previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Hercules Chorus
Converte, Titan clare, anhelantes equos,
emitte noctem: pereat hic mundo dies
quo morior, atra nube inhorrescat polus;
obsta novercae, nunc, pater, caecum chaos
1135reddi decebat, hinc et hinc compagibus
ruptis uterque debuit frangi polus;
quid parcis astris? Herculem amittis, pater,
nunc partem in omnem, Iuppiter, specta poli,
[p. 362] ne quis Gyas Thessalica iaculetur iuga
1140et fiat Othrys pondus Encelado leve.
laxabit atri carceris iam iam fores
Pluton superbus, vincula excutiet patri
caelumque reddet, ille qui pro fulmine
tuisque facibus natus in terris eram,
1145ad Styga revertor: surget Enceladus ferox
mittetque quo nunc premitur in superos onus;
regnum omne, genitor, aetheris dubium tibi
mors nostra facietantequam spolium tui
caelum omne fiat, conde me tota, pater,
1150mundi ruina, frange quem perdis polum.

Chor.
Non vana times, gnate Tonantis:
nunc Thessalicam Pelion Ossam .
premet et Pindo congestus Athos
nemus aetheriis inseret astris;
1155vincet scopulos inde Typhoeus
et Tyrrhenam feret Inarimen;
feret Aetnaeos inde caminos
scindetque latus montis aperti
nondum Enceladus fulmine victus:
1160iam te caeli regna secuntur.

Herc.
Ego qui relicta morte, contempta Styge
per media Lethes stagna cum spolio redi
quo paene lapsis excidit Titan equis,
ego quem deorum regna senserunt tria,
1165morior nec ullus per meum stridet latus
transmissus ensis, haut meae telum necis
saxum est nec instar montis abrupti latus
[p. 363] est totus Othrys. non truci rictu gigans
Pindo cadaver obruit toto meum:
1170sine hoste vincor, quodque me torquet magis
(o misera virtus!) summus Alcidae dies
nullum malum prosternat, inpendo, ei mihi,
in nulla vitam facta, pro mundi arbiter
superique quondam dexterae testes meae,
1175pro cuncta tellus, Herculem vestrum placet
morte ferire? dirus o nobis pudor,
o turpe fatum, femina Herculeae necis
auctor feretur! morior Alcides quibus?
invicta si me cadere feminea manu
1180voluere fata perque tam turpes colus
mea mors cucurrit, cadere potuissem, ei mihi,
Iunonis odio: feminae caderem manu,
sed caelum habentis, si nimis, superi, fuit,
Scythico sub axe genita domuisset meas
1185vires Amazonfeminae cuius manu
Iunonis hostis vincor? hinc gravior tibi,
noverca, pudor est. quid diem hunc laetum vocas?
quid tale tellus genuit iratae tibi?
mortalis odia femina excessit tua.
1190adhuc ferebas esse te Alcidae imparem:
victa es duobuspudeat irarum deos.
utinam meo cruore satiasset suos
Nemeaea rictus pestis aut centum anguibus
[p. 364] vallatus hydram tabe pavissem mea,
1195utinam fuissem praeda Centauris datus
aut inter umbras vinctus aeterno miser
saxo sederem! spolia nunc traxi ultima
Fato stupente, nunc ab inferna Styge
lucem recepi, Ditis evici moras
1200ubique mors me fugit, ut leto inclitae
sortis carerem. pro ferae, victae ferae!
non me triformis sole conspecto canis
ad Styga reduxit, non sub Hesperio polo
Hibera vicit turba pastoris feri,
1205non gemina serpens, perdidi mortem, ei mihi,
totiens honestam: titulus extremus quis est?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: