previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Panditur hinc totis in noctem carbasus alis
580litoraque et veteris1 tumulos praelabitur Ili
Dardaniumque patrem; vigili simul omnia ludo
festa vident; hinc unda, sacris hinc ignibus Ide
vibrat et horrisonae respondent Gargara buxo.
inde ubi iam medii tenuere silentia ponti
585stridentesque iuvant aurae,2 Phrixea subibant
aequora et angustas quondam sine nomine3 fauces.
ecce autem prima volucrem sub luce dehiscens
terruit unda ratem, vittataque constitit Helle,
iam Panopes Thetidisque soror, iamque aurea laeva
590sceptra tenens. dum sternit aquas, proceresque4 ducemque
aspicit et placidis compellat lasona dictis:
'te quoque ab Haemoniis5 ignota per aequora terris
[p. 52] regna infesta domus fatisque simillima6 nostris
fata ferunt; iterum Aeolios7 Fortuna nepotes
595spargit, et infelix Scythicum gens quaeritis amnem.
vasta super tellus, longum (ne defice coeptis)
aequor,8 et ipse procul, verum dabit ostia Phasis.
hic nemus arcanum geminaeque virentibus arae
stant tumulis; hic prima9 pia sollemnia Phrixo
600ferte10 manu cinerique, precor, mea reddite dicta:
non ego per Stygiae quod rere silentia ripae,
frater, agor; frustra vacui scrutaris Averni,
care, vias; neque enim scopulis me et fluctibus actam
frangit hiems: celeri extemplo subiere ruentem
605Cymothoe Glaucusque manu; pater ipse profundi
has etiam sedes, haec numine tradidit aequo
regna nec Inois noster sinus invidet undis.'
dixerat et maestos tranquilla sub aequora vultus11
cum gemitu tulit, ut patrii rediere dolores.
610tum pelago vina invergens dux talibus infit:
'undarum decus et gentis, Cretheia virgo,
pande viam cursuque tuos age, diva, secundo',
immittitque ratem mediasque intervolat urbes,
qua brevibus furit aestus aquis Asiamque prementem
615effugit abruptis Europa immanior oris.
has etiam terras consertaque gentibus arva
sic pelago pulsante, reor, Neptunia quondam
cuspis et adversi longus labor abscidit aevi,
ut Siculum Libycumque latus, stupuitque fragore12
620Ianus et occiduis regnator montibus Atlans.
iam iuga Percotes13 Pariumque infame fragosis
exsuperant Pityamque14 vadis, transmissaque puppi
Lampsacus, Ogygii15 quam nec trieterica Bacchi
[p. 53] sacra neque arcanis Phrygius furor invehit antris,
625sed suus in Venerem raptat deus. illius aras
urbe super celsique vident velamina templi.
rarior hinc tellus atque ingens undique caelum
rursus et incipiens alium prospectus in orbem.
terra sinu medio Pontum iacet inter et Hellen
630ceu fundo prolata maris; namque improba caecis
intulit arva vadis longoque per16 aequora dorso
litus agit: tenet hinc veterem confinibus oris
pars Phrygiam, pars discreti iuga pinea montis.
nec procul ad tenuis surgit confinia ponti
635urbs placidis demissa iugis; rex divitis agri
Cyzicus. Haemoniae qui turn nova signa carinae
ut17 videt, ipse ultro primas procurrit ad undas
miraturque viros dextramque amplexus et haerens18
incipit: 'o terris nunc primum cognita nostris
640Aemathiae manus et fama mihi maior imago.
non tamen haec adeo semota neque ardua tellus
longaque iam populis19 impervia lucis eoae,
cum tales intrasse duces, tot robora cerno.
nam licet hinc saevas tellus alat horrida gentes
645meque fremens tumido circumfluat ore Propontis,
vestra fides ritusque20 pares et mitia cultu
his etiam mihi corda locis; procul effera virtus
Bebrycis et Scythici procul inclementia sacri.'
sic memorat laetosque rapit, simul hospita pandi
650tecta iubet templisque sacros largitur honores.
stant gemmis auroque tori mensaeque paratu
regifico centumque pares primaeva ministri
corpora; pars epulas manibus, pars aurea gestant
pocula bellorum casus expressa recentum.21
[p. 54] 655atque ea prima duci porgens carchesia Graio
Cyzicus 'hic portus' inquit 'mihi territat hostis,
has acies sub nocte refert, haec versa Pelasgum
terga vides, meus hic ratibus qui pascitur ignis.'
subicit22 Aesonides: 'utinam nunc ira Pelasgos
660adferat23 et solitis temptet concurrere furtis
cunctaque se ratibus fundat manus: arma videbis
hospita nec post hanc ultra tibi proelia noctem.'
sic ait basque inter variis nox plurima dictis
rapta vices nec non simili lux postera tractu.

1 veteris Maserius, ueteres V

2 aurae M, aurea V

3 numine C

4 dum V, tum Carr.2 | proceresque P, proceremque V

5 Te PM2, Tu V | ab aehaemoniis V, corr. SM

6 fatisque M2, fastisque V | simillia V

7 aeolios M, aelios V | nepotes V, penates C

8 Aequor M2, Aequod V

9 ut supra V, St. t. celeres hic prima piacula Phr. C

10 Ferte SM2, Forte V

11 uultus SM, uultu V

12 fragorem C, fort. recte

13 Percotes Bon.2, percotis VC

14 Pityamque Bon.2, phyamque V

15 ogygti V

16 per S, om. V, sub MT

17 ut Bon.2, Et V

18 dextraque C | haerens M, haeres V

19 intellego: non tamen haec tells adeo semota aut ardua est neque omnino impervia (τὰ ἀδιάβατα) orientis iam longinqua sunt populis

20 ritusque NRF, ritus V

21 Pocula bellorum X2M, Procul apellorum V | recentum M, recentem V

22 subiicit Bon.1, Subigit V

23 Adferat V, Efferat C

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Otto Kramer, 1913)
hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: