previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. Quaeramus aliquod non in speciem bonum, sed solidum et aequale et a secretiore parte formosius ; hoc eruamus. Nec longe positum est; invenietur, scire tantum opus est quo manum porrigas. Nunc velut in tenebris vicina transimus offensantes ea ipsa quae desideramus. [2] Sed ne te per circumitus traham, aliorum quidem [p. 106] opiniones praeteribonam et enumerare illas longum est et coarguere. Nostram accipe. Nostram autem eum dico, non alligo me ad unum aliquem ex Stoicis proceribus ; est et mihi censendi ius. Itaque aliquem sequar, aliquem iubebo sententiam dividere, fortasse et post omnes citatus nihil improbabo ex iis, quae priores decreverint, et dicam : " Hoc amplius censeo." [3] Interim, quod inter omnis Stoicos convenit, rerum naturae adsentior ; ab illa non deerrare et ad illius legem exemplumque formari sapientia est. Beata est ergo vita conveniens naturae suae, quae non aliter contingere potest, quam si primum sana mens est et in perpetua possessione sanitatis suae ; deinde fortis ac vehemens, tunc pulcherrime patiens, apta temporibus, corporis sui pertinentiumque ad id curiosa non anxie, tum aliarum rerum quae vitam instruunt diligens sine admiratione cuiusquam, usura fortunae muneribus, non servitura. [4] Intellegis, etiam si non adiciam, sequi perpetuam tranquillitatem, libertatem depulsis iis, quae aut irritant nos aut territant ; nam voluptatibus et timoribus proiectis1 pro illis, quae parva ae fragilia sunt et ipsis flagitiis noxia, ingens gaudium subit, inconcussum et aequale, tum pax et concordia animi et magnitudo cum mansuetudine ; omnis enim ex infirmitate feritas est. [p. 108]

1 timoribus proiectis supplied by Basore: voluptatibus et pro illis A : doloribus spretis supplied by Reitzenstein: voluptatibus et illiciis Bourgery.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: