previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Hyl.
Debitos nato quidem
compesce fletus, mater Alcidae induti,
non est gemendus nec gravi urgendus prece,
virtute quisquis abstulit fatis iter:
1835aeterna virtus Herculem fieri vetat.
fortes vetant maerere, degeneres iubent.

Alcm.
Sedabo questus vindice amisso parens?

Hyl.
Terra atque pelagus quaque purpureus dies
utrumque clara spectat Oceanum rota

Alcm.
1840Quot "misera in uno condidi natos parens?
regno carebam, regna sed poteram dare.
una inter omnes terra quas matres gerit
[p. 389] votis peperci, nil ego a superis peti
incolume nato: quid dare Herculeus mihi
1845non poterat ardor? quis deus quicquam mihi
negare poterat? vota in hac fuerant manu:
quicquid negaret Iuppiter, daret Hercules.
quid tale genetrix ulla mortalis tulit?
deriguit aliqua mater, ut toto stetit
1850succisa fetu, bisque septenos gregem
deplanxit una: gregibus aequari meus
quot ille poterat? matribus miseris adhuc
exemplar ingens derat: Alcmene dabo.
cessate, matres, pertinax si quas dolor
1855adhuc iubet lugere, quas luctus gravis
in saxa vertit; cedite his cunctae malis.
agedum senile pectus, o miserae manus,
pulsate, at una funeri tanto sat est
grandaeva anus defecta, quod totus brevi
1860iam quaeret orbis? expedi in planctus tamen
defessa quamquam bracchia: invidiam ut deis
lugendo facias, advoca in planctus genus.
Ite Alcmenae
magnique Iovis plangite natum,
1865cui concepto lux una perit
[p. 390] noctesque duas contulit Eos:
ipsa quiddam plus luce perit,
totae pariter plangite gentes,
quarum saevos ille tyrannos
1870iussit Stygias penetrare domos
populisque madens ponere ferrum.
fletum meritis reddite tantis,
totus, totus personet orbis:
fleat Alciden caerula Crete,
1875magno tellus cara Tonanti:
centum populi bracchia pulsent;
nunc Curetes, nunc Corybantes
arma Idaea quassate manu:
armis illum lugere decet;
1880nunc, nunc funus plangite verum:
iacet Alcides
non minor ipso, Creta, Tonante.
flete Herculeos, Arcades, obitus,
nondum Phoebe nascente genus:
1885iuga Parthenii Pheneique sonent
feriatque gravis Maenala planctus
magno Alcidae poscit gemitum
stratus vestris saetiger agris
alesque sequi iussa sagittas
1890totum pinna velante diem.
flete Argolicae, flete, Cleonae:
hic terrentem moenia quondam
vestra leonem
fregit nostri dextera nati:
[p. 391] 1895date Bistoniae verbera matres
gelidusque sonet planctibus Hebrus:
flete Alciden.
quod non stabulis' nascitur infans
nec vestra greges viscera carpunt;
fleat Antaeo libera tellus
1900et rapta fero plaga Geryonae:
mecum miserae plangite gentes,
audiat ictus utraque Tethys,
vos quoque, mundi turba citati,
flete Herculeos. numina, casus:
1905vestrum Alcides cervice meus
mundum, superi, caelumque tulit,
cum stelligeri vector Olympi
pondere liber spiravit Atlans:
ubi nunc vestrae, Iuppiter, arces?
1910ubi promissi regia mundi?
nempe Alcides mortalis obit,
nempe sepultus. quotiens telis
facibusque tuis ille pepercit,
quotiens ignis spargendus erat!
in me saltem iaculare facem
1915Semelenque puta.
iamne Elysias, o nate, domus,
iam§ litus habes
ad quod populos natura vocat?
an post raptum Styx atra canem
1920praeclusit iter teque in primo
limine Ditis fata morantur?
quis nunc umbras, nate, tumultus
[p. 392] manesque tenet?
fugit abducta navita cumba
1925et Centauris Thessala motis
ferit attonitos ungula manes
anguesque suos hydra sub undas
territa mersit
teque labores, o nate. timent?
1930fallor, fallor vaesana furens.
nec te manes umbraeque timent.
non Argolico rapta leoni
fulva pellis contecta iuba
laevos operit dira lacertos
1935vallantque ferae tempora dentes:
donum pharetrae cessere tuae t
telaque mittet iam dextra minor;
vadis inermis, nate, per umbras,
ad quas semper mansurus eris.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: