previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

120Dixit et Haemonias oculos detorquet ad undas.
fervere cuncta virum coetu, simul undique cernit
delatum nemus et docta resonare bipenni
litora; iam pinus gracili dissolvere lamna
Thespiaden iungique1 latus lentoque sequaces
125molliri videt igne trabes, remisque paratis
Pallada velifero quaerentem bracchia malo.
constitit ut longo moles non pervia ponto
puppis, et ut tenues subiere latentia cerae
lumina, picturae varios superaddit honores.
130hic sperata ...2 Tyrrheni tergore piscis
[p. 6] Peleos in thalamos vehitur Thetis; aequora delphin
corripit, illa sedet3 deiecta in lumina palla
nec love maiorem nasci suspirat Achillen.
hanc Panope Dotoque soror laetataque fluctu
135prosequitur nitidis4 pariter Galatea lacertis
alta5 petens: Siculo revocat de litore Cyclops.
contra ignis viridique6 torus de fronde dapesque
vinaque et aequoreos inter cum coniuge divos
Aeacides, pulsatque chelyn post pocula Chiron.
140parte alia Pholoe multoque insanus Iaccho
Rhoetus7 et Atracia subitae de virgine pugnae.
crateres mensaeque volant araeque deorum
poculaque, insignis veterum labor. optimus hasta
hic Peleus, hic ense8 furens agnoscitur Aeson;
145fert gravis invito victorem Nestora tergo
Monychus, ardenti peragit Clanis Actora9 quercu;
nigro Nessus equo fugit, adclinisque tapetis
in mediis10 vacuo condit caput Hippasus auro.

Haec quamquam miranda viris stupet Aesone natus11
150et12 secum: 'heu miseros nostrum natosque patresque.
haccine nos animae faciles rate nubila contra
mittimur? in solum nunc saeviet Aesona pontus?
non iuvenem in casus eademnque pericula Acastum13
[p. 7] abripiam? invisae Pelias freta tuta carinae
155optet et exoret nostris cum matribus undas.'

Talia cunctanti14 laevum Iovis armiger aethra
advenit et validis fixam erigit15 unguibus agnam.
at procul e stabulis trepidi clamore sequuntur
pastores fremitusque canum; citus occupat auras
160raptor et Aegaei super effugit alta profundi.
accipit augurium Aesonides laetusque superbi
tecta petit Peliae. Drior huic turn regia proles
advolat amplexus fraternaque pectora iungens.
ductor ait: 'non degeneres, ut reris, Acaste,
165venimus ad questus: socium te iungere coeptis
est animus; neque enim Telamon aut Canthus16 et Idas
Tyndareusque puer mihi vellere dignior Helles.
o quantum terrae, quantum cognoscere caeli
permissum est, pelagus quantos aperimus in usus.
170nunc forsan grave reris opus; sed laeta recurret
cum ratis et caram cum iam mihi reddet Iolcon,
quis pudor heu nostros tibi tune audire labores,
quam referam visas tua per suspiria gentes.'

Nec passus rex plura virum: 'sat17 multa parato
175in quaecumque vocas; nec nos' ait 'optume, segnes
credideris patriisve magis confidere regnis
quam tibi, si primos duce te virtutis honoris
carpere fraternae sedeatque18 adcrescere famae.
quin ego, nequa metu nimio me cura parentis
180impediat, fallam ignarum subitusque paratis19
[p. 8] tunc adero, primas linquet cum puppis harenas.'
dixerat. ille animos promissaque talia laetus
accipit et gressus avidos ad litora vertit.

1 iungitque V, t erasum in P

2 hic spe
needschecking V, hic spectes
needschecking etenim V2, hic sperata SM, sperata diu Baehrens, fort. sperata deo vel Iovi (cf. 133), hic insperato P2C

3 Corripit sedet V, Corripuit residet V2, ipsa interposuit Baehrens, illa Carrion (incertum, an ex C) | Achillen Thilo, achille V, achillem V2PM

4 nitidis Wyttenbach, nudis V

5 alta Loehbach, antra V

6 uiridisque V2

7 Rh(o)etus SMC, Rboetus V, Rhoecus Parrhasius | atracia O2M2, racia V, t(h)rac(h)ia SM, extracta C

8 Hic P. hic ense V, Hac P., hac parte C

9 Actora C Ald., auctora V

10 in mediis: cf. Ilias Lat. 889 | hippasus X ex corr., M, hispasus V

11 stupet anxius navigii fragilitatem, cf. 150 sq. | aesone natus SM, aeson
needschecking atus V, aeson ytaeus V2 (inter n et y alterum y (?) paene obliteratum apparet

12 Et SM, Haec V2 in ras., V1 non legitur

13 Non V1, Nam V2 | acastum XMV2, castum V

14 cunctanti Ald., conanti V

15 erigit ON, er
needschecking git X, ergit QII, rapit X et P in marg.,
needschecking git V et perspicue M, uegit V2, gerit M2C

16 canthus et MN, candus et S (V olim, ut vestigia docent), candidus V2 in ras. scripsisse spondeo

17 sat S, stat V

18 sedeatque N, O2 in marg. inf., sede X, O ut vid., V ut forma et spatium rasurae docent, sede
needschecking at X2, sed et M, eueniet
needschecking q V2 in ras., si des Carrion pereleganter, sed cf. I 555. VII 428; corruptela sic orta videtur sede adq; adcr.

19 paratis Bon.1 paratus V

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Otto Kramer, 1913)
hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
    • Lewis & Short, rex
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: