previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Tu quoque Phrixeos remo, Poeantie, Colchos
bis Lemnon visure petis, nunc cuspide patris
inclitus, Herculeas olim moture1 sagittas.2
proximus hinc Butes Actaeis dives ab oris;
395innumeras nam claudit apes longaque superbus
fuscat nube diem, dum plenas nectare cellas
pandit et in dulcem reges dimittit Hymetton.
insequeris casusque tuos expressa,3 Phalere,
arma geris; patula4 nam lapsus ab arbore parvum
400te quater ardenti tergo5 circumvenit anguis:
stat procul intendens dubium pater anxius arcum.
tune caelata metus alios gerit arma Eribotes ... 6
nec Peleus fretus soceris et coniuge diva
defuit, ac prora splendet tua7 cuspis ab alta,
405Aeacide: tantum haec aliis8 excelsior hastis,
quantum Peliacas in vertice vicerat9 ornos.
[p. 16] linquit et Actorides natum10 Chironis in antro,
ut socius caro pariter meditetur Achilli
fila lyrae pariterque leves puer incitet hastas, ...
410discat eques placidi conscendere terga magistri ...11
et quem fama genus non est12 decepta Lyaei
Phlias13 immissus patrios de vertice crines.
nec timet Ancaeum genetrix committere ponto,
plena tulit quem rege maris.14 securus in aequor
415haut minus Erginus, proles Neptunia, fertur,
qui maris insidias, clarae qui sidera noctis
norit et e clausis quem destinet Aeolus antris,
non metuat cui regna ratis, cui tradere caelum
adsidua Tiphys vultum lassatus ab Arcto.
420taurea vulnifico portat celer aspera15 plumbo
terga Lacon, saltem in vacuos ut bracchia ventos
spargat et Oebalium Pagaseia puppis alumnum16
spectet securo celebrantem litora ludo.
oraque Thessalico17 melior contundere freno
425vectorem pavidae Castor dum quaereret Helles,
passus Amyclaea pinguescere Cyllaron herba.
illis Taenario pariter tremit ignea fuco
purpura, quod gemina mater spectabile tela
duxit opus; bis Taygeton silvasque18 comantes
430struxerat, Eurotan molli bis fuderat auro;
quemque suus sonipes niveo de stamine portat
et volat amborum patrius de pectore cycnus.
at tibi collectas solvit iam fibula vestes
ostenditque umeros fortes spatiumque superbi
435pectoris Herculeis aequum, Meleagre, lacertis.
[p. 17] hinc19 numerosa phalanx, proles Cyllenia: certus
Aethalides subitas nervo redeunte sagittas
cogere; tu medios gladio bonus ire per hostes,
Euryte; nec patrio Minyis ignobilis usu,
440nuntia verba ducis populis qui reddit,20 Echion.
sed non, Iphi, tuis Argo reditura lacertis
heu celerem Scythica te maesta relinquet harena
cessantemque tuo lugebit in ordine remum.
te quoque dant campi tanto pastore Pheraei
445felices, Admete; tuis nam pendit in arvis
Delius, ingrato Steropen quod fuderat arcu.
a quotiens famulo notis soror obvia silvis
flevit, ubi Ossaeae captaret frigora quercus
perderet21 et pingui miseros Boebeide crines.
450insurgit transtris et remo Nerea versat
Canthus, in Aeaeo volvet quem barbara cuspis
pulvere; at interea clari decus adiacet orbis,
quem genitor gestabat Abas: secat aurea fluctu
tegmina Chalcidicas fugiens Euripus harenas,
455celsaque semiferum contorquens frena luporum
surgis ab ostrifero medius, Neptune, Geraesto.22
at23 tibi Palladia pinu, Polypheme, revecto
ante urbem ardentis restat deprendere patris
reliquias, multum famulis pia iusta moratis,
460si venias. breviore petit iam caerula remo
occupat et longe sua transtra novissimus Idas.
at frater magnos Lynceus servatur24 in usus,
quem tulit Arene, possit qui rumpere terras
et Styga transmisso tacitam deprendere visu.
465fluctibus e mediis terras dabit ille magistro
et dabit astra rati, cumque aethera Iuppiter umbra
perdiderit, solus transibit nubila Lynceus.
quin et Cecropiae proles vacat Orithyiae,
[p. 18] temperet ut tremulos Zetes fraterque ceruchos.
470nec vero Odrysius transtris impenditur25 Orpheus
aut pontum remo subigit, sed carmine tonsas
ire docet, summo passim ne gurgite pugnent.
donat et Iphiclo pelagus iuvenumque labores
Aesonides, fessum Phylace quem miserat aevo26
475non iam operum in partem, monitus sed tradat ut acres
magnorumque viros qui laudibus urat avorum.
Arge, tuae tibi cura ratis, te moenia doctum
Thespia Palladio dant munere; sors tibi, nequa
parte trahat tacitum puppis mare fissaque fluctu27
480vel pice vel molli conducere vulnera cera.
pervigil Arcadio Tiphys pendebat ab astro
Hagniades, felix stellis qui segnibus usum28
et dedit aequoreos caelo duce tendere cursus.

1 moture Bon.1, morture V

2 desunt in S

3 expressa M, expres V

4 patula Heinsius, uacua V, fort. sacra

5 ter quater vulgo

6 armorum descriptio aut casu excidit aut a poeta nondum inserta est

7 ac M2, ad V | tua M, tu V

8 haec aliis cod. regius, hae altis V

9 uicerat M, uincerat V

10 natum M2, natium V

11 lepida sententia postea adscripta necdum inserta seriei orationis videtur, nec

12 sq. ad- aptatos aut suo loco insertos esse a poeta puto; versus alio loco intrudere ludentis est, cf. VI 102

13 Phlias Bon.1, Pelias VC

14 maris Bon.1, mari V

15 celer aspera Chauvin, celera V, caelataque C

16 alumnum M1 ex alimmum corr., alumnis V

17 thessalico Bon.,2 thessalio V

18 tageton V, corr. M1 | siluasque M, saluasque V

19 hinc Bon.2, Hic V

20 reddis Heinsius

21 Penderet V scripserat, sed priore hasta n litterae sub linear deducta correxit | boebede V

22 Geraesto Carr., gerasto V

23 at Burmann, Et V

24 servatur Ald., seruatus V

25 impenditur X2 in marg., inpeditur V

26 misera laeuo V, corr. X2

27 fissaque fluctu N, fessaque luctu V (lucta) C

28 segnibus X2 M, signibus V | usum M2, osum V

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Otto Kramer, 1913)
hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: