previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Pyrrhus Agamemnon Calchas
Cum laeta pelago vela rediturus dares,
excidit Achilles, cuius unius manu
205impulsa Troia, quicquid accessit morae
illo remoto, dubia quo caderet stetit,
velis licet quod petitur ac properes dare,
sero es daturus: iam suum cuncti duces
tulere pretium, quae minor merces potest
210tantae dari virtutis? an meruit parum
qui, fugere bellum iussus et longa sedens
[p. 59] aevum senecta ducere ac Pylii senis
transcendere annos, exuit matris dolos
falsasque vestes, fassus est armis virum?
215inhospitali Telephus regno impotens,
dum Mysiae ferocis introitus negat,
rudem cruore regio dextram imbuit
fortemque eandem sensit et mitem manum.
cecidere Thebae, vidit Eetion capi
220sua regna victus; clade subversa est pari
apposita celso parva Lyrnesos iugo,
captaque tellus nobilis Briseide
et causa litis regibus Chryse iacet
et nota fama Tenedos et quae pascuo
225fecunda pingui Thracios nutrit greges
Scyros fretumque Lesbos Aegaeum secans
et cara Phoebo Cilla; quid quas alluit
vernis Caycus gurgitem attollens aquis?
haec tanta clades gentium ac tantus pavor,
230sparsae tot urbes turbinis vasti modo
alterius esset gloria ac summum decus:
iter est Achiilis; sic meus venit pater
et tanta gessit bella, dum bellum parat.
ut alia sileam merita, non unus satis
235Hector fuisset? Iliun vicit pater,
vos diruistis. inclitas laudes iuvat
et facta magni clara genitoris sequi:
iacuit peremptus Hector ante oculos patris
patruique Memnon, cuius ob luctum parens
240pallente maestum protulit vultu diem;
suique victor operis exemplum horruit
didicitque Achilles et dea natos mori.
tum saeva Amazon ultimus cecidit metus.
[p. 60] debes Achilli, merita si digne aestimas,
245et si ex Mycenis virginem atque Argis petat.
dubitatur et iam placita nunc subito improbas
Priamique natam Pelei nato ferum
mactare credis? at tuam natam parens
Helenae immolasti: solita iam et facta expeto.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: