previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[767]

[768] sacer cybelo nam montem pro numine, quod in eo colitur, posuit. et bona occasio ad mortem Camillae, ut sacerdotem maioris numinis conetur occidere: per quod quasi exauctoratur Dianae favor, interveniente maioris numinis iracundia. olimque sacerdos aut quia vetus sacerdos: aut cuius etiam maiores sacerdotes fuissent, quibus apud veteres in sacra quoque succedebatur.

[769] longe fulgebat vel 'longe fulgebat', vel 'longe insignis'.

[770] quem pellis aenis in plumam squamis auro conserta tegebat catafractum eum fuisse significat. catafracti autem equites dicuntur, qui et ipsi ferro muniti sunt, et equos similiter munitos habent: de quibus Sallustiusequis paria operimenta erant, †quae linteo ferreis laminis in modum plumae adnexuerant” , nunc autem pro linteo 'pellem' posuit, et 'aeneas squamas' aereas laminas intellegimus. 'in plumam' vero est in similitudinem plumae, utexcisum Euboicae latus ingens rupis in antrum” , id est in antri similitudinem. sane sciendum quod ipsos equites catafractos dicimus: Sallustiuset sequebantur equites catafracti” . in plumam pluma est in armatura ubi lamina in laminam se indit.

[772] peregrina ferrugine ut Hibera, id est Hispana: nam ipse hoc alibi exposuitet ferrugine clarus Hibera” . quidam purpuram accipiunt, quod eius prima tinctura ferrugineo colore sit.

[773] spicula torquebat lycio gortynia cornu Cretenses sagittas Lycio arcu dirigebat: quod etiam, ut supra diximus, ad ornatum poni consuevit.

[774] vati hic vatem, supra sacerdotem, ut de Heleno utrumque.

[775] cassida pro 'cassis': nam accusativum posuit pro nominativo.

[777] pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum 'pictus tunicas, pictus crurum barbara tegmina', id est habebat vestem phrygionis arte perfectam. sane armorum longa descriptio illuc spectat, ut in eorum cupiditatem merito Camilla videatur esse succensa.

[782] femineo inpatienti, inrationabili, utfemineae ardentem iraeque curaeque coquebant” .

[785] summe deum ex affectu colentis dicitur: nam Iuppiter summus est. sancti custos soractis apollo Soractis mons est Hirpinorum in Flaminia conlocatus. in hoc autem monte cum aliquando Diti patri sacrum persolvereturnam diis manibus consecratus estsubito venientes lupi exta de igni rapuerunt. quos cum diu pastores sequerentur, delati sunt ad quandam speluncam, halitum ex se pestiferum emittentem, adeo ut iuxta stantes necaret: et exinde est orta pestilentia, quia fuerant lupos secuti. de qua responsum est, posse eam sedari, si lupos imitarentur, id est rapto viverent. quod postquam factum est, dicti sunt ipsi populi Hirpi Sorani: nam lupi Sabinorum lingua vocantur hirpi. Sorani vero a Dite: nam Ditis pater Soranus vocatur: quasi lupi Ditis patris. unde memor rei Vergilius Arruntem paulo post comparat lupo, quasi Hirpinum Soranum.

[786] pineus ardor ignis περίφρασις. acervo pyra, coacervatione lignorum.

[787] freti pietate iste quidem hoc dicit; sed Varro, ubique expugnator religionis, ait, cum quoddam medicamentum describeret, “ut solent Hirpini, qui ambulaturi per ignes, medicamento plantas tingunt” .

[788] multa pruna in pruna. 'pruna' autem quamdiu ardet dicitur: Horatiuspraetextam et latum clavum prunaeque batillum” : cum autem extincta fuerit, carbo nominatur: Terentiustam excoctam atque atram reddam, quam carbo est” : nam 'pruna' a perurendo dicta est.

[790] exuvias pulsaeve tropaeum exuvias occisae, pulsae tropaeum. et proprie: nam, ut supra diximus, de occisis hostibus triumphabant, de pulsis figebant tropaea.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: