previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Phaedra Nutrix
85O magna vasti Creta dominatrix freti,
cuius per omne litus innumerae rates
tenuerepontum quicquid Assyria tenus
tellure Nereus pervius rostris secat,
cur me in penates obsidem invisos datam
90hostique nuptam degere aetatem in malis
lacrimisque cogis? profugus en coniunx abest
praestatque nuptae quam solet Theseus fidem,
fortis per altas invii retro lacus
vadit tenebras miles audacis proci,
95solio ut revulsam regis inferni abstrahat;
pergit furoris socius, haud illum timor
pudorque tenuitstupra et illicitos toros
Acheronte in imo quaerit Hippolyti pater.
Sed maior alius incubat maestae dolor,
100non. me quies nocturna, non altus sopor
solvere curis: alitur et crescit malum
et ardet intus qualis Aetnaeo vapor
[p. 161] exundat antro. Palladis telae vacant
et inter ipsas pensa labuntur manus;
105non colere donis templa votivis libet.
non inter aras. Atthidum mixtam choris.
iactare tacitis conscias sacris faces,
nec adire castis precibus aut ritu pio
adiudicatae praesidem terrae deam:
110iuvat excitatas consequi cursu feras
et rigida molli gaesa iaculari manu.
Quo tendis. anime? quid furens saltus amas?
fatale miserae matris agnosco malum:
peccare noster novit in silvis amor.
115genetrix, tui me miseret: infando malo
correpta pecoris efferum saevi ducem
audax amasti; torvus, impatiens iugi
adulter ille, ductor indomiti gregis
sed amabat aliquid, quis meas miserae deus
120aut quis iuvare Daedalus flammas queat?
non si ipse remeet, arte Mopsopia potens
qui nostra caeca monstra conclusit domo,
promittat ullam casibus nostris opem.
stirpem perosa Solis invisi Venus
125per nos catenas vindicat Martis sui
suasque, probris omne Phoebeum genus
onerat nefandis: nulla Minois levi
defuncta amore est, iungitur semper nefas.

Nvt.
Thesea coniunx, clara progenies Iovis,
130nefanda casto pectore exturba ocius,
extingue flammas neve te dirae spei
praebe obsequentem: quisquis in primo obstitit
pepulitque amorem, tutus ac victor fuit;
[p. 162] qui blandiendo dulce nutrivit malum,
135sero recusat ferre quod subiit iugum.
Nec me fugit, quam durus et veri insolens
ad recta flecti regius nolit tumor,
quemcumque dederit exitum casus feram:
fortem facit vicina libertas senem.
140Honesta primum est velle nec labi via.
pudor est secundus nosse peccandi modum,
quo, misera, pergis? quid domum infamem aggravas
superasque matrem? maius est monstro nefas:
nam monstra fato, moribus scelera imputes,
145si, quod maritus supera non cernit loca,
tutum esse facinus credis et vacuum metu,
erras; teneri crede Lethaeo abditum
Thesea profundo et ferre perpetuam Styga:
quid ille, lato maria qui regno premit
150populisque reddit iura centeni», pater?
latere tantum facinus occultum sinet?
sagax parentum est cura. credamus tamen
astu doloque tegere nos tantum nefas:
quid ille rebus lumen infundens suum
155matris parens? quid ille qui mundum quatit
vibrans corusca fulmen Aetnaeum manu,
sator deorum? credis hoc posse effici,
inter videntes omnia ut lateas avos?
sed ut secundus numinum abscondat favor
160coitus nefandos utque contingat stupro
negata magnis sceleribus semper fides:
quid poena praesens, conscius mentis pavor
animusque culpa plenus et semet timens?
scelus aliqua tutum, nulla securum tulit.
[p. 163] 165compesce amoris impii flammas, precor,
nefasque quod non ulla tellus barbara
commisit umquam, non vagi campis Getae
nec inhospitalis Taurus aut sparsus Scythes;
expelle facinus mente castifica horridum
170memorque matris metue concubitus novos.
miscere thalamos patris et gnati apparas
uteroque prolem capere confusam impio?
perge et nefandis verte naturam ignibus
cur monstra cessant? aula cur fratris vacat?
175prodigia totiens orbis insueta audiet,
natura totiens legibus cedet suis,
quotiens amabit Cressa?

Ph.
Quae memoras scio
vera esse, nutrix; sed furor cogit sequi
peiora, vadit animus in praeceps sciens
180remeatque frustra sana consilia appetens.
sic cum gravatam navita adversa ratem
propellit unda, cedit in vanum labor
et victa prono puppis aufertur vado.
quid ratio possit? vicit ac regnat furor
185potensque tota mente dominatur deus.
hic volucer omni pollet in- terra impotens
ipsumque flammis torret indomitis Iovem;
Gradivus istas belliger sensit faces,
opifex trisulci fulminis sensit deus,
190et qui furentis semper Aetnaeis iugis
versat caminos igne tam parvo calet;
ipsumque Phoebum, tela qui nervo regit,
figit sagitta certior missa puer
volitatque caelo pariter et terris gravis.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • Thomas W. Allen, E. E. Sikes, Commentary on the Homeric Hymns, HYMN TO PAN
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: