previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Hinc animos acies auget, magnoque doloris1
280turbine Gesandrum Mavors rapit: ille morantes
increpat et stricto sic urget2 Iazygas ense:
[p. 141] 'nempe omnes cecidere senes, nempe omnis ademptus
ante pater. quae vos subito tam foeda senectus
corripuit fregitque animos atque abstulit iras?
285aut mecum mediam, iuvenes, agite ite per urbem3
Argolicamque manum aut cars occumbite natis.'
inruit et patrias coeptis ferus advocat umbras:
'sancte mihi Vorapte pater, tua pectora nato
suggere nunc animamque parem, si fata peroso
290tarda tibi turpesque moras non segnius ipsi
paruimus parvique eadem4 didicere nepotes.'
haec ait, auditusque Erebo. tunc corripit ensem
turbidus et furiis ardens quatit arma paternis.
indigenis sacratus aquis magnique sacerdos
295Phasidis Arctois Aquites errabat in armis
(populeus cui frontis5 honor conspectaque glauco
tempora nectuntur ramo), te, Cyrne, parentis
immemorem durae cupiens abducere pugnae;
iamque omnes impune globos diversaque lustrans
300agmina non usquam natum videt,6 utque iterum intrat
vociferans, iterum belli diversa peragrat,
lancea caeruleas circum strepit incita vittas.
opprimit admissis ferus hunc Gesander habenis.
ille manum trepidans atque inrita sacra tetendit
305'te' que 'per hanc', inquit, 'genitor7 tibi si manet, oro
canitiem, compesce minas et si tibi natus,8
parce meo.' dixit. contra sic victor adacto
ense refert:9 'genitor, turpi durare senecta
quem mihi reris adhuc, ipse hac occumbere dextra
310maluit atque ultro segnes abrumpere metas.
et tibi si pietas nati, si dextra fuisset,
[p. 142] haut medii precibus tereres10 nunc tempora belli,
praeda future canum. iuveni sors pulchrior omnis:11
et certasse manu decet et caruisse sepulchre.'
315dixerat; ille deos moriens caelumque precatur,
dextera ne misero talis foret obvia nato.

Te quoque, Canthe, tui non inscia funeris Argo
flevit ab12 invita rapientem tela carina.
iam Scythicos miserande sinus, iam Phasidis amnem13
320contigeras, nec longa dies, ut capta videres
vellera et Euboicis patrios de montibus ignes.
ilium, ubi congress submit Gesander iniquo,
territat his: 'tu, qui faciles hominumque putasti
has, Argive, domos, alium hic miser aspicis annum
325altricemque nivem festinaque taedia vitae.
non nos aut levibus componere bracchia14 remis
novimus aut ventos opus exspectare ferentes;
imus equis, qua15 vel medio riget aequore pontus
vel tumida fremit Hister aqua; nec moenia nobis
330vestra placent: feror arctois nunc liber in arvis
cuncta tenens, mecum omnis amor, iacturaque plaustri16
sola, nee hac longum victor potiere rapina.17
ast epulae quodcumque pecus, quaecumque ferarum.
mitte Asiae, mitte Argolicis mandata colonis,
335ne trepident;18 numquam has hiemes, haec saxa relinquam,
Martis agros, ubi tam saevo19 duravimus amne
progeniem natosque rudes, ubi copia20 leti
tanta viris. sic in patriis bellare pruinis
praedarique iuvat, talemque hanc accipe dextram.'
340dixit, et Edonis21 nutritum missile ventis
[p. 143] concitat; it22 medium per pectus et horrida nexu
letifer aera chalybs. trepidus super advolat Idas
ac simul Oenides pariterque Menoetius23 et qui
Bebrycio propius24 remeavit ab hospite victor.
345at vero ingentem Telamon procul extulit orbem
exanimem te, Canthe, tegens; ceu saeptus in arto25
dat catulos post terga leo, sic comminus astat26
Aeacides gressumque tenet contraque ruentem
septeno validam circumfert tegmine molem.
350nec minus hinc urget Scythiae manus armaque27 Canthi
quisque sibi et Graio poenam de corpore poscens.
arduus inde labos, medioque in corpore pugna
conseritur. magno veluti cum turbine28 sese
ipsius Aeoliae frangunt in limine venti,
355quem pelagi rabies, quem nubila, quemque sequatur
ille dies: obnixa virum sic comminus haeret29
pugna, nec arrepto30 pelli de corpore possunt.
ut bovis31 exuvias multo qui frangit olivo
dat famulis, tendunt illi tractuque vicissim
360taurea terga dormant, pingui fluit unguine32 tellus:
talis utrimque labos, raptataque limite in arto
membra viri miseranda meant: hi tendere contra,
hi contra, alternaeque virum non cedere dextrae.
hinc medium Telamon Canthum rapit, hinc tenet ardens
365colla viri et molles galeae Gesander habenas,
insonuit quae33 lapsa solo dextramque fefellit.
ille iterum in clipei septemplicis improbus orbem
arietat et34 Canthum sequitur Canthumque reposcit,
quem manus a tergo socium rapit atque receptum
[p. 144] 370virginis Euryales curru locat. advolat ipsa
ac simul Haemonidae, Gesandrumque omnis in unum
it manus. ille novas acies et virginis arma
ut videt, 'has etiam contra bellabimus?' inquit;
'heu pudor.' inde Lycen ferit ad confine papillae,
375inde Thoen, qua pelta vacat; iamque ibat in Harpen35
vixdum36 prima levi ducentem cornua nervo,
et labentis37 equi tendentem frena Menippen:
cum regina gravem nodis auroque securem
congeminans partem capitis galeaeque ferinae
380dissipat. hic pariter telorum immanis in unum
it globus; ille diu coniectis sufficit hastis,
quin etiam gravior nutuque38 ...
carens exterruit Idam;
tunc ruit ut montis latus aut ut machina muri,
quae scopulis trabibusque diu confectaque flammis
385procubuit tandem39 atque ingentem protulit urbem.

1 magnoque doloris C, magnosque dolores V

2 sic urget Bon.1, sigurgit V

3 urbis Madvig

4 eadem Baehrens, eam V, viam C Ald. | didicere M, dedicere V

5 frontis Baehrens, frondis V

6 non usquam natum videt Loehbach, non usquam uidet V, quem quaerit nusquam uidet C | utque Burmann, adque V | instat Heinsius

7 inquit genitor C, genitor inquit V

8 si tibi natus Koestlin, sicubi nato V

9 refert T, refer V

10 tereres T, terere V | tempera Bon.1, tempore V

11 omnis Lennep, omni V

12 ab T, ad V

13 amnem M, amne V

14 brachia M, brahia V

15 qua M2, quam V | aequore M, aequora V

16 amori arcturaque plustri V, corr. M1 ut vid.

17 cf. Aen. X 739 sq.

18 trepident Bon.1, trepidant V | relinquam T1 Bon.2, relinquat V, relinquant C

19 ubi tam saeuo T, ubitam saeui V, (agro) subitam saeui C

20 copia M, capia V

21 Edonis Pius, aedoniis V

22 it Bon.1, ad V

23 Menoetius Bon1, meonetius V

24 propius sc. advolat, satis dure

25 arto vulgo, arcto V

26 adstat Baehrens, hasta V, hastam Carrio

27 armaque M, arma V

28 turbine Bon.1, turmine V

29 certant, cui tempestatum regimen omnisque ille dies cedat

30 arrepto Bon.1, arreptos V | pelli Burmann, belli V, uelli T

31 Ut bouis T, Et uobis V | frangit V, frangere T

32 unguine Bon.1, inguine V | tellus M, tellis V, pellis Damstē

33 quae T1, Bon.2 qua V

34 Arietat et MC, Arietate V

35 Harpen vulgo, harben V (h add. V1)

36 Vixdum M, Vixtum V

37 et labentis Heinsius, Inlabentis V, Illabentis C, fort. iam labentis (cf. iamque 375) | Menippen Balbus, enhippen V, et Henippen C

38 duo hemistichia excidisse perspexit Leo; sic suppl. Sudhaus nutuque inclinis Acastum ense petit visuque carens e. I.

39 tandem M2T1, tamen V | protulit V, idem aiis verbis expressit Stat. Theb. IX 556, propulit MT, vulgo

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Otto Kramer, 1913)
hide References (2 total)
  • Cross-references to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: