previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Agam.
At non timebat tunc tuus, fateor, parens,
interque caedes Graeciae atque ustas rates
320segnis iacebat belli et armorum immemor,
levi canoram verberans plectro chelyn.

Pyrrh.
Tunc magnus Hector, arma contemnens tua,
cantus Achillis timuit, et tanto in metu
navalibus pax alta Thessalicis fuit.

Agam.
325Nempe isdem in istis Thessalis navalibus
pax alta rursus Hectoris patri fuit.

Pyrrh.
Est regis alti spiritum regi dare.

Agam.
Cur dextra regi spiritum eripuit tua?

Pyrrh.
Mortem misericors saepe pro vita dabit.

Agam.
330Et nunc misericors virginem busto petis?

Pyrrh.
Iamne immolari virgines credis nefas?

Agam.
Praeferre patriam liberis regem decet.

Pyrrh.
Lex nulla capto parcit aut poenam impedit.

Agam.
Quod non vetat lex, hoc vetat fieri pudor.

Pyrrh.
335Quodcumque libuit facere victori licet.

Agam.
Minimum decet libere cui multum licet.

Pyrrh.
His ista iactas, quos decem annorum gravi
regno subactos Pyrrhus exsolvit iugo? caret.

Agam.
Hos Scyrus animos?

Pyrrh.
Scelere quae fratrum
[p. 63]

Agam.
340Inclusa fluctu

Pyrrh.
Nempe cognati maris:
Atrei et Thyestae nobilem novi domum.

Agam.
EX virginis concepte furtivo stupro
et ex Achilles nate, sed nondum viro

Pyrrh.
Illo ex Achille, genere qui mundum suo
345sparsus per omne caelitum regnum tenet:
Thetide aequor, umbras Aeaco, caelum Iove.

Agam.
Illo ex Achille, qui manu Paridis iacet.

Pyrrh.
. Quem nec deorum comminus quisquam petit.

Agam.
Compescere equidem verba et audacem malo
350* poteram domare: sed meus captis quoque
scit parcere ensis, potius interpres deum
Calchas vocetur: fata si poscent, dabo.
Tu qui Pelasgae vincla solvisti rati
morasque bellis, arte qui reseras polum,
355cui viscerum secreta, cui mundi fragor
et stella longa semitam flamina trahens
dant signa fati, cuius ingenti mihi
mercede constant ora: quid iubeat deus
effare, Calchas, nosque consilio rege.

Cal.
360Dant fata Danais quo solent pretio viam:
mactanda virgo est Thessali busto ducis;
sed quo iugari Thessalae cultu solent
Ionidesve vel Mycenaeae nurus,
Pyrrhus parenti coniugem tradat suo:
365sic rite dabitur, non tamen nostras tenet
haec una puppes causa: nobilior tuo,
Polyxene, cruore debetur cruor,
quem fata quaerunt, turre de summa cadat
Priami nepos Hectoreus et letum oppetat.
370tum mille velis impleat classis freta.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: