previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Parte alia Clite laceras super ora mariti
315fusa comas misera in planctus vocat agmina matrum
fatur et haec: 'primis coniunx ereptus in annis
cuncta trahis; necdum suboles nec gaudia de te
ulla mihi, quis maesta tuos nunc, optime, casus
perpeterer tenui luctum solamine fallens.
320Mygdonis1 arma patrem funestaque proelia nuper
natales2 rapuere domos, Triviaeque potentis
occidit arcana genetrix absumpta sagitta:
tu, mihi qui coniunx pariter fraterque parensque
solus et a prima fueras spes una iuventa,
325deseris heu, totamque deus simul impulit urbem.
ast ego non media te saltem,3 Cyzice, vidi
tendentem mihi morte manus aut ulla monentis
verba tuli; quin te4 thalamis modo questa morari
heu talem tantique metus secura recepi.'
330illam vix gemino5 maerens cum Castore Pollux
erigit haerentem compressaque colla trahentem.
Interea innumeras nudatis montibus urgent
certatim decorantque pyras et corpora6 maesti
summa locant. vadit sonipes cervice remissa,
335venatrix nec turba canum pecudumque morantur
... funereae,7 quae cuique manus, quae cura suorum,
quae fortuna fuit. medio rex aggere longe8
[p. 67] eminet; hunc crebris quatiens singultibus ora
adlevat Aesonides celsoque reponit in ostro.
340dat pictas9 auro atque ardentes murice vectes,
quas rapuit telis festina10 vocantibus austris
Hypsipyle; galeam dilectaque cingula regi11
inicit. ille suam vultus conversus ad urbem
sceptra manu veterum retinet gestamen avorum.
345nam quia nec proles alius nec denique sanguis,
ipse decus regnique refert insigne parenti.12
inde ter armatos Minyis referentibus13 orbes
concussi tremuere rogi, ter inhorruit aether
luctificum clangente tuba; iecere supremo
350tum14 clamore faces; rerum labor omnis in auras
solvitur, et celsis conlucent aequora flammis.
scilicet haec illo iuvenem populosque manebant
tempore, Peliacis caderet cum montibus arbor;
hoc volucrumque minae praesagaque fulmina longo
355acta mari tulerant. sed quis non prima refellat
monstra deum longosque sibi non auguret annos?
iamque solutus honos cineri, iam passibus aegris
dilapsae cum prole nurus, tandemque quiescunt
dissona pervigili planctu vada, qualiter arctos15
360ad patrias16 avibus medio iam vere revectis
Memphis et aprici statio silet annua Nili.17

At non inde dies nec quae magis18 aspera curis
nox Minyas tanta caesorum19 ab imagine solvit.
bis zephyri iam vela vocant: fiducia maestis
365nulla viris, aegra adsiduo mens carpitur20 aestu,
[p. 68] necdum omnes lacrimas atque omnia reddita caesis
iusta putant; patria ex oculis acerque21 laborum
pulsus amor segnique iuvat frigescere luctu.
ipse etiam Aesonides, quamquam tristissima rerum
370castiganda duci vultuque premenda sereno,
dulcibus indulget lacrimis aperitque dolorem.
tum secreta trahens Phoebeum ad litora Mopsum
'quaenam' ait 'ista lues, aut quae sententia divum?
decretusne venit fato pavor, an sibi22 nectunt
375corda moras? cur23 immemores famaeque larisque
angimur? aut pariet quemnam haec ignavia finem?'

1 Micdonis V

2 Fatales C

3 saltim V

4 te Schenkl, et V

5 gemino M2C, geminam V

6 corpora C, Pii codd. 'emendati', tempora V

7 Venatrix SM, Vernatrix V | turba S, turma V 336 la- cunam statuit Leo eius fere sententiae dona viri passimque ferunt decoramina pompae funereae

8 longe C, Pius, longo V

9 pictas Bon.1, piceas V

10 festina C, fortuna V

11 regi Bon.2, regni V

12 parenti Madvig, parentis V

13 ter Egnatius, cf. Aen. XI 188, Apoll. Rhod. I 1059, per VC | referentibus SM, referentes V | orbes M, urbes V

14 Cum C

15 arctos cod. regius, T, arcos V, agros C

16 patrios C

17 silet XM, silicet V | nili XM, nilis V

18 nec quae magis Vossius, neque magis V, neque magnis CM2

19 caesorum Iunt.1, laesorum VC

20 aegra adsiduo Heinsius, aegro adsidue V | fiducia mestis Nulla animis. egros assidue meus crupitur igni habet Par.

21 Iusta M, Iuxta V | acerque C, sacerque V

22 sibi Pius, tibi V

23 cur M2, cum V

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Otto Kramer, 1913)
hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: