius carmen erat
facere non posset;
aut quod fecit Hortensius qui a
Sisenna prouocatus in auctione persedit per diem
totum et omnes res et pretia et emptores ordine
suo argentariis recognoscentibus ita ut in nulla re
falleretur recensuit.
Cupitis statim discere?
suspendam
cupiditatem uestram et faciam alteri beneficio
locum;
interim hoc uobis in quo iam obligatus sum
persoluam.
[
20]
Plura fortasse de Latrone meo uideor
uobis quam audire desiderastis exposuisse;
ipse
quoque hoc futurum prouideram,
ut memoriae eius,
quotiens occasio fuisset,
difficulter auellerer.
nunc
his tamen ero contentus;
sed quotiens me
inuitauerit memoria,
libentissime faciam ut illum totum et
uos cognoscatis et ego recognoscam.
Illud unum
non differam,
falsam opinionem de illo in animis
hominum conualuisse.
putant enim fortiter quidem
sed parum subtiliter eum dixisse,
cum in illo,
si
qua alia uirtus fuit,
et subtilitas fuerit.
[
21]
Id quod
nunc a nullo fieri animaduerto semper fecit:
antequam dicere inciperet sedens quaestiones eius quam
dicturus erat controuersiae proponebat,
quod summae
fiduciae est.
ipsa enim actio multas latebras habet,
nec facile potest,
si quo loco subtilitas defuit,
apparere,
cum orationis cursus audientis iudicium
impediat,
dicentis abscondat;
at ubi nuda proponuntur
membra,
si quid aut numero aut ordine
excidit,
manifestum est.
Quid ergo?
unde haec de
[p. 66]
illo fama?
nihil est iniquius his qui nusquam
putant esse subtilitatem,
nisi ubi nihil est praeter
subtilitatem;
et in illo cum omnes oratoriae uirtutes
essent,
hoc fundamentum superstructis tot et tantis
molibus obruebatur,
nec deerat in illo,
sed non
eminebat;
et nescio an maximum uitium subtilitatis
sit nimis se ostendere.
magis nocent insidiae quae
latent;
utilissima est dissimulata subtilitas quae
effectu apparet,
habitu latet.
[
22]
Interponam itaque
quibusdam locis quaestiones controuersiarum,
sicut
ab illo propositae sunt,
nec his argumenta
subtexam,
ne et modum excedam et propositum,
cum
uos sententias audire uelitis et quidquid ab illis
adstruxero molestum futurum sit.
Hoc quoque
Latro meus faciebat,
ut sententias amaret.
cum
condiscipuli essemus aput Marullum rhetorem,
hominem
satis aridum,
paucissima belle,
sed non uulgato
genere dicentem,
cum ille exilitatem orationis suae
imputaret controuersiae et diceret: ‘
necesse me est
per spinosum locum ambulantem suspensos pedes
ponere,’
aiebat Latro: ‘
non mehercules tui pedes
spinas calcant,
sed habent;’
et statim ipse dicebat
sententias,
quae interponi argumentis cummaxime
declamantis Marulli possent.
[
23]
Solebat autem et hoc
genere exercitationis uti,
ut aliquo die nihil
praeter epiphonemata scriberet,
aliquo die nihil praeter
enthymemata,
aliquo die nihil praeter has
translaticias quas proprie sententias dicimus,
quae nihil
habent cum ipsa controuersia inplicitum,
sed satis
apte et alio transferuntur,
tamquam quae de
fortuna,
de crudelitate,
de saeculo,
de diuitiis
dicuntur:
hoc genus sententiarum supellectilem uocabat.
[p. 67]
Solebat schemata quoque per se,
quaecumque
controuersia reciperet,
scribere.
et putant illum
homines hac uirtute caruisse,
cum ingenium quidem eius
et hac dote abundauerit?
Iudicium autem fuit
strictius;
non placebat illi orationem inflectere nec
umquam recta uia decedere,
nisi cum hoc aut
necessitas coegisset aut magna suasisset utilitas.
[
24]
Schema
negabat decoris causa inuentum,
sed subsidii,
ut
quod palam aures offensurum esset,
si palam diceretur,
id oblique et furtim surreperet.
summam
quidem esse dementiam detorquere orationem cui
esse rectam liceret.
Sed iam non sustineo diutius
uos morari:
scio quam odiosa res mihi sit
Circensibus pompa.
Ab ea controuersia incipiam quam
primam Latronem meum declamasse memini
admodum iuuenem in Marulli scola,
cum iam coepisset
diem ducere.
PORCI LATRONIS.
Quid mihi obicis?
puto
luxuriam:
quidquid umquam inmodesta largitione
[p. 68]
effudimus,
id omne consummatur in alimentum duorum
senum.
Cum uetaret me pater,
aiebat: ‘
ipse mihi
si egerem,
alimenta non daret.’
Eo iam
perductus erat,
ut omnem spem ultimorum alimentorum
in ea sola domo poneret in qua habebat et
abdicatum et inimicum.
Ecce oppressit mors egentem:
quid acturus es?
pluris tibi frater efferendus quam
alendus est.
Quisquis rogatus est,
ait: ‘
quid porro?
tam locuples frater fratrem alere non potest?’
miserrimus senex diuitiis tuis etiam blandimentum in stipem
perdidit.
[
2]
‘
Ipse,’
inquit, ‘
me ali uetuit.’
imitationem alienae culpae innocentiam uocas?
ne eo
quidem aestimas,
quanta ista crudelitas sit,
quod si
quis fratrem non alit,
ne a filio quidem alendus
est?
Quid adoptionem iactas?
tunc ad te ueni,
cum
haberem diuitem patrem.
Parcius,
quaeso,
pater:
praesentes habemus deos.
Scis tuto te facere:
etiamsi
abdicaueris,
alam.
Fatendum est crimen meum:
tardius
miseritus sum;
itaque do poenas:
egeo.
[
3]
Parentibus meis,
cum in cetera odium sit,
tantum in
meam notam conuenit.
O felix spectaculum,
si uos
in gratiam possum reducere,
faciamque,
hoc uultus
quoque uestri hortantur.
surgite patres,
adeste iudices:
alter mihi ex parentibus seruatus,
alter seruandus
est.
porrigite mutuas in gratiam manus;
me foederi medium pignus addite:
inter
[p. 69]
contendentes uos medius elidor.
Ergo fame morientem uidebo
per cuius cineres iuraturus sum?
Omnis instabilis
et incerta felicitas est.
quis crederet iacentem supra
crepidinem Marium aut fuisse consulem aut futurum?
quid porro?
tam longe exempla repetam,
quom
adsit qui illum uidit?
Quid non timendum
felicibus putas?
[
4]
quid desperandum infelicibus?
IVNII
GALLIONIS.
Ego indicabo,
cur me abdices:
tu
indica,
cur adoptaueris.
Quaedam accidunt noua.
Equidem
noua illud non miror,
quod misericordia
obicitur:
illud miror,
quod hic obicit;
sic enim me
gessi,
ut hoc crimine duos patres obligarem.
uterque me amat,
uterque ali miser desiderat,
uterque
prohibet.
nec secum nec cum fortuna bene conuenit.
Conponite aliquando bonos quidem,
sed
contumaces uiros.
uter discordiae causam praebuerit
nolite a me exigere:
uterque patruus est,
uterque
pater est.
transiit ad istum fratris sui et fortuna
et animus.
Misericors sum:
non mutassem patrem,
si naturam mutare potuissem.
P.
Asprenatis.
[
5]
Fortunae lex est praestare quae exegeris.
Miserere:
mutabilis est casus;
dederunt uictis terga uictores
et quos prouexerat fortuna destituit.
Quid referam
Marium sexto consulatu Carthagini mendicantem,
septimo Romae imperantem?
ne circa plura
[p. 70]
instabilis fortunae exempla te mittam,
uide quis alimenta
rogetur et quis roget.
IVNI Othonis patris.
Time
mutationem:
et ille nihil prius ex bonis quam filium
perdidit.
ARELLI FVSCI patris.
[
6]
Ecquid aperis mi ,
penates tuos?
non sum hospes grauis,
unum senem
adduco.
hoc tibi uitio,
pater,
placui.
Venit
ignotus senex;
uolo transire tacentem;
per patrem
rogat.
ergo aliquis peribit fame qui filium suum optat
superstitem?
Quid hoc esse dicam quod me tam,
periculose abdicant?
quod toties isti fortunam mutant,
quoties ego patrem?
Redite in gratiam:
inter
funestas acies armatae manus in foedus porriguntur.
perierat totus orbis,
nisi iram finiret misericordia:
aut si tam pertinacia placent odia,
mihi parcite.
iactatus inter duos patres,
utriusque filius,
semper
tamen felicioris abdicatus,
positus inter duo
pericula,
quid faciam?
qui alunt abdicantur,
mendicant
qui non alunt.
[
7]
Illud tamen,
pater,
deos testor:
diuitem te relinquo.
CESTI PII.
Tali me operi
praeparaueram:
uolebam fratres in gratiam reducere.
hoc
tu obicis?
at nisi impetrauero ut boni fratres sint,
impetrabo ne mali patres sint.
Vterque me amauit,
uterque pro me uota fecit:
quantum est si dixero:
‘
uterque me aluit?’
Quae causa fuerit discordiae
nescio;
timeo ne iste prior iniuriam fecerit:
prior
egere coepit.
Quid obicis,
pater?
puto
misericordiam;
scio quendam in hac ciuitate propter istud
crimen adoptatum. ‘
Fratrem,’
inquit, ‘
alere
[p. 71]
noluit.’
Inuenisti quod possem defendere.
Possum
liberos tollere,
ut primum hoc illis narrem,
auum
illorum fame perisse?
Non fefellit te qualis essem:
sciuisti cum adoptares.
Bis abdicatus sum:
uolo
utramque causam meam agere,
neutram per me
uolo;
adsit mihi altus:
semper causa mea habebit
aduocatum patrem.
Alter alterum amet:
uterque me
amauit.
Vis illum ueras poenas dare?
sentiat quam
bono fratri iniuriam fecerit.
[
8]
Pompei SILONIS.
De
patre uestro merui bene,
quamquam eum per
aetatem nosse non possum;
sed habet et ille beneficium
meum:
duos eius filios alui.
Surge infelix senex.
quid?
putatis illum flere quod eget?
immo quod
abdicauit,
quod non aluit.
ARGENTARII.
Vides enim,
liberalis in domo tua esse coepi:
ille propter me
duxit uxorem,
cum fortasse iuuenem adoptare
posset.
Haec abdicantis fuere uerba: ‘
i ad illum
quem magis amas quam patrem.’
Non omnibus
imperiis patris parendum est.
nihil in te noui facio:
scis me et priori patri non paruisse.
Venit immissa
barba capilloque deformi,.
non senectute sed fame
membris trementibus,
semesa et tenui facie atque
elisa ieiunio uoce ut uix exaudiri posset,
introrsus
conditos oculos uix alleuans:
[
9]
alui.
quomodo,
quaeritis ?
quomodo istum.
Cornelii Hispani.
Puta me
hodie non abdicari sed adoptari.
uolo quaedam
futuro praedicere patri:
hic quem uis adoptare
inimicum patris sui inuito patre aluit.
reliquit aequo
[p. 72]
animo beatam domum,
ut cum mendico uiueret.
noueris oportet hoc eius uitium:
ad praestandam
calamitosis misericordiam contumax est.
nec tamen
habeo quod de hoc uitio meo queri possim:
hoc
inueni patrem,
hoc perdidi.
Quam multi patres optant
similem filium!
ab his abdicor.
Homo est:
non uis alam
hominem?
ciuis est:
non uis alam ciuem?
amicus est:
non uis alam amicum?
propinquus est:
non uis alam
propinquum?
sic peruenitur ad patrem.
homo est,
ciuis est,
amicus est,
propinquus est.
ea condicione
ergo non erit uitium porrexisse stipem nisi dixero:
[
10]
‘
pater est?’
VIBI GALLI.
Circumibo tecum,
pater,
aliena limina;
ostendam omnibus et me qui alimenta
dedi et te qui negasti.
Romani Hisponis.
Scio,
pater,
melius esse quod tu dicis:
istud ego si
possem,
numquam abdicatus essem.
fateor,
uitium est.
hoc quoque in me prior emendare uoluit pater nec
potuit.
Impulisti me in fraudem:
qui me abdicabat
aiebat: ‘
non oportebat fieri;’
tu dicebas oportere;
tibi credidi. ‘
Non dedit,’
inquit, ‘
mihi alimenta.’
defuerunt tibi?
Quisquis alimenta a mendico
rogatus est nihil amplius quam monstrat: ‘
i ad fratrem,
i ad filium.’
Iam quidam nobis eandem fortunam
precantur.
crede mihi,
sacra populi lingua est.
ALBVCI SILI.
Tollite uestras diuitias quas huc atque
illuc incertae fortunae fluctus appellet;
redite in
gratiam:
[
11]
innocens sum.
Pars altera.
VALLI SYRIACI.
Crescere ex mea
[p. 73]
proposuit inuidia:
sequemur senes quo uocat ambitio
iuuenilis et concionem illi praebebimus?
Melius se
potest iactare quam defendere.
Ecqui iustus metus meus
est,
ne heredem ingratum scribam,
inimicum relinquam?
Inter cetera quae mihi cum inimico fateor esse
communia et hoc est:
infelicissimam ambo et
tristissimam egimus uitam,
excepto uno quod alter alterum
egentem uidimus.
Proici me adiectis uerborum
contumeliis iussit:
ad caelum manus sustulit fassus huius
se spectaculi debitorem,
et tunc primum fratri
uitam precatus est.
Laetitiam parati patrimonii,
ut
ex tanto calamitatium stupore,
nullam percepi nisi
quod isti daturus omnia eram,
illi negaturus.
Liquet
nobis deos esse:
qui non aluit eget;
qui in domum
suam fratrem non recepit in publico manet.
aequauit iam potentiam meam cum illius potentia
fortuna,
nisi quod haec prior facere non possum.
[
12]
Adoptaui te cum abdicatus es:
cum adoptas abdico.
VIBI RVFI.
Cum egerem aiebam: ‘
satis se uindicauit,
quod a dispensatore locupletis inimici consors
modo omnis fortunae diurnum petam.’
MARVLLI.
Ille uitam audebit rogare,
qui mori malet quam sua
uerba sibi dici?
Multis debeo misericordiam,
multis tuli.
quisquis est qui me ulla calamitate similem
effingit,
perinde habeo ac si gradu cognationis
adtingat.
Scio quam acerbum sit supplicare exteris;
scio quam graue sit repelli a domesticis.
scio quam
[p. 74]
crudele sit cotidie et mortem optare et uitam
rogare.
Etiamsi tu non odisti eum qui mihi fecit
iniuriam,
ego odi eum qui fecit tibi.
[
13]
Divisio.
Diuisio controuersiarum antiqua simplex
fuit;
recens utrum subtilior an tantum operosior,
ipsi aestimabitis:
ego exponam quae aut ueteres
inuenerunt aut sequentes adstruxerunt.
Latro illas
quaestiones fecit:
diuisit in ius et aequitatem,
an
abdicari possit,
an debeat.
An possit abdicari sic
quaesiit:
an necesse fuerit illum patrem alere,
et ob
id abdicari non possit quod fecit lege cogente.
Hoc
in has quaestiones diuisit:
an abdicatus non desinat
filius esse;
an is desinat qui non tantum abdicatus,
sed etiam ab alio adoptatus est.
Etiamsi filius erat,
an quisquis patrem non aluit puniatur,
tamquam
aeger,
uinctus,
captus;
an aliquam filii lex
excusationem accipiat;
an hic accipere potuerit.
An
abdicari debeat per haec quaesiit:
an etiamsi ille
indignus fuit qui aleretur,
hic tamen recte fecerit qui
aluit;
deinde an dignus fuerit qui aleretur.
[
14]
Noui
declamatores Graecis auctoribus adiecerunt primam
illam quaestionem:
an adoptatus abdicari possit.
hac
CESTIVS usus est.
adiecit quaestionem GALLIO
alteram:
an si abdicari possit etiam adoptatus,
ob id
uitium quod antequam adoptaretur notum fuit
adoptanti.
haec autem ex aequitatis parte pendet et
tractatio magis est quam quaestio.
GALLIO
quaestionem primam Latronis duplicauit sic:
licuit mihi
alere etiam te uetante;
deinde non licuit non alere.
In priore parte hoc uindicauit,
non posse filium ob
[p. 75]
id abdicari quod esset suae potestatis;
nulli autem
interdici misericordia:
quid si flere me uetes cum
uidi hominem calamitosum?
quid si uetes propter
aliquod honestum factum periclitanti fauere?
adfectus
nostri in nostra potestate sunt.
quaedam enim
iura non scripta,
sed omnibus scriptis certiora sunt:
quamuis filius familiae sim,
licet mihi et stipem
porrigere mendico et humum cadaueri.
iniquum est
conlapsis manum non porrigere:
commune hoc ius
generis humani est.
Nemo inuidiosum ius postulat
quo alteri profuturus est.
[
15]
Latro illud uehementer
pressit:
non feci ratione,
adfectu uictus sum.
cum
uidissem patrem egentem mens non constitit mihi;
quid uetueris nescio.
Hoc aiebat non esse tractandum
tamquam quaestionem;
esse tamen potentius
quam ullam quaestionem.
FVSCVS ARELLIVS pater
hoc mouit in ultimo tamquam quaestionem:
putaui
te,
quamuis uetares,
nihilominus uelle ali fratrem:
eo uultu uetabas aut mihi ita uidebaris.
CESTIVS
audacius;
non fuit contentus dicere: ‘
putaui uelle
te’
adiecit: ‘
uoluisti et hodieque uis.’
et sua figura
dixit omnia propter quae uelle deberet. ‘
quare ergo
abdicas?
[
16]
puto,
indignaris praereptum tibi officium.’
LATRO colorem simplicem pro adulescente:
habere
non quo excuset sed quo glorietur.
Non potui,
inquit,
sustinere illud durum spectaculum.
offensam
mihi putas tantum excidisse?
mens excidit,
non
[p. 76]
animus mihi constitit,
non in ministerium sustinendi
corporis suffecerunt pedes,
oculi subita caligine
obtorpuerunt:
alioqui ego,
si tunc meae mentis
fuissem,
expectassem dum rogarer?
FVSCVS illum
colorem introduxit,
quo frequenter uti solebat,
religionis:
mouit,
inquit,
me natura,
mouit pietas,
mouit
humanorum casuum tam manifesto approbata exemplo
uarietas.
stare ante oculos Fortuna uidebatur et
dicere talia:
hi sunt qui suos non alunt.
[
17]
ALBVCIVS
hoc colore:
accessit,
inquit,
ad me pater,
nec
summissis uerbis locutus est;
non rogauit,
set,
quomodo
agendum est cum filio,
alere me iussit;
recitauit
legem,
quam ego semper scriptam etiam patruo
putaui.
Et deinde dixit:
praestiti non quantum patri
praestare debui,
set quantum uetanti subripere potui.
BLANDVS colore diuerso:
uenit subito deformis
squalore,
lacrimis.
O graues,
Fortuna,
uices tuas!
ille diues modo superbus rogauit alimenta,
rogauit
filium suum,
rogauit abdicatum suum.
interrogas
quam diu rogauerit?
ne di istud nefas patiantur
ut diu rogauerit;
diutius tamen quam tu.
Quaeritis
quid fecerim?
quod solebam.
[
18]
SILO POMPEIVS hoc
colore:
mouit,
inquit,
me quod nihil suo iure,
nihil
pro potestate,
quod tamquam patruus accessit.
ego
uero non expectaui uerba,
non preces:
complexus
sum et osculatus sum patrem,
dedi alimenta.
hoc
unum crudeliter feci,
quod dixi fratrem dedisse:
non
[p. 77]
alere sed exprobrare uisus sum.
TRIARIVS hoc
colore:
timui,
inquit,
si non aluissem,
ne abdicarer
a patre;
sciebam quomodo illi placuissem.
ARGENTARIVS hoc colore:
accessit,
inquit,
ad me pater
obrutus sordibus,
tremens deficientibus membris;
rogauit alimenta.
interrogo uos,
iudices,
quid me haec si
fiant facere oporteat?
nam istum non interrogo:
scit quid facturus sim.
num patiemini ut alteri
patri faciam iniuriam,
alteri inuidiam?
Cum uetuisset
me alimenta praestare,
si qua est fides,
non
putaui illum ex animo uetare;
lenocinatur,
inquam,
gloriae meae,
ut uidear patrem etiam prohibitus
aluisse.
[
19]
MARVLLVS nouo colore egit:
cecidit in pedes
meos senex squalidus barba capilloque.
nouit,
inquam,
nescio qui iste misericordiam meam.
adleuaui,
cum.
ignorarem quis esset:
uultis repellam,
quod pater est?
CESTIVS hoc colore:
haec mecum
cogitaui:
pater meus est;
egentem uidet frater:
non
miseretur,
non praestat alimenta;
hoc est,
inquam,
non uult praeripere filio officium,
scit in hac fortuna
meorum has iam .
meas esse partes.
Hoc peccaui
quod non ultro ad patrem accessi;
sed aiebam:
nolo
huic quicquam amplius praestare quam illi
praestiti:
non expectaui donec patruus ad me ueniret,
et nunc expectabo.
Venit ad me pater:
quid habui .
facere?
perducere illum ad patrem?
non feci:
merito irascitur.
potuit enim si aluisset leuare
[p. 78]
[
20]
quidem fortunam fratris,
sed causam adgrauare.
BUTEONIS colorem non probabat Latro:
praestitisse se
dixit exiguum,
tantum quo spiritum posset
producere;
et cum descripsisset pallorem eius ac maciem
adiecit:
apparet illum ab inimicis ali.
Hunc
colorem cum improbaret Lateo hac sententia usus est:
non est,
inquit,
abdicato quicquam ex gloria
criminis sui detrahendum.
HISPANVS hunc colorem
uenustius;
nam et miserationi eius qui non
benignissime alitur adiecit aliquid et pietati suae nihil
detraxit:
quomodo autem,
inquit,
illum alo?
exiguos
furtiue cibos mitto et si quid de mensa mea
detrahere potui famelico seni porrigo.
Non credis,
qui
scis quomodo te aluerim?
[
21]
Colorem ex altera parte
quae durior est LATRO aiebat hunc sequendum,
ut
grauissimarum iniuriarum inexorabilia et ardentia
induceremus odia.
Thyesteo more aiebat patrem
non irasci tantum debere,
sed furere.
Ipse in
1 declamatione usus est summis clamoribus illo uersu
tragico: ‘
Cur fugit fratrem?
scit ipse.’
Hunc colorem
secutus SYRIACVS VALLIVS durum sensum
uidebatur non dure posuisse in narratione sic:
infelicissimam ambo et tristissimam egimus uitam,
excepto
uno quod alter alterum egentem uidimus.
Aeque
efficaciter odium uidebatur expressisse fraternum hac
sententia:
[
22]
uos,
iudices,
audite quam ualde eguerim:
fratrem rogaui.
Hanc partem memini apud Cestium
declamari ab ALFIO FLAVO,
ad quem audiendum me
fama perduxerat;
qui cum praetextatus esset tantae
opinionis fuit,
ut populo Romano puer eloquentia
[p. 79]
notus esset.
Semper de illius ingenio Cestius et
praedicauit et timuit:
aiebat tam inmature magnum
ingenium non esse uitale;
sed tanto concursu
nominum audiebatur,
ut raro auderet post illum Cestius
adicere.
Ipse omnia mala faciebat ingenio suo;
naturalis tamen illa uis eminebat,
quae post multos
annos,
tam et desidia obruta et carminibus eneruata,
uigorem tamen suum tenuit.
Semper autem
commendabat eloquentiam eius aliqua res extra
eloquenlotiam:
in puero lenocinium erat ingenii aetas,
in
iuuene desidia.
[
23]
Hic cum declamaret partem
abdicantis hanc summis clamoribus dixit sententiam:
quis es tu qui de facto patrum sententiam feras?
ille tunc peccauit:
tu nunc peccas.
ad te arbitrum
odia nostra non mittimus:
iudices habemus deos.
Et
illam sententiam:
audimus fratrum fabulosa
certamina et incredibilia nisi nos fuissemus:
impias
epulas,
detestabili parricidio furuum diem:
hoc uno
modo iste frater a fratre ali meruit.
Quam
innocenter me contra parricidium uindico!
filium illi
suun reddo.
[
24]
CESTIVS hunc colorem tam strictum
non probauit,
sed dixit temperandum esse,
et ipse
hoc colore usus est quem statim a principio induxit:
miratur aliquis,
quod cum duo grauissimam a
fratre meo acceperimus iniuriam,
ego et filius,
ego solus irascor?
non est quod miretur:
iam filio
satisfactum est.
Debuisti,
inquit,
me rogare ut ipse
praestarem,
debuisti illum ad me perducere,
debuisti
reconciliationem temptare,
non famam pietatis ex
nostra captare discordia.
Fortasse ego cum egerem
fratrem rogassem,
si tu non fuisses;
fortasse ille me
[p. 80]
rogasset,
si tu non fuisses;
poterit nobis conuenire,
si non fuerit in medio quem potius miseri contumaces
rogent.
[
25]
HERMAGORAS in hac controuersia
transiit a prooemio in narrationem eleganter,
rarissimo quidem genere,
ut in eadem re transitus
esset,
sententia esset,
schema esset;
sed,
ut Latroni
placebat,
schema quod uulnerat,
non quod titillat: ...
Ex altera parte transiit a prooemio in narrationem
GALLIO et ipse per sententiam sic:
quidni filium
mihi nolim cum isto communem esse,
cum quo
utinam communem nec patrem habuissem?
Diocles
CARYSTIVS illum sensum a Latinis iactatum dixit
breuissime,
rarissimo genere,
quo duobus sententia uerbis
consummatur;
nec enim paucioribus potest ...
EVCTEMON,
leuis declamator sed dulcis,
dixit noue et
amabiliter illum aeque ab omnibus uexatum sensum,
quo reconciliatio fratrum temptatur ...
Porci Latronis.
Sacerdos uestra adhuc in
lupanari uiueret nisi hominem occidisset.
Inter barbaros
quid passa sit nescio:
quid pati potuerit scio.
sacerdoti ne purus quidem contigit dominus.
absint ex hoc foro lenones,
absint meretrices,
ne quid
parum sanctum occurrat,
dum sacerdos legitur.
Si
nihil aliud certe osculatus est te quisquis spurcam
putauit.
O egregium pudicitiae patrocinium:
militem occidit;
at hercule lenonem non occidisti.
Deducta es in lupanar,
accepisti locum,
pretium
constitutum est,
titulus inscriptus est:
hactenus in te
inquiri potest;
cetera nescio.
quid in cellulam me
et obscenum lectulum uocas ?
de pudicitia
sacerdotis hic quaeritur. ‘
Nemo,’
inquit, ‘
mihi uirginitatem
eripuit:’
sed omnes quasi erepturi uenerunt:
sed
omnes quasi eripuissent recesserunt.
Quo mihi
sacerdotem cuius precaria est castitas?
Cum ex illo
lupanari cruenta fugeres,
si qua tibi occurrisset
Si mater tua prostitisset,
tibi noceret.
propter te
liberis tuis sacerdotium non daretur.
FVLVI Sparsi.
[
2]
Quid inclusa feceris nec quaerere debemus nec scire
possumus.
CORNELI Hispani.
Occidisti hominem.
quid respondes? ‘
uim adferebat mihi.’
Etiam,
puto,
sacerdoti pro libertate uota facienda sunt:
captiuae mandabitis?
pro pudicitia uota facienda sunt:
[p. 82]
prostitutae mandabitis?
pro militibus uota facienda
sunt:
isti mandabitis ?
Id enim deerat,
ut templa
reciperent quas aut carcer aut.
lupanar eiecit.
MARVLLI.
Vt sciamus illam apud lenonem fuisse,
blanda est;
ut sciamus apud piratas,
cruenta est. ‘
Nemo,’
inquit,
‘
me attigit.’
da mihi lenonis rationes:
captura
conueniet.
Age,
si quis uenit pertinax?
age,
si
quis hoc ipsum concupiuit quod uirgo eras?
[
3]
age,
si quis,
ne negare posses,
ferrum attulit?
P.
VINICII.
Eam sacerdotem facite quae aut honeste maneat
quod semper fuit,
aut poenam sentiat si esse
desierit.
Cuius audaciae es,
puella?
etiamsi nos
nobis non timeremus,
tu tibi metuere deberes.
Aliter
deorum numini subiecta uniuscuiusque conscientia
est,
aliter nostrae aestimationi:
nos tantum quae
palam feceras uidimus,
illi etiam quae secreta sunt.
Indignam te sacerdotio dicerem,
si transisses per
lupanar.
Praecedens hanc lictor summouebit?
huic
praetor uia cedet,
summum imperium consules
cedent?
tibi quaecumque meretrix prostabit fugiet?
Fas sacerdoti non esset ancillam tibi similem habere:
ne
fieri sacerdotem talem fas fuerit.
nam quod ad sortem
pertinet,
ne reliquae uirgines contaminarentur,
haec
segregata est.
Castam te putas,
quia inuisa
meretrix es ?
nuda in litore stetit ad fastidium emptoris;
omnes partes corporis et inspectae et
contrectatae sunt.
uultis auctionis exitum audire?
uendit
pirata,
emit leno,
excipitur nihil.
eo deducta es,
[p. 83]
ubi tu aliud nihil honestius facere potuisti quam
mori.
Inpensius stipem rogasti quam sacerdotium
rogas. ‘
Fortuna,
inquit,
haec me coegit pati;
misereri debent omnes mei.’
et ego misereor tui,
puella;
sed non facimus miserandas sacerdotes.
non est
apud nos maximus honor ultimorum malorum
solatium.
[
4]
MENTONIS.
Honorem habitum aurium
maiestatisque uestrae uelim,
quod necesse est in hac
causa nominare lupanar,
lenonem,
meretricios quaestus,
homicidium.
Quis credat?
inter haec sacerdos
quaeritur.
at mehercules futurae sacerdoti nihil ex
his audiendum erat.
Sacerdotis uestrae summa
notitia est quod prostitit,
summa uirtus quod
occidit,
summa felicitas quod absoluta est.
Non potest
in ea sperari sacerdos in qua sperari meretrix potest:
aliis oculis uirginem leno aestimat,
aliis pontifex.
BLANDI. ‘
Virgo sum,’
inquit: ‘
interroga,
si dubitas,
arcipiratam,
interroga gladiatorem,
an rogatus
uirginitati pepercerit.’
non refello,
dum scias clausa
esse testibus tuis templa.
In auctione nemo uoluit
liceri,
ut enotuit seruisse piratis.
non uidebatur iste
uirginis uultus,
ista constantia et ne armatum
quidem timens audacia.
[
5]
ARELLI FVSCI patris.
Ne
metue,
puella,
pudica es:
sed sic te uiro lauda,
non
templo.
Meretrix uocata es,
in communi loco
stetisti,
superpositus est cellae tuae titulus,
uenientem
recepisti.
cetera.
etiamsi in communi loco essem
tamen potius silerem.
Pompei SILONIS.
Excipitur
meretricium osculis,
docetur blanditias et in omnem
motum confingitur.
Auertite aures petiturae
[p. 84]
sacerdotium dum reliqua narro:
nihil ad uos deferam
dubium,
nihil audietis nisi quod uicina ciuitas uidit.
Tu sacerdos?
quid si tantum capta,
quid si
tantum prostituta,
quid si tantum homicida,
quid si
tantum rea fuisses ?
Romani Hisponis.
[
6]
Numquid
hoc negas,
conluctatam te tamen cum uiro,
quem
in illa uolutatione necesse est prius super te fuisse ?
Adiciebat leno merito occisum militem,
plus ausum
quam in prostitutam licebat.
Exorasti populum:
numquid et lenonem?
numquid et piratam illum
quem non poteras occidere?
ARGENTARI. ‘
Armatum,’
inquit, ‘
occidi.’
Quid inermes?
gloriatur homicidio
eius quem nescio an sero occiderit.
[
7]
CESTI PII
narratio:
Ita domi custodita est,
ut rapi posset;
ita
cara fuit suis,
ut rapta non redimeretur;
ita raptae
pepercere piratae,
ut lenoni uenderent;
sic emit
leno,
ut prostitueret;
sic uenientes deprecata est,
ut ferro opus esset.
Coniectum in urnam nomen
eius non exiit,
sed eiectum est.
tempus erat nunc
sortiri:
urna purgata est.
Stetisti puella in
lupanari:
iam te ut nemo uiolauerit locus ipse uiolauit.
stetisti cum meretricibus,
stetisti sic ornata,
ut
populo placere posses,
ea ueste quam leno dederat;
nomen tuum pependit in fronte;
pretia stupri
accepisti et manus quae dis datura erat sacra lenoni
capturas tulit;
cum deprecareris intrantis amplexus,
ut alia omnia impetraris,
osculo rogasti.
Ancillae
[p. 85]
ex lupanaribus sacerdoti non emuntur;
coram
sacerdote obscenis homines abstinent.
Non sine causa
sacerdoti lictor apparet:
occurrentem te illi
meretricem summouisset.
[
8]
Non est credibile temperasse
a libidine piratas omni crudelitate efferatos,
quibus
omne fas nefasque lusus est,
simul terras et maria
latrocinantes,
quibus in aliena impetus per arma
est;
iam ipsa fronte crudeles et humano sanguine
adsuetos,
praeferentes ante se uincula et catenas,
grauia captis onera,
a stupris remouere potuisti,
quibus inter tot tanto maiora scelera uirginem
stuprare innocentia est?
Sed lupanar excepit.
omnis
sordida iniuriosaque turba huc influit,
nec quisquam
eo ut iudicet uenit.
At omnes fauere fabulis tuis?
at omnibus persuasum est?
nemo in tanta euntium
redeuntiumque turba inuentus est,
qui fortunae tuae
uellet inludere?
ergo tu,
cum tam innocens quam
dicis uixeris,
ista passa es credis deos esse ? ‘
Nihil,’
inquit, ‘
passa sum.’
hoc satis est nupturae,
sacerdoti
parum.
Vbi adhuc fuisti?
discede,
ignota es:
ubi non fuisti?
discede,
nimium nota es.
P.
[
9]
Asprenatis.
Contradico non inimicitiis cuiusquam
inpulsus;
quod enim odium,
quae inimicitiae cuiquam
esse possunt quam nemo ciuium suorum norat antequam
prostitit?
Mouet me respectus omnium
uirginum de quibus grauis hodie fertur sententia,
si
in ciuitate nulla inueniri potest neque meretrice
castior neque homicida purior.
Piratae te
inuiolatam seruauerunt?
a sacerdote se non abstinuisset
pirata,
leno,
mango.
de sacerdotis pudicitia his
[p. 86]
sponsoribus credendum est?
Iacuisti in piratico
myoparone;
contrectata es alicuius manu,
alicuius osculo,
alicuius amplexu.
An melius pirata seruauit quam
pater?
Conuersata es cruentis et humano sanguine
delibutis:
inde est profecto quod potes hominem
occidere.
[
10]
Proclama ingenuam esse te;
quid expectas
cum in lupanar ueneris?
iam tibi omnia templa
praeclusa sunt.
Conseruarum osculis inquinatur,
inter
ebriorum conuiuarum iocos iactatur,
modo in
puerilem,
modo in muliebrem habitum conposita:
istinc
ne patri quidem redimenda es.
Nulla satis pudica
est de qua quaeritur.
Non legerem te sacerdotem,
etiamsi sacerdoti seruisses.
Virginem esse
sacerdotem nostram cui credimus?
meretrici,
lenoni,
piratis;
haec enim testium summa est.
Castigationem
ex pontificis maximi meruerat sacerdos,
si te e
lupanari redemisset.
Conuenit omnis libidinosorum
turba et concurrit ad meretricem nouam.
illud certe
fateberis,
pudicitia tua precaria est:
tot intrauerunt
cellam tuam gladiatores,
tot iuuenes,
tot ebrii:
et
omnes ante militem inermes?
Ego illam dico
prostitisse:
illa se dicit etiam mendicasse.
Pudicitiam
sacerdotis meae etiam carnifici debeo.
[
11]
IVNII
GALLIONIS.
Ambitiosa lex est:
ad sacerdotium non ullas
nisi integrae non sanctitatis tantum,
sed felicitatis
admittit;
inquirit in maiores,
in corpus,
in uitam:
uideris quemadmodum tam morosae legi satisfacias.
Capta es a piratis,
inter seruos,
inter homicidas in
[p. 87]
illis myoparonis angustiis spatiata es:
uiderimus
quid in te audere potuerit feritas hostium,
libido
barbarorum,
licentia dominorum.
certum habeo,
iudices,
cum hanc feritatem barbarorum audiatis,
fauetis illi,
ut quamprimum mutet seruitutem.
Sic
istam seruauerunt piratae,
quemadmodum qui lenoni
essent uendituri sic istam seruauit leno,
ut
cogeretur stare in illo ordine,
ex eadem uesci mensa,
in
eo loco uiuere,
in quo etiamsi non patiaris stuprum
uideas.
[
12]
Aliquis fortasse inuentus est,
quem hoc
ipsum inritaret,
quod rogabas.
Ipse autem leno
pepercit?
ignoramus istos quibus uel hoc in
eiusmodi quaestu praecipue placet,
quod inlibatam
uirginitatem decerpunt?
seruauit te leno quam prostituturus
erat in libidinem populi?
istam sic leno,
tamquam nos castam e castis? ‘
Omnes,’
inquit,
‘
exoraui.’
Si quis dubitabat an meretrix esset,
audiat
quam blanda sit.
haesisti in conplexu,
osculo pacta
es,
ut felicissima fueris pro pudicitia inpudice rogasti.
Quid faciam mulieri intra crimina sua delitiscenti?
eum dico: ‘
uim passa es,’ ‘
occidi,’
inquit,
cum
dico: ‘
hominem occidisti,’ ‘
inferebat,’
inquit, ‘
uim
mihi.’
sacerdos nostra stuprum homicidio,
homicidium stupro defendit.
Divisio.
Latro in has quaestiones diuisit:
[
13]
an per legem fieri sacerdos non possit;
etiamsi
lex illi non obstat,
an sacerdotio idonea sit.
An
lege prohibeatur in haec duo diuisit:
an casta sit,
[p. 88]
an pura sit.
An casta sit in haec diuisit:
utrum
castitas tantum ad uirginitatem referatur an ad
omnium turpium et obscenarum rerum abstinentiam.
Puto enim uirginem quidem esse te,
sed
contrectatam osculis omnium;
etiamsi citra stuprum,
cum
uiris tamen uolutatam;
an es casta talis qualis
uideri potest cui lex nocere uult matrem quoque
incestam?
Etiamsi ad uirginitatem tantum refertur
castitas,
an haec uirgo sit.
[
14]
Aiebat APOLLODOREIS
quidem placere fixa esse themata et tuta,
sed hic
non repugnare controuersiam huic suspicioni;
non
enim ponitur adhuc uirginem esse,
et multa sunt,
propter quae credibile sit non esse.
Illud adiciebat:
denique etiamsi non effecero,
ut credant iudices non
esse uirginem,
consequar tamen,
ut non putent
dignam sacerdotio,
de qua