previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Talibus infelix contra sua regna venenis
induitur1 noctique tremens infertur opacae.
dat dextram blandisque pavens Venus oscula miscet2
adloquiis iunctoque trahit per moenia passu.
375qualis adhuc teneros supremum pallida fetus
[p. 172] mater ab excelso produxit in aera nido
hortaturque sequi3 brevibusque insurgere pennis;
illos caerulei primus ferit horror Olympi,
iamque redire rogant4 adsuetaque quaeritur arbor:
380haud aliter5 caecae per moenia deficit urbis
incedens horretque6 domos Medea silentes.
hic iterum extremae nequiquam in limine7 portae
substitit8 atque iterum fetus animique soluti,
respexitque deam paulumque his vocibus haesit:
385'ipse rogat certe meque ipse implorat Iason?
nullane culpa subest? labes non ulla pudoris,
nullus amor, nec turpe viro servire precanti?'
illa nihil contra vocesque abrumpit9 inanes.
et iam iam magico per opaca silentia Colchis
390coeperat ire sono, montanaque10 condere vultus
numina cumque suis averti collibus amnes.
iam stabulis gregibusque11 pavor strepitusque sepulcris
inciderat; stupet ipsa gravi nox tardior umbra;
iamque12 tremens longe sequitur Venus; utque sub altas
395pervenere trabes divaeque triformis in umbram,
hic subito ante oculos nondum speratus Iason
emicuit viditque prior conterrita virgo,
atque hinc13 se profugam volucris Thaumantias alis
sustulit, inde Venus dextrae dilapsa14 tenenti.
400obvius ut sera cum se sub nocte magistris
impingit pecorique pavor, qualesve profundum
per chaos occurrunt caecae sine vocibus umbrae,
[p. 173] haut secus in mediis noctis nemorisque15 tenebris
inciderant ambo attoniti iuxtaque subibant,
405abietibus tacitis aut immotis cyparissis
adsimiles, rapidus nondum quas miscuit auster.16

Ergo ut erat vultu defixus uterque silenti
noxque suum peragebat iter, iam iam ora levare
Aesoniden farique cupit Medea priorem.
410quam simul effusis pavitantem fletibus
flagrantesque genas vidit miserumque pudorem,
has tandem voces dedit et solatus amantem est:
'fersne aliquam spem lucis?' ait, 'miserata laborem17
nempe venis? an et ipsa mea laetabere morte?
415ne, precor, infando similem te, virgo, parenti
gesseris, haut tales decet inclementia vultus.18
hascine nunc grates, haec exspectata laborum
dona dari decuit? sic te sub teste remitti
fas mihi, virgo, †tuum19 iustas da vocibus aures:
420die,20 pater ille tuus tantis me opponere monstris
quid meritum aut tales voluit cur21 pendere poenas?
an iacet externa quod nunc mihi cuspide22 Canthus,
quodque meus vestris cecidit pro moenibus Iphis
aut Scythiae tanta inde manus? iussisset abire
425perfidus atque suis extemplo23 cedere regnis.
spem mihi promissam per quae discrimina rursus
et reddat qua lege, vides. occumbere tandem
possumus, idque sedet, quam non quaecumque subire
patris iussa tui; numquam sine vellere abibo
430hinc ego, degenerem nee me tu prima videbis.

1 Induitur M, Intuitur V

2 blandisque pavens Venus oscula miscet Kr., cf. Ov. Met. VI 626, blandique pauens uocem uenus qua
needschecking (i. e. osquam est) V, uocemque Venus blandisque pauentem (parentem Ca) C

3 sequi T Bon., saeui V, suis C

4 rogant T Bon. cogant V, uolunt C

5 aliter V, alia C | caecae T Bon.1 caeo ae V, Aeaeae C

6 horretque M2, horret V

7 limine Bon.1 lumine V

8 Substitit M, Subsistitit V

9 abrumpit vulgo, adrumpit V

10 montanaque d'Orville, monstrataque V

11 graegibusque M, graecibusque V | sepulcris M, sepubenis V

12 iamque vulgo, Namque V, Ipsa C | sub altas CM2, sublatas V

13 hinc Bon.2, hic V volucris Thaumantias alis Carrio, uolucri taumatia salis V, volucri Thaumantias ala Bon.1, vulgo

14 dilapsa T Bon.l delapsa V

15 nemorisque Bon.1, nemoris V

16 auster M, auter V

17 laborem Bon.l, laborum V

18 haut equidem pulcros decet inclementia uultus habet Par | tecet inelementia V

19 tuum corruptum vid. ex 420, fort. fas me, virgo, fuit?

20 dic Kr., Nec V

21 cur Sudhaus, om.V, me Carrio (incertum an ex C | poenas M, ponoenas V

22 cuspide M, cupide V

23 extemplo M, exemplo V

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Introduction (Otto Kramer, 1913)
hide References (1 total)
  • Cross-references to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: