next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[p. 157]

Hippolytus
Ite, umbrosas cingite silvas
summaque montis iuga, Cecropii!
celeri planta lustrate vagi,
quae saxosae loca Parnetbo
5subiecta iacent,
quae Thriasiis vallibus amnis
rapida currens verberat unda;
scandite colles
semper canos nive Riphaea;
hac, Aegalei qua nemus alta
10texitur alno, qua prata iacent
quae rorifera mulcens aura
Zephyrus vernas evocat herbas,
ubi per graciles levis Ilisos
15labitur agros piger et steriles
amne maligno radit harenas;
[p. 158] vos qua Marathon tramite laevo
saltus aperit,
qua comitatae gregibus parvis
20nocturna petunt pabula fetae;
vos qua tepidis subditus austris
frigora mollit durus Acbarneus.
alius rupem dulcis Hymetti,
parvas alius calcet Aphidnas:
25pars illa diu vacat immunis,
qua curvati litora ponti
Sunion urget
si quem tangit gloria silvae,
vocat hunc Phlyus:
30hic versatur, metus agricolis,
vulnere multo iam notus aper.
at vos laxas
canibus tacitis mittite habenas;
teneant acres lora Molossos
et pugnaces tendunt Cretes
35fortia trito vine ala collo.
at Spartanos
(genus est audax avidumque ferae)
nodo cautus propiore liga:
veniet tempus,
cum latratu cava saxa sonent;
40nunc dimissi nare sagaci
captent auras
lustraque presso quaerant rostro,
dum lux dubia est, dum signa pedum
roscida tellus impressa tenet.
[p. 159] alius raras
45cervice gravi portare plagas,
alius teretes properet laqueos.
picta rubenti linea pinna
vano cludat terrore feras.
tibi vibretur missile telum,
tu grave dextra laevaque simul
50robur lato dirige ferro,
tu praecipites clamore feras
subsessor ages; tu iam victor
curvo solves viscera cultro.
Ades en comiti, diva virago,
55cuius regno
pars terrarum secreta vacat,
cuius certis petitur telis
fera quae gelidum
potat Araxen
et quae stanti ludit in Histro.
60* tua Gaetulos dextra leones,
tua Cretaeas sequitur cervas;
nunc veloces figis dammas
leviore manu.
tibi dant variae pectora tigres,
tibi villosi terga bisontes
65latisque feri cornibus uri.
quicquid solis pascitur arvis,
sive illud Arabs divite silva
sive illud inops novit Garamans
sive ferocis iuga Pyrenes
70sive Hyrcani celant saltus,
vacuisque vagus Sarmata campis,
arcus metuit, Diana, tuos.
tua si gratus numina cultor
[p. 160] tulit in saltus.
75retia vinctas tenuere feras,
nulli laqueum rupere pedes:
fertur plaustro praeda gementi;
tum rostra canes sanguine multo-
rubicunda gerunt repetitque casas
80rustica longo turba triumpho.
en, diva, faves:
signum arguti misere canes.
vocor in silvas, hac, hac pergam
qua via longum compensat iter.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: