previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


ecloga ad uxorem 1


Quid mihi maesta dic, sociis quid noctibus, uxor,
anxia pervigil! ducis suspiria cura?
non metuo ne laesa fides aut pectore in isto
alter amor; nullis in te datur ire sagittis
5audiat infesto licet hoc Rhamnusia vultu—,non
datur, et si egomet patrio de litore raptus
quattuor emeritis per bella, per aequora lustris
errarem, tu mille procos intacta fugares,
non intersectas commenta retexere telas,
10sed sine fraude palam, thalamosque armata negasses.
dic tamen, unde alta 2 mihi fronte et nubila vultus?
anne quod Euboicos fessus remeare penates
auguror et patria senium componere terra? 3 4 [p. 194]
cur hoc triste tibi? certe lascivia corde 5
15nulla nec aut rapidi mulcent te proelia Circi
aut intrat sensus clamosi turba theatri;
sed probitas et opaca quies et sordida numquam gaudia.
Quas autem comitem te rapto per undas?
quamquam et si gelidas irem mansurus ad Arctos
20vel super Hesperiae vada caligantia Thyles
aut septemgemini caput haud penetrabile Nili,
hortarere vias. etenim tuanempe benigna
quam mihi sorte Venus iunctam florentibus annis
servat et in senium—, tua, quae me vulnere primo
25intactum thalamis et adhuc iuvenile vagantem
fixisti, tua frena libens docilisque recepi,
et semel insertas non mutaturus habenas
usque premo, tu me nitidis Albana ferentem
dona comis sancteque indutum Caesaris auro
30visceribus complexa tuis sertisque dedisti
oscula anhela meis; tu, cum Capitolia nostrae
infitiata lyrae, saevum ingratumque dolebas 6
mecum victa Iovem; tu procurrentia primis
carmina nostra sonis totasque in murmure noctes
35aure rapis vigili; longi tu sola laboris
conscia, cumque tuis crevit mea Thebais annis,
qualem te nuper Stygias prope raptus ad umbras,
cum iam Lethaeos audirem comminus amnes,
aspexi, tenuique oculos iam morte cadentes,
40scilicet exhausti Lachesis mihi tempora fati 7 8 [p. 196]
te tantum miserata dedit, superique potentes
invidiam timuere tuam. post ista propinquum
nunc iter optandosque sinus comes ire moraris?
heu ubi nota fides totque explorata per usus,
45qua veteres Latias Graias heroidas aequas?
isset ad Iliacasquid enim deferret amantes?—
Penelope gavisa domos, si passus Ulixes:
questa est Aegiale, questa est Meliboea relinqui,
et quamquam saevi!—9 fecerunt maenada planctus.
50nec minor his tu nosse Iidem vitamque maritis
dedere, sic certe cineres umbramque priorem
quaeris adhuc, sic exsequias amplexa canori
coniugis ingentes iterasti pectore planctus,
iam mea. nec pietas alia est tibi curaque natae,
55sic et mater amas, sic numquam corde recedit
nata tuo, fixamque animi penetralibus imis
nocte dieque tenes, non sic Trachinia 10 nidos
Alcyone, vernos non sic Philomela penates
circuit amplectens animamque in pignora transfert.
60te 11 nunc illa tenet, viduo quod sola cubili
otia iam pulchrae terit infecunda iuventae.
sed venient, plenis venient conubia taedis.
sic certe formaeque bonis animique meretur;
sive chelyn complexa petit seu voce paterna 12 13 14 [p. 198]
65discendum Musis sonat et mea carmina flectit,
candida seu molli diducit brachia motu:
ingenium probitas artemque modestia vincit,
nonne leves pueros, non te, Cytherea, pudebit
hoc cessare decus? nec tantum Roma iugales
70conciliare toros festasque accendere taedas
fertilis: et nostra generi tellure dabuntur,
non adeo Vesuvinus apex et flammea diri
montis hiems trepidas exhausit civibus urbes:
stant populisque vigent, hinc auspice condita Phoebo
75tecta Dicarchei portusque et litora mundi
hospita: at hinc magnae tractus imitantia Romae
quae Capys advectis implevit moenia Teucris,
nostra quoque et propriis tenuis nec rara colonis
Parthenope, cui mite solum trans aequora vectae
80ipse Dionaea 15 monstravit Apollo columba.
Has ego te sedesnam nec mihi barbara Thrace
nec Libye natale solumtransferre laboro,
quas et mollis hiems et frigida temperat aestas,
quas imbelle fretum torpentibus adluit undis,
85pax secura locis et desidis otia vitae
et numquam turbata quies somnique peracti.
nulla foro rabies aut strictae in iurgia leges:
morum iura viris solum et sine fascibus aequum,
quid nunc magnificas species cultusque locorum
90templaque et innumeris spatia interstincta columnis,
et geminam molem nudi tectique theatri 16 [p. 200]
et Capitolinis quinquennia proxima lustris,
quid laudem litus 17 libertatemque Menandri,
quam Romanus honos et Graia licentia miscent?
95nec desunt variae circa oblectamina vitae:
sive vaporiferas blandissima litora, Baias,
enthea fatidicae seu visere tecta Sibyllae
dulce sit Iliacoque iugum memorabile remo,
seu tibi Bacchei vineta madentia Gauri
100Teleboumque domos, trepidis ubi dulcia nautis
lumina noctivagae tollit Pharus aemula lunae,
caraque non molli iuga Surrentina Lyaeo,
quae meus ante alios habitator Pollius auget,
Aenarumque 18 lacus medicos Stabiasque renatas:
105mille tibi nostrae referam telluris amores?
sed satis, hoc, coniunx, satis est dixisse: creavit
me tibi. me socium longos adstrinxit in annos,
nonne haec amborum genetrix altrixque videri
digna? sed ingratus qui plura adnecto tuisque
110moribus indubito: venies, carissima coniunx.
praeveniesque etiam; sine me tibi ductor aquarum
Thybris et armiferi sordebunt tecta Quirini. 19 20

1

2

3 ECLOGA AD UXOREM ς: VIA DOMITIANA M: AD CLAUDIAM ς Ed. Prin.

4 alta M: alia Aldine.

5

6

7 corde M: cordi Dom.

8 dolebas Dom.: doleres M: dolere Krohn. in music and poetry, at one of which Statius was victorious. It was a great disappointment that he failed at

9

10

11

12 quamquam saevi M: quam—quam saevi—Pol.

13 Trachinia ς: intracia M.

14 te Phillimore: et M, heu Dom.

15

16 Dionea ... columba Pol.: Dioneae ... columbae .M.

17

18

19 litus M: lusus, risus, lites, ritus edd.

20 Aenarumque Vollmer: Denarumque .V: Aenariaeque Dom.: Inarimesque Unger.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (39 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: