previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Chorus
O decus mundi, radiate Titan,
cuius ad primos Hecate vapores
1520lassa nocturnae levat ora bigae.
.dic sub Aurora positis Sabaeis,
dic sub occasu positis Hiberis,
quique sub plaustro patiuntur ursae
quique ferventi quatiuntur axe,
1525dic sub aeternos properare manes
Herculem et regnum canis inquieti,
unde non umquam remeabit ille.
sume quos nubes radios sequantur,
pallidus maestas speculare terras
1530et caput turpes nebulae pererrent.
quando, pro Titan, ubi, quo sub axe
Herculem in terris alium sequeris?
quas manus orbis miser invocabit,
si qua sub Lenia numerosa pestis
1535sparget in centum rabiem dracones,
[p. 377] Arcadum si quis populis vetustis
fecerit silvas aper inquietas,
Thraciae si quis Rhodopes alumnus
durior terris Helices nivosae
1540sparget humano stabulum cruore?
quis dabit pacem populo timent!,
si quid irati superi per orbem
iusserint nasci? iacet omnibus par,
quem parem tellus genuit Tonanti.
1545planctus immensas resonet per urbes
et comas nullo cohibente nodo
feminae exertos feriant lacertos,
solaque obductis foribus deorum
templa securae pateant novercae.
1550Vadis ad Lethen Stygiumque litus,
unde te nullae referent carinae:
vadis ad manes miserandus, unde
Morte devicta tuleras triumphum,
umbra nudatis veniens lacertis
1555languido vultu tenuique collo;
teque non solum feret illa puppis
non tamen vilis eris inter umbras:
Aeacos inter geminosque Cretas
facta discernens, feriens tyrannos.
1560parcite, o dites, inhibete dextras:
laudis est puram tenuisse ferrum,
cumque regnabas, minus in procellis
in tuas urbes licuisse fatis.
[p. 378] Sed locum virtus habet inter astra. ,
1565sedis arctoae spatium tenebis
an graves Titan ubi promit aestus?
an sub occasu tepido nitebis,
unde commisso resonare ponto
audies Calpen? loca quae sereni
1570deprimes caeli? quis erit recepto
tutus Alcide locus inter astra?
horrido tantum procul a leone
det pater sedes calidoque cancro,
ne tuo vultu tremefacta leges
1575astra conturbent trepidetque Titan.
vere dum flores venient tepenti
vel comam silvis revocabit aestas
pomaque autumno fugiente cedent,
vel comam silvis hiemes recident:
tu comes Phoebo, comes ibis astris.
1580nulla te terris rapiet vetustas:
ante nascetur seges in profundo
vel fretum dulci resonabit unda,
ante descendet glacialis ursae
1585sidus et ponto vetito fruetur,
quam tuas laudes populi quiescant,
te, pater rerum, miseri precamur:
nulla nascatur fera, nulla pestis,
non duces saevos miseranda tellus
1590horreat, nulla dominetur aula
qui putet solum decus esse regni
semper impendens tenuisse ferrum;
[p. 379] si quid in terris iterum timetur,
vindicem terrae petimus relictae.
Heu quid hoc? mundus sonat, ecce
1595maeret,
maeret Alciden pater; an deorum
clamor, an vox est timidae novercae
Hercule et viso fugit astra Iuno?
passus an pondus titubavit Atlas?
1600an magis diri tremuere manes
Herculem et visum canis inferorum
fugit abruptis trepidus catenis?
fallimur: laeto venit ecce voltu
quem tulit Poeans umerisque tela
1605gestat et notas populis pharetras,
Herculis heres.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, FORMS OF VERSE
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: