[13] pergite pierides hortatur musas ad referenda ea, quae Silenus cantaverat pueris: nam vult exequi sectam Epicuream, quam didicerant tam Vergilius quam Varus docente Sirone. et quasi sub persona Sileni Sironem inducit loquentem, Chromin autem et Mna- sylon se et Varum vult accipi. quibus ideo coniungit puellam, ut ostendat plenam sectam Epicuream, quae nihil sine voluptate vult esse perfectum. sane hoc de Sileno non dicitur fictum a Vergilio, sed a Theopompo translatum. is enim apprehensum Silenum a Midae re- gis pastoribus dicit, crapula madentem et ex ea soporatum; illos dolo adgressos dormientem vinxisse; postea vinculis sponte labentibus libera- tum de rebus naturalibus et antiquis Midae interroganti disputavisse. quem alii Mercurii filium, alii Panos et nymphae, alii ex guttis cru- oris Caeli natum esse dixerunt. chromis et mnasylus isti pueri satyri sunt.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

