previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[74] quid loqvar aut scyllam nisi quam fama secuta est Scyllae duae fuerunt, una Phorci et Creteidos nymphae filia, virgo pulcherrima. quam cum amaret Glaucus, deus marinus, dum ipse amaretur a Circe et eam contemneret, illa irata fontem, in quo se Scylla solebat abluere, infecit venenis: in quem cum descendisset puella, media sui parte in feras mutata est. hanc postea Glaucus fecit deam marinam, quae classem Vlixis et socios evertisse narra- tur. quidam Scyllam hanc a Neptuno amatam dicunt et per Amphi- triten, coniugem Neptuni, metuentem paelicis formam, venenis Circes in monstrum marinum esse mutatam. altera vero Scylla fuit Nisi, Megarensium regis, filia. contra quos dum, devictis iam Athenien- sibus, pugnaret Minos propter filii Androgei interitum, quem Athe- nienses et Megarenses dolo necaverant, adamatus a Scylla est, Nisi filia, quae ut hosti posset placere, comam purpuream parenti ab- scisam ei obtulit, quam Nisus ita habuerat consecratam, ut tamdiu regno potiretur, quamdiu illam habuisset intactam. postea et Scylla, a Minoe contempta, vel dolore, quod contempta esset, vel (quod) quasi parricida a Minoe ad puppim religata tracta sit, in avem Cirim con- versa est, et Nisus extinctus deorum miseratione in avis mutatus est formam: quae aves hodie, ut ipse in georgicis docet, flagrant inter se magna discordia. modo ergo Vergilius aut poeta- rum more miscuit fabulas et nomen posuit pro nomine, ut diceret 'Scyllam Nisi' pro 'Phorci'—sicut alibi "domitus Pollucis ha- benis Cyllarus", cum Castor equorum domitor fuerit; item "et manibus Procne pectus signata cruentis", cum Philomelae, non Procnes, abscisa sit lingua—: aut certe sit hysteroproteron, ut quasi utriusque fabulae videatur facere commemorationem, ut intellegamus 'quid loquar Scyllam Nisi, aut quam fama secuta est, candida succinctam latrantibus inguina monstris, Dulichias vexasse rates': aut certe 'aut' bis accipiamus 'quid loquar aut Scyllam Nisi, aut quam fama secuta est', ut est illud in primo "non ignara mali miseris succurrere disco".

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in notes to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: