previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


"Tu me," inquis, "mones? Iam enim te ipse monuisti, iam correxisti? Ideo aliorum emendationi vacas ? " Non sum tam inprobus, ut curationes aeger obeam, sed tamquam in eodem valitudinario iaceam, de communi tecum malo conloquor et remedia communico. Sic itaque me audi, tamquam mecum loquar. In secretum te meum admitto et te adhibito mecum exigo. [2] Clamo mihi ipse: " Numera annos tuos, et pudebit 1 eadem velle, quae volueras puer, eadem parare. Hoc denique tibi circa mortis diem praesta: moriantur ante te vitia. Dimitte istas voluptates turbidas, magno luendas 2 ; non venturae tantum, sed praeteritae nocent. Quemadmodum scelera etiam si non sint deprehensa cum fierent, sollicitudo non cum ipsis abit; ita inprobarum voluptatum etiam post ipsas paenitentia est. Non sunt solidae, non sunt [p. 194] fideles; etiam si non nocent, fugiunt. [3] Aliquod potius bonum mansurum circumspice. Nullum autem est, nisi quod animus ex se sibi invenit. Sola virtus praestat gaudium perpetuum, securum; etiam si quid obstat, nubium modo intervenit, quae infra feruntur nec umquam diem vincunt."

[4] Quando ad hoc gaudium pervenire continget ? Non quidem cessatur adhuc, sed festinetur. 3 Multum restat operis, in quod ipse necesse est vigiliam, ipse laborem tuum inpendas, si effici cupis. Delegationem res ista non recipit. [5] Aliud litterarum genus adiutorium admittit. Calvisius Sabinus memoria nostra fuit dives. Et patrimonium habebat libertini et ingenium; numquam vidi hominem beatum indecentius. Huic memoria tam mala erat, ut illi nomen modo Vlixis excideret, modo Achillis, modo Priami, quos tam bene 4 quam paedagogos nostros novimus. Nemo vetulus nomenclator, qui nomina non reddit, sed inponit, tam perperam tribus quam ille Troianos et Achivos persalutabat. Nihilominus eruditus volebat videri. [6] Hanc itaque conpendiariam excogitavit: magna summa emit servos, unum, qui Homerum teneret, alterum, qui Hesiodum; novem praeterea lyricis singulos adsignavit. Magno emisse illum non est quod mireris; non invenerat, faciendos locavit. Postquam haec familia illi conparata est, coepit [p. 196] convivas suos inquietare. Habebat ad pedes hos, a quibus subinde cum peteret versus, quos referret, saepe in medio verbo excidebat. [7] Suasit illi Satellius Quadratus, stultorum divitum adrosor, et quod sequitur, adrisor, et quod duobus his adiunctum est, derisor, ut grammaticos haberet analectas. Cum dixisset Sabinus centenis milibus sibi constare singulos servos; "Minoris," inquit, "totidem scrinia emisses." Ille tamen in ea opinione erat, ut putaret se scire, quod quisquam in domo sua sciret. [8] Idem Satellius illum hortari coepit, ut luctaretur, hominem aegrum, pallidum, gracilem. Cum Sabinus respondisset: " Et quomodo possum ? Vix vivo," " Noli, obsecro te," inquit, " istuc dicere; non vides, quam multos servos valentissimos habeas ? " Bona mens nec commodatur nec emitur. Et puto, si venalis esset, non haberet emptorem. At mala cotidie emitur.

[9] Sed accipe iam quod debeo et vale. " Divitiae sunt ad legem naturae conposita paupertas." Hoc saepe dicit Epicurus aliter atque aliter; sed numquam nimis dicitur, quod numquam satis discitur. Quibusdam remedia monstranda, quibusdam inculcanda sunt. VALE. [p. 198]

1 After pudebit Thomas and Hense 2 insert te.

2 luendae Pincianus; levandas or leundas or leuaturas MSS.

3 festinetur Gronovius; festinatur MSS.

4 noverat after bene bracketed by Hense, after Gronovius.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (5 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: