previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. Adversus hoc taedium quo auxilio putem utendum quaeris. Optimum erat, ut ait Athenodorus, actione rerum et rei publicae tractatione et officiis civilibus se detinere. Nam ut quidam sole atque exercitatione et cura corporis diem educunt athletisque longe utilissimum est lacertos suos roburque, cui se uni dicaverunt, maiore temporis parte nutrire, ita vobis animum ad rerum civilium certamen parantibus in opere esse uno 1 longe pulcherrimum est. Nam cum utilem se efficere civibus mortalibusque propositum habeat, simul et exercetur et proficit, qui in mediis se officiis posuit communia privataque pro facultate administrans. [2] " Sed quia in hac," inquit, " tam insana hominum ambitione tot calumniatoribus in deterius recta torquentibus parum tuta simplicitas est et plus futurum semper est quod obstet quam quod succedat, a foro quidem et publico recedendum est, sed habet ubi se etiam in privato laxe explicet magnus animus ; nec ut leonum animaliumque impetus caveis coercetur, sic hominum, quorum maximae in seducto actiones sunt. [3] Ita tamen delituerit, ut ubicumque otium suum abs- [p. 224] conderit, prodesse velit singulis universisque ingenio, voce, consilio. Nee enim is solus rei publicae prodest, qui candidatos extrahit et tuetur reos et de pace belloque censet, sed qui iuventutem exhortatur, qui in tanta bonorum praeceptorum inopia virtutem instillat 2 animis, qui ad pecuniam luxuriamque cursu ruentis prensat ac retrahit et, si nihil aliud, certe moratur, in privato publicum negotium agit. [4] An ille plus praestat, qui inter peregrinos et cives aut urbanus praetor adeuntibus adsessoris verba pronuntiat, quam qui quid sit iustitia, quid pietas, quid patientia, quid fortitudo, quid mortis contemptus, quid deorum intellectus, quam tutum gratuitumque bonum 3 sit bona conscientia ? [5] Ergo si tempus in studia conferas, quod subduxeris officiis, non deserueris nec munus detrectaveris. Neque enim ille solus militat, qui in acie stat et cornu dextrum laevumque defendit, sed et 4 qui portas tuetur et statione minus periculosa, non otiosa tamen fungitur vigiliasque servat et armamentario praeest ; quae ministeria, quamvis incruenta sint, in numerum stipendiorum veniunt. [6] Si te ad studia revocaveris, omne vitae fastidium effugeris nec noctem fieri optabis taedio lucis, nec tibi gravis eris nec aliis supervacuus; multos in amicitiam adtrahes adfluetque ad te optumus quisque. [p. 226] Numquam enim quamvis obscura virtus latet, sed mittit sui signa ; quisquis dignus fuerit, vestigiis illam colliget. [7] Nam si omnem conversationem tolli- mus et generi humano renuntiamus vivimusque in nos tantum conversi, sequetur hanc solitudinem omni studio carentem inopia rerum agendarum. Incipiemus aedificia alia ponere, alia subvertere et mare summovere et aquas contra difficultatem locorum educere et male dispensare tempus, quod nobis natura consumendum dedit. [8] Alii parce illo utimur, alii prodige ; alii sic impendimus, ut possimus rationem reddere, alii, ut nullas habeamus reliquias, qua re nihil turpius est. Saepe grandis natu senex nullum aliud habet argumentum, quo se probet diu vixisse, praeter aetatem."

1 uno Stangl: non A: nostro Gertz.

2 instillat Haase: instituat A: insinuat Petschenig.

3 quam tutum gratuitumque bonum Joh. Mulier: quantum gratuitorum hominum A.

4 et commonly added.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (3 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: