previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Persevera ut coepisti et quantum potes propera, quo diutius frui emendato animo et conposito possis. Frueris quidem etiam dum emendas, etiam dum [p. 14] conponis; alia tamen illa voluptas est, quae percipitur ex contemplatione mentis ab omni labe purae et splendidae. [2] Tenes utique memoria, quantum senseris gaudium, cum praetexta posita sumpsisti virilem togam et in forum deductus es; maius expecta, cum puerilem animum deposueris et te in viros philosophia transscripserit. Adhuc enim non pueritia sed, quod est gravius, puerilitas remanet. Et hoc quidem peior 1 est, quod auctoritatem habemus senum, vitia puerorum, nec puerorum tantum sed infantum. Illi levia, hi falsa formidant, nos utraque.

[3] Profice modo; intelleges quaedam ideo minus timenda, quia multum metus adferunt. Nullum malum est 2 magnum, quod extremum est. Mors ad te venit; timenda erat, si tecum esse posset; sed 3 necesse est aut non perveniat aut transeat

[4] " Difficile est," inquis, " animum perducere ad contemptionem animae." Non vides, quam ex frivolis causis contemnatur? Alius ante amicae fores laqueo pependit, alius se praecipitavit e tecto, ne dominum stomachantem diutius audiret, alius ne reduceretur e fuga, ferrum adegit in viscera. Non putas virtutem hoc effecturam, quod efficit nimia formido ? Nulli potest secura vita contingere, qui de producenda nimis cogitat, qui inter magna bona multos consules [p. 16] numerat. [5] Hoc cotidie meditare, ut possis aequo animo vitam relinquere, quam multi sic conplectuntur et tenent, quomodo qui aqua torrente rapiuntur spinas et aspera.

Plerique inter mortis metum et vitae tormenta miseri fluctuantur et vivere nolunt, mori nesciunt.

[6] Fac itaque tibi iucundam vitam omnem pro illa sollicitudinem deponendo. Nullum bonum adiuvat habentem, nisi ad cuius amissionem praeparatus est animus; nullius autem rei facilior amissio est, quam quae desiderari amissa non potest. Ergo adversus haec, quae incidere possunt etiam potentissimis, adhortare te et indura. [7] De Pompei capite pupillus et spado tulere sententiam, de Crasso crudelis et insolens Parthus; Gaius Caesar iussit Lepidum Dextro tribuno praebere cervicem, ipse Chaereae praestitit. Neminem eo fortuna provexit, ut non tantum illi minaretur, quantum permiserat. Noli huic tranquillitati confidere; momento mare evertitur. Eodem die ubi luserunt navigia, sorbentur. [8] Cogita posse et latronem et hostem admovere iugulo tuo gladium: Ut potestas maior absit, nemo non servus habet in te vitae necisque arbitrium. Ita dico: quisquis vitam suam contempsit, tuae dominus est. Recognosce exempla eorum, qui domesticis insidiis perierunt, aut aperta vi aut dolo; intelleges non pauciores servorum ira cecidisse quam regum. Quid ad te itaque, quam potens sit [p. 18] quem times, cum id, propter quod times, nemo non possit ? [9] At si forte in manus hostium incideris, victor te duci iubebit; eo nempe, quo duceris. Quid te ipse decipis et hoc nunc primum, quod olim patiebaris, intellegis? Ita dico: ex quo natus es, duceris. Haec et eiusmodi versanda in animo sunt, si volumus ultimam illam horam placidi expectare, cuius metus omnes alias inquietas facit.

[10] Sed ut finem epistulae inponam, accipe, quod mihi hodierno die placuit. Et hoc quoque ex alienis hortulis sumptum est. " Magnae divitiae sunt lege naturae composita paupertas." Lex autem illa naturae scis quos nobis terminos statuat ? Non esurire, non sitire, non algere. Ut famem sitimque depellas, non est necesse superbis adsidere liminibus nec supercilium grave et contumeliosam etiam humanitatem pati, non est necesse maria temptare nec sequi castra; parabile est, quod natura desiderat, et adpositum. [11] Ad supervacua sudatur. Illa sunt, quae togam conterunt, quae nos senescere sub tentorio cogunt, quae in aliena litora inpingunt. Ad manum est, quod sat est. Cui cum paupertate bene convenit, dives est. VALE. [p. 20]

1 Hense, after Gertz. adds res after peior.

2 malum est inserted by Gertz.

3 sed inserted by Gertz.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: