previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Chorus
Non tu tantis causa periclis,
710non hinc Labdacidos petunt
fata, sed veteres deum
irae secuntur: Castalium nemus
umbram Sidonio praebuit hospiti
lavitque Dirce Tyrios colonos,
715ut primum magni natus Agenoris
fessus per urbem furta sequi Iovis,
sub nostra pavidus constitit arbore
praedonem venerans suum
monituque Phoebi
720iussus erranti comes ire vaccae,
quam non flexerat
vomer aut tardi iuga curva plaustri,
deseruit fugas nomenque genti
inauspicata de bove tradidit.
725Tempore ex illo nova monstra semper
725protulit tellus:
aut anguis imis vallibus editus
annosa supra robora sibilat
[p. 229] superatque pinus:
supra Chaonias celsior arbores
erexit caeruleum caput,
780cum maiore sui parte recumberet;
aut feta tellus impio partu
effudit arma: sonuit reflexo
classicum cornu lituusque adunco
stridulos cantus elisit aere,
* ...
735ante non linguas agiles et ora
vocis ignotae clamore primum
hostico experti:
Agmina campos cognata tenent,
dignaque iacto semine proles,
740uno aetatem permensa die,
post Luciferi nata meatus
ante Hesperios occidit ortus,
horret tantis advena monstris
populique timet bella recentis,
745donec cecidit saeva iuventus
genetrixque suo reddi gremio
modo productos vidit alumnos.
hac transierit civile nefas!
illa Herculeae norint Thebae
750proelia fratrum.
Quid Cadmei fata nepotis,
cum vivacis cornua cervi
frontem ramis texere novis
dominumque canes egere suum?
[p. 230] 755praeceps silvas montesque fugit
citus Actaeon agilique magis
pede per saltus ac saxa vagus
metuit motas zephyris plumas
et quae posuit retia vitat:
760donec placidi fontis in unda
cornua vidit vultusque feros;
ibi virgineos foverat artus
nimium saevi diva pudoris.

Oedipus Iocasta
C aras revolvit animus et repetit metus,
765obisse nostro Laium scelere autumant
superi inferique, sed animus contra innocens
sibique melius quam deis notus negat,
redit memoria tenue per vestigium,
cecidisse nostri stipitis pulsu obvium
770datumque Diti cum prior iuvenem senex,
curru superbus, pelleret, Thebis procul
Phocasaea trifidas regio qua scindit vias.
unanima coniunx, explica errores precor:
quae spatia moriens Laius vitae tulit?
775primone in aevo viridis an fracto occidit?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: