previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Ph.
625Regni tenacis dominus et tacitae Stygis
nullam relictos fecit ad superos viam:
thalami remittet ille raptorem sui?
nisi forte amori placidus et Pluton sedet.

Hipp.
Illum quidem aequi caelites reducem dabunt,
630sed dum tenebit vota in incerto deus,
pietate caros debita fratres colam
et te merebor esse ne viduam putes
ac tibi parentis ipse supplebo locum.

Ph.
O spes amantum credula, o fallax Amor!
635satisne dixi? precibus admotis agam.
Miserere, tacitae mentis exaudi preces
libet loqui pigetque.

Hipp.
Quodnam istud malum est?

Ph.
Quod in novercam cadere vix credas malum.

Hipp.
Ambigua voce verba perplexa iacis:
[p. 179] 640effare aperte,

Ph.
Pectus insanum vapor
amorque torret. intimis fervet ferus
penitus medullas atque per venas meat
visceribus ignis mersus et venas latens
ut agilis altas flamma percurrit trabes.

Hipp.
645Amore nempe Thesei casto furis?

Ph.
Hippolyte. sic est: Thesei vultus amo
illos priores quos tulit quondam puer.
cum prima puras barba signaret genas
monstrique caecam Gnosii vidit domum
650et longa curva fila collegit via.
quis tum ille fulsit! presserant vittae comam
et ora flavus tenera tinguebat pudor:
inerant lacertis mollibus fortes tori;
tuaeque Phoebes vultus aut Phoebi mei.
655tuusque potiustalis, en talis fuit
cum placuit hosti, sic tulit celsum caput:
in te magis refulget incomptus decor;
est genitor in te totus et torvae tamen
pars «aliqua matris miscet ex aequo decus:
660in ore Graio Scythicus apparet rigor.
si cum parente Creticum intrasses fretum.
tibi fila potius nostra nevisset soror.
te te, soror, quacumque siderei poli
in parte fulges, invoco ad causam parem:
665domus sorores una corripuit duas,
te genitor, at me gnatus. en supplex iacet
adlapsa genibus regiae proles domus.
respersa nulla labe et intacta, innocens
tibi mutor uni. certa descendi ad preces:
[p. 180] 670finem hic dolori faciet aut vitae dies.
miserere amantis

Hipp.
Magne regnator deum,
tam lentus audis scelera? tam lentus vides?
et quando saeva fulmen .emittes manu,
si nunc serenum est? omnis impulsus ruat
675aether et atris nubibus condat diem,
ac versa retro sidera obliquos agant
retorta cursus, tuque, sidereum caput,
radiate Titan, tu nefas stirpis tuae
speculare? lucem merge et in tenebras fuge.
680cur dextra, divum rector atque hominum, vacat
tua nec trisulca mundus ardescit face?
in me tona, me fige, me velox cremet
transactus ignissum nocens, merui mori:
placui novercae, dignus en stupris ego?.
685scelerique tanto visus ego solus tibi
materia facilis? hoc meus meruit rigor?
o scelere vincens omne femineum genus,
o maius ausa matre monstrifera malum
genetrice peior! illa se tantum stupro
690contaminavit, et tamen. tacitum diu
crimen biformi partus exhibuit nota
scelusque matris arguit vultu truci
ambiguus infansille te venter tulit.
o ter quaterque prospero fato dati
695quos hausit et peremit et leto dedit
odium dolusquegenitor, invideo tibi:
Colchide noverca maius haec, maius malum est.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: