previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Thes.
Ferale tardis imminet saxum vadis.
stupent ubi undae, segne torpescit fretum.
hunc servat amnem cultu et aspectu horridus
765pavidosque manes squalidus vectat senex.
impexa pendet barba, deformem sinum
nodus coercet, concavae lucent genae;
[p. 29] regit ipse longo portitor conto ratem.
hic onere vacuam litori puppem applicans
770repetebat umbras; poscit Alcides viam
cedente turba; dirus exclamat Charon:
'quo pergis, audax? siste properantem gradum.'
non passus ullas natus Alcmena moras
ipso coactum navitam conto domat
775scanditque puppem. cumba populorum capax
succubuit uni: sedit et gravior ratis
utrimque Lethen latere titubanti bibit.
tum victa trepidant monstra, Centauri truces
Lapithaeque multo in bella succensi mero;
780Stygiae paludis ultimos quaerens sinus
fecunda mergit capita Lernaeus labor.
post haec avari Ditis apparet domus:
hic saevus umbras territat Stygius canis,
qui terna vasto capita concutiens sono
785regnum tuetur, sordidum tabo caput
lambunt colubrae, viperis horrent iubae
longusque torta sibilat cauda draco.
par ira formae: sensit ut motus pedum,
attollit hirtas angue vibrato comas
790missumque captat aure subrecta sonum,
sentire et umbras solitus, ut propior stetit
Iove natus, antro sedit incertus canis
leviterque timuit, ecce latratu gravi
loca muta terret; sibilat totos minax
795serpens per armos, vocis horrendae fragor
per ora missus terna felices quoque
exterret umbras, solvit a laeva feros
tunc ipse rictus et Cleonaeum caput
[p. 30] opponit ac se tegmine ingenti tegit,
800victrice magnum dextera robur gerens.
huc nunc et illuc verbere assiduo rotat,
ingeminat ictus, domitus infregit minas
et cuncta lassus capita summisit canis
antroque toto cessit, extimuit sedens
805uterque solio dominus et duci iubet;
me quoque petenti munus Alcidae dedit.
Tum gravia monstri colla permulcens manu
adamante texto vincit; oblitus sui
custos opaci pervigil regni canis
810componit aures timidus et patiens trahi
eramque fassus, ore summisso obsequens,
utrumque cauda pulsat anguifera latus.
postquam est ad oras Taenari ventum et nitor
percussit oculos lucis ignotae novus,
815resumit animos victus et vastas furens
quassat catenas; paene victorem abstulit
pronumque retro vexit et movit gradu.
tunc et meas respexit Alcides manus;
geminis uterque viribus tractum canem
820ira furentem et bella temptantem inrita
intulimus orbi. vidit ut clarum diem
et pura nitidi spatia conspexit poli,
oborta nox est, lumina in terram dedit
compressit oculos et diem invisum expulit
825faciemque retro flexit atque omni petit
cervice terram; tum sub Herculeas caput
abscondit umbras, densa sed laeto venit
clamore turba frontibus laurum gerens
magnique meritas Herculis laudes canit.
[p. 31] 830Natus Eurystheus properante partu
iusserat mundi penetrare fundum:
derat hoc solum numero laborum,
tertiae regem spoliare sortis.
ausus es caecos aditus inire,
835ducit ad manes via qua remotos
tristis et nigra metuenda silva,
sed frequens magna comitante turba.
Quantus incedit populus per urbes
ad novi ludos avidus theatri,
840quantus Eleum ruit ad Tonantem,
quinta cum sacrum revocavit aestas;
quanta, cum longae redit hora nocti
crescere et somnos cupiens quietos
libra Phoebeos tenet aequa currus,
845turba secretam Cererem frequentat
et citi tectis properant relictis
Attici noctem celebrare mystae :
tanta per campos agitur silentes
turba; pars tarda graditur senecta,
850tristis et longa satiata vita:
pars adhuc currit melioris aevi:
virgines nondum thalamis iugatae
et comis nondum positis ephebi
matris et nomen modo doctus infans,
855his datum solis, minus ut timerent,
igne praelato relevare noctem;
ceteri vadunt per opaca tristes.
[p. 32] qualis est vobis animus, remota
luce cum maestus sibi quisque sensit
860obrutum tota caput esse terra?
stat chaos densum tenebraeque turpes
et color noctis malus ac silentis
otium mundi vacuaeque nubes.
Sera nos illo referat senectus:
nemo ad' id sero venit, unde numquam.
cum semel venit, potuit reverti;
quid iuvat durum properare fatum?
omnis haec magnis vaga turba terris
ibit ad manes facietque inerti
870vela Cocyto: tibi crescit omne,
et quod occasus videt et quod ortus,
parce Venturis: tibi, mors, paramur.
sis licet segnis, properamus ipsi:
prima quae vitam dedit hora, carpit.
875Thebis laeta dies adest.
aras tangite supplices,
pingues caedite victimas;
permixtae maribus nurus
sollemnes agitent choros;
880cessent deposito iugo
arvi fertilis incolae.
Pax est Herculea manu
Auroram inter et Hesperum,
et qua sol medium tenens
885umbras corporibus negat;
quodcumque alluitur solum
longo Tethyos ambitu,
Alcidae domuit labor.
[p. 33] Transvectus vada Tartari
890pacatis redit inferis.
iam nullus superest timor:
nil ultra iacet inferos,
stantes sacrificus comas
dilecta tege populo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
    • Lewis & Short, rex
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: