previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Ias.
Ingrata vita est cuius acceptae pudet.

Med.
505Retineuda non est cuius acceptae pudet.

Ias.
Quin potius ira concitum pectus doma,
placare natis.

Med.
Abdico eiuro abnuo
meis Creusa liberis fratres dabit?

Ias.
Regina natis exulum, afflictis potens.

Med.
510Ne veniat umquam tam malus miseris dies,
qui prole foeda misceat prolem inclitam.
Phoebi nepotes Sisyphi nepotibus

Ias.
Quid, misera, meque teque in exitium trahis?
abscede quaeso,

Med.
Supplicem audivit Creo.

Ias.
Quid facere possim, loquere,

Med.
Pro me? vel.
515scelus.

Ias.
Hinc rex et illinc

Med.
Est (et hic maior metus)
Medea, nosconfligere, certemus sine,
sit pretium Iason.

Ias.
Cedo defessus malis.
[p. 137] et ipsa casus saepe iam expertos time.

Med.
520Fortuna semper omnis infra me stetit.

Ias.
Acastus instat,

Med.
Propior est hostis Creo:
utrumque profuge. non ut in socerum manus
armes nec ut te caede cognata inquines
Medea cogit: innocens mecum fuge.

Ias.
525Et quis resistet, gemina si bella ingruant,
Creo atque Acastus arma si iungant sua?

Med.
His adice Colchos, adice et Aeeten ducem,
Scythas Pelasgis iunge: demersos dabo.

Ias.
Alta extimesco sceptra,

Med.
Ne cupias vide.

Ias.
530Suspecta ne sint, longa colloquia amputa.

Med.
Nunc summe toto Iuppiter caelo tona,
intende dextram, vindices flammas para
omnemque ruptis nubibus mundum quate.
nec deligenti tela librentur manu
535rei me vel istum: quisquis e nobis cadet
nocens peribit, non potest in nos tuum
errare fulmen,

Ias.
Sana meditari incipe
et placida fare, si quod ex soceri domo
potest fugam levare solamen, pete.

Med.
540Contemnere animus regias, ut scis, opes
potest soletque; liberos tantum fugae
habere comites liceat in quorum' sinu
lacrimas profundam. te novi nati manent.

Ias.
.Parere precibus cupere me fateor tuis;
545pietas vetat: namque istud ut possim pati,
non ipse memet cogat et rex et socer.
haec causa vitae est, hoc perusti pectoris
curis levamen. spiritu citius queam
carere, membris, luce.

Med.
Sic natos amat?
[p. 138] 550bene est, tenetur, vulneri patuit locus.—
suprema certe liceat abeuntem loqui
mandata, liceat ultimum amplexum dare:
gratum est et illud, voce iam extrema peto,
ne, si qua noster dubius effudit dolor,
555maneant in animo verba: melioris tibi
memoria nostri sedeat; haec irae data
oblitterentur.

Ias.
Omnia ex animo expuli
precorque et ipse, fervidam ut mentem regas
placideque tractes: miserias lenit quies.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: