next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

LIBER PRIMVS



Vrbis Romae exterarumque gentium facta simul ac dicta memoratu digna, quae apud alios latius diffusa sunt quam ut breuiter cognosci possint, ab inlustribus electa auctoribus digerere constitui, ut documenta sumere uolentibus longae inquisitionis labor absit. nec mihi cuncta conplectendi cupido incessit: quis enim omnis aeui gesta modico uoluminum numero conprehenderit, aut quis compos mentis domesticae peregrinaeque historiae seriem felici superiorum stilo conditam uel adtentiore cura uel praestantiore facundia traditurum se sperauerit? te igitur huic coepto, penes quem hominum deorumque consensus maris ac terrae regimen esse uoluit, certissima salus patriae, Caesar, inuoco, cuius caelesti prouidentia uirtutes, de quibus dicturus sum, benignissime fouentur, uitia seuerissime uindicantur: nam si prisci oratores ab Ioue optimo maximo bene orsi sunt, si excellentissimi uates a numine aliquo principia traxerunt, mea paruitas eo iustius ad fauorem tuum decucurrerit, quo cetera diuinitas opinione colligitur, tua praesenti fide paterno auitoque sideri par uidetur, quorum eximio fulgore multum caerimoniis nostris inclitae claritatis accessit: reliquos enim deos accepimus, Caesares dedimus. et quoniam initium a cultu deorum petere in animo est, de condicione eius summatim disseram.



DE RELIGIONE

Maiores statas sollemnesque caerimonias pontificum scientia, bene gerendarum rerum auctoritates augurum obseruatione, Apollinis praedictiones uatum libris, portentorum depulsiones Etrusca disciplina explicari uoluerunt. prisco etiam instituto rebus diuinis opera datur, cum aliquid conmendandum est, precatione, cum exposcendum, uoto, cum soluendum, gratulatione, cum inquirendum uel extis uel sortibus, inpetrito, cum sollemni ritu peragendum, sacrificio, quo etiam ostentorum ac fulgurum denuntiationes procurantur.

Tantum autem studium antiquis non solum seruandae sed etiam amplificandae religionis fuit, ut florentissima tum et opulentissima ciuitate decem principum filii senatus consulto singulis Etruriae populis percipiendae sacrorum disciplinae gratia traderentur, Cererique, quam more Graeco uenerari instituerant, sacerdotem a Velia, cum id oppidum nondum ciuitatem accepisset, nomine Calliphanam peterent uel, ut alii dicunt, Calliphoenam, ne deae uetustis ritibus perita deesset antistes.

Cuius cum in urbe pulcherrimum templum haberent, Gracchano tumultu moniti Sibyllinis libris ut uetustissimam Cererem placarent, Hennam, quoniam sacra eius inde orta credebant, Xuiros ad eam propitiandam miserunt. item Matri deum saepe numero imperatores nostri conpotes uictoriarum suscepta uota Pessinuntem profecti soluerunt.


Metellus vero pontifex maximus Postumium consulem eundemque flaminem Martialem ad bellum gerendum Africam petentem, ne a sacris discederet, multa dicta urbem egredi passus non est, religionique summum imperium cessit, quod tuto se Postumius Martio certamini conmissurus non uidebatur caerimoniis Martis desertis.


Laudabile duodecim fascium religiosum obsequium, laudabilior quattuor et XX in consimili re oboedientia: a Tiberio enim Graccho ad collegium augurum litteris ex prouincia missis, quibus significabat se, cum libros ad sacra populi pertinentes legeret, animaduertisse uitio tabernaculum captum comitiis consularibus, quae ipse fecisset, eaque re ab auguribus ad senatum relata iussu eius C. Figulus e Gallia, Scipio Nasica e Corsica Romam redierunt et se consulatu abdicauerunt.


Consimili ratione P. Cloelius Siculus, M. Cornelius Cethegus, C. Claudius propter exta parum curiose admota deorum inmortalium aris uariis temporibus bellisque diuersis flaminio abire iussi sunt coactique etiam.


At Q. Sulpicio inter sacrificandum e capite apex prolapsus idem sacerdotium abstulit, occentusque soricis auditus Fabio Maximo dictaturam, C. Flaminio magisterium equitum deponendi causam praebuit.


Adiciendum his quod P. Licinio pontifici maximo uirgo Vestalis, quia quadam nocte parum diligens ignis aeterni custos fuisset, digna uisa est quae flagro admoneretur.


Maximae uero uirginis Aemiliae discipulam extincto igne tutam ab omni reprehensione Vestae numen praestitit. qua adorante, cum carbasum, quem optimum habebat, foculo inposuisset, subito ignis emicuit.


Non mirum igitur, si pro eo imperio augendo custodiendoque pertinax deorum indulgentia semper excubuit, quo tam scrupulosa cura paruula quoque momenta religionis examinari uidentur, quia numquam remotos ab exactissimo cultu caerimoniarum oculos habuisse nostra ciuitas existimanda est. in qua cum M. Marcellus quintum consulatum gerens templum Honori et Virtuti Clastidio prius, deinde Syracusis potitus nuncupatis debitum uotis consecrare uellet, a collegio pontificum inpeditus est, negante unam cellam duobus diis recte dicari: futurum enim, si quid prodigii in ea accidisset, ne dinosceretur utri rem diuinam fieri oporteret, nec duobus nisi certis diis una sacrificari solere. ea pontificum admonitione effectum est ut Marcellus separatis aedibus Honoris ac Virtutis simulacra statueret, neque aut collegio pontificum auctoritas amplissimi uiri aut Marcello adiectio inpensae inpedimento fuit quo minus religionibus suus tenor suaque obseruatio redderetur.


Obruitur tot et tam inlustribus consulatibus L. Furius Bibaculus exemplique locum uix post Marcellum inuenit, sed pii simul ac religiosi animi laude fraudandus non est. qui praetor a patre suo collegii Saliorum magistro iussus sex lictoribus praecedentibus arma ancilia tulit, quamuis uacationem huius officii honoris beneficio haberet: omnia namque post religionem ponenda semper nostra ciuitas duxit, etiam in quibus summae maiestatis conspici decus uoluit. quapropter non dubitauerunt sacris imperia seruire, ita se humanarum rerum futura regimen existimantia, si diuinae potentiae bene atque constanter fuissent famulata.


Quod animi iudicium in priuatorum quoque pectoribus uersatum est: urbe enim a Gallis capta, cum flamen Quirinalis uirginesque Vestales sacra onere partito ferrent, easque pontem sublicium transgressas et cliuum, qui ducit ad Ianiculum, ascendere incipientes L. Albanius plaustro coniugem et liberos uehens aspexisset, propior publicae religioni quam priuatae caritati suis ut plaustro descenderent inperauit atque in id uirgines et sacra inposita omisso coepto itinere Caere oppidum peruexit, ubi cum summa ueneratione recepta. grata memoria ad hoc usque tempus hospitalem humanitatem testatur: inde enim institutum est sacra caerimonias uocari, quia Caeretani ea infracto rei publicae statu perinde ac florente sancte coluerunt. quorum agreste illud et sordidius plaustrum tempestiue capax cuiuslibet fulgentissimi triumphalis currus uel aequauerit gloriam uel antecesserit.


Eadem rei publicae tempestate C. Fabius Dorsuo memorabile exemplum seruatae religionis dedit: namque Gallis Capitolium obsidentibus, ne statum Fabiae gentis sacrificium interrumperetur, gabino ritu cinctus, manibus umerisque sacra gerens per medias hostium stationes in Quirinalem collem peruenit. ubi omnibus sollemni more peractis in Capitolium prope diuina ueneratione uictricium armorum perinde uictor rediit.


Magna conseruandae religionis etiam P. Cornelio Baebio Tamphilo consulibus apud maiores nostros acta cura est. si quidem in agro L. Petili scribae sub Ianiculo cultoribus terram altius uersantibus, duabus arcis lapideis repertis, quarum in altera scriptura indicabat corpus Numae Pompili fuisse, in altera libri reconditi erant Latini septem de iure pontificum totidemque Graeci de disciplina sapientiae, Latinos magna diligentia adseruandos curauerunt, Graecos, quia aliqua ex parte ad soluendam religionem pertinere existimabantur, Q. Petilius praetor urbanus ex auctoritate senatus per uictimarios facto igni in conspectu populi cremauit: noluerunt enim prisci uiri quidquam in hac adseruari ciuitate, quo animi hominum a deorum cultu auocarentur.


Tarquinius autem rex M. Atilium duumuirum, quod librum secreta rituum ciuilium sacrorum continentem, custodiae suae conmissum corruptus Petronio Sabino describendum dedisset, culleo insutum in mare abici iussit, idque supplicii genus multo post parricidis lege inrogatum est, iustissime quidem, quia pari uindicta parentum ac deorum uiolatio expianda est.


Sed quae ad custodiam religionis adtinent, nescio an omnes M. Atilius Regulus praecesserit, qui ex uictore speciosissimo insidiis Hasdrubalis et Xantippi Lacedaemonii ducis ad miserabilem captiui fortunam deductus ac missus ad senatum populumque Romanum legatus, ut ex se et uno et sene conplures Poenorum iuuenes pensarentur, in contrarium dato consilio Karthaginem petiit, non quidem ignarus ad quam crudeles quamque merito sibi infestos deos reuerteretur, uerum quia his iurauerat, si captiui eorum redditi non forent, ad eos sese rediturum. potuerunt profecto dii inmortales efferatam mitigare saeuitiam. ceterum, quo clarior esset Atilii gloria, Karthaginienses moribus suis uti passi sunt, tertio Punico bello religiosissimi spiritus tam crudeliter uexati urbis eorum interitu iusta exacturi piacula.


Quanto nostrae ciuitatis senatus uenerabilior in deos! qui post Cannensem cladem decreuit ne matronae ultra tricesimum diem luctus suos extenderent, uti ab his sacra Cereris peragi possent, quia maiore paene Romanarum uirium parte in execrabili ac diro solo iacente nullius penates maeroris expertes erant. itaque matres ac filiae coniugesque et sorores nuper interfectorum abstersis lacrimis depositisque doloris insignibus candidam induere uestem et aris tura dare coactae sunt. qua quidem constantia optinendae religionis magnus caelestibus iniectus est rubor ulterius aduersus eam saeuiendi gentem, quae ne iniuriarum quidem acerbitate ab eorum cultu absterreri potuerit.


DE NEGLECTA RELIGIONE

Creditum est Varronem consulem apud Cannas cum Karthaginiensibus tam infeliciter dimicasse ob iram Iunonis, quod, cum ludos circenses aedilis faceret, in Iouis optimi maximi tensa eximia facie puerum histrionem ad exuuias tenendas posuisset. quod factum, post aliquot annos memoria repetitum, sacrificiis expiatum est.


Hercules quoque detractae religionis suae et grauem et manifestam poenam exegisse traditur: nam cum Potitii sacrorum eius ritum, quem pro dono genti eorum ab ipso adsignatum uelut hereditarium optinuerant, auctore Appio censore ad humile seruorum publicorum ministerium transtulissent, omnes, qui erant numero super XXX, puberes intra annum extincti sunt nomenque Potitium in XII familias diuisumprope interiit, Appius uero luminibus captus est.


Acer etiam sui numinis uindex Apollo, qui Karthagine a Romanis oppressa ueste aurea nudatus id egit ut sacrilegae manus inter fragmenta eius abscisae inuenirentur.


Nec minus efficax ultor contemptae religionis filius quoque eius Aesculapius, qui consecratum templo suo lucum a Turullio praefecto Antonii ad naues ei faciendas magna ex parte succisum ... , inter ipsum nefarium ministerium deuictis partibus Antonii, imperio Caesaris morti destinatum Turullium manifestis numinis sui uiribus in eum locum, quem uiolauerat, traxit effecitque ut ibi potissimum a militibus Caesarianis occisus eodem exitio et euersis iam arboribus poenas lueret et adhuc superantibus inmunitatem consimilis iniuriae pareret suamque uenerationem, quam apud colentes maximam semper habuerat, † dis multiplicauit.


Q. autem Fuluius Flaccus inpune non tulit, quod in censura tegulas marmoreas ex Iunonis Laciniae templo in aedem Fortunae equestris, quam Romae faciebat, transtulit: negatur enim post hoc factum mente constitisse. quin etiam per summam aegritudinem animi expirauit, cum ex duobus filiis in Illyrico militantibus alterum decessisse, alterum grauiter audisset adfectum. cuius casu motus senatus tegulas Locros reportandas curauit decretique circumspectissima sanctitate inpium opus censoris retexuit:

8


tam me hercule quam Plemini legati Scipionis in thesauro Proserpinae spoliando sceleratam auaritiam iusta animaduersione uindicauit: cum enim eum uinctum Romam pertrahi iussisset, † qui ante causae dictionem in carcere taeterrimo genere morbi consumptus est, pecuniam dea eiusdem senatus imperio et quidem summam duplicando recuperauit.



Quae, quod ad Plemini facinus pertinuit, bene a patribus conscriptis uindicata, quod ad uiolentas regis Pyrri sordes attinuerat, se ipsa potenter atque efficaciter defendit: coactis enim Locrensibus ex thesauro eius magnam illi pecuniam dare, cum onustus nefaria praeda nauigaret, ui subitae tempestatis tota cum classe uicinis deae litoribus inlisus est, in quibus pecunia incolumis reperta sanctissimi thesauri custodiae restituta est.


At non similiter Masinissa rex. cuius cum praefectus classis Melitam appulisset et aeque ex fano Iunonis dentes eburneos eximiae magnitudinis sublatos ad eum pro dono adtulisset, ut conperit unde essent aduecti, quinqueremi reportandos Melitam inque templo Iunonis conlocandos curauit, insculptos gentis suae litteris significantibus regem ignorantem eos accepisse, libenter deae reddidisse. factum magis Masinissae animo quam Punico sanguini conueniens!


Quamquam quid attinet mores natione perpendi? in media barbaria ortus sacrilegium alienum rescidit: Syracusis genitus Dionysius tot sacrilegia sua, quot iam recognoscemus, iocosis dictis prosequi uoluptatis loco duxit: fano enim Proserpinae spoliato Locris, cum per altum secundo uento classe ueheretur, ridens amicis 'uidetisne' ait 'quam bona nauigatio ab ipsis dis inmortalibus sacrilegis tribuatur?' detracto etiam Ioui Olympio magni ponderis aureo amiculo, quo eum tyrannus Gelo e manubiis Karthaginiensium ornauerat, iniectoque ei laneo pallio dixit aestate graue esse aureum amiculum, hieme frigidum, laneum autem ad utrumque tempus anni aptius. idem Epidauri Aesculapio barbam auream demi iussit, quod adfirmaret non conuenire patrem Apollinem inberbem, ipsum barbatum conspici. idem mensas argenteas atque aureas e fanis sustulit, quodque in his more Graeciae scriptum erat bonorum deorum eas esse, uti se bonitate eorum praedicauit. idem Victorias aureas et pateras et coronas, quae simulacrorum porrectis manibus sustinebantur, tollebat et eas se accipere, non auferre dicebat, perquam stultum esse argumentando, a quibus bona precamur, ab his porrigentibus nolle sumere. qui, tametsi debita supplicia non exsoluit, dedecore tamen fili mortuus poenas pependit, quas uiuus effugerat: lento enim gradu ad uindictam sui diuina procedit ira tarditatemque supplicii grauitate pensat.


In quam ne incideret Timasitheus Liparitanorum princepsconsilio sibi aliter atque uniuersae patriae utili prouidit exemplo: excepta namque in freto a ciuibus suis piraticam exercentibus magni ponderis aurea cratera, quam Romani Pythio Apollini decimarum nomine dicauerant, incitato ad eam partiendam populo, ut comperit ...



Deiotaro uero regi omnia fere auspicato gerenti salutaris aquilae conspectus fuit, qua uisa abstinuit se ab eius tecti usu, quod nocte insequenti ruina solo aequatum est.



DE OMINIBVS

Ominum etiam obseruatio aliquo contactu religioni innexa est, quoniam non fortuito motu, sed diuina prouidentia constare creduntur. quae effecit ut urbe a Gallis disiecta, deliberantibus patribus conscriptis utrum Veios migrarent an sua moenia restituerent, forte eo tempore praesidio cohortibus redeuntibus centurio in comitio exclamaret 'signifer, statue signum, hic optime manebimus': ea enim uoce audita senatus accipere se omen respondit e uestigioque Veios transeundi consilium omisit. quam paucis uerbis de domicilio futuri summi imperii confirmata est condicio! credo indignum diis existimantibus prosperrimis auspiciis Romanum nomen ortum Veientanae urbis appellatione mutari inclitaeque uictoriae decus modo abiectae urbis ruinis infundi.


Huius tam praeclari operis auctor Camillus, cum esset precatus ut, si cui deorum nimia felicitas populi Romani uideretur, eius inuidia suo aliquo incommodo satiaretur, subito lapsu decidit. quod omen ad damnationem, qua postea oppressus est, pertinuisse uisum est. merito autem de laude inter se uictoria et pia precatio amplissimi uiri certauerint: aeque enim uirtutis est et bona patriae auxisse et mala in se transferri uoluisse.


Quid illud, quod L. Paulo consuli euenit, quam memorabile! cum ei sorte obuenisset ut bellum cum rege Perse gereret et domum e curia regressus filiolam suam nomine Tertiam, quae tum erat admodum paruula, osculatus tristem animaduerteret, interrogauit quid ita eo uultu esset. quae respondit Persam perisse. decesserat autem catellus, quem puella in deliciis habuerat, nomine Persa. arripuit igitur omen Paulus exque fortuito dicto quasi ... certam spem clarissimi triumphi animo praesumpsit.


At Caecilia Metelli, dum sororis filiae, adultae aetatis uirgini, more prisco nocte concubia nuptiale petit omen, ipsa fecit: nam cum in sacello quodam eius rei gratia aliquamdiu persedisset nec aliqua ulla uox proposito congruens esset audita, fessa longa standi mora puella rogauit materteram ut sibi paulisper locum residendi adcommodaret. cui illa 'ego uero' inquit 'libenter tibi mea sede cedo'. quod dictum ab indulgentia profectum ad certi ominis processit euentum, quoniam Metellus non ita multo post mortua Caecilia uirginem, de qua loquor, in matrimonium duxit.


C. autem Mario obseruatio ominis procul dubio saluti fuit, quo tempore hostis a senatu iudicatus in domum Fanniae Minturnis custodiae causa deductus est. animaduertit enim asellum, cum ei pabulum obiceretur, neglecto eo ad aquam procurrentem. quo spectaculo deorum prouidentia quod sequeretur oblatum ratus, alioquin etiam interpretandarum religionum peritissimus, a multitudine, quae ad opem illi ferendam confluxerat, inpetrauit ut ad mare perduceretur ac protinus nauiculam conscendit eaque in Africam peruectus arma Sullae uictricia effugit.


Pompeius uero Magnus in acie Pharsalica uictus a Caesare, fuga quaerens salutem cursum in insulam Cyprum, ut aliquid in ea uirium contraheret, classe direxit adpellensque ad oppidum Paphum conspexit in litore speciosum aedificium gubernatoremque interrogauit quod ei nomen esset. qui respondit Κατωβασίλεια uocari. quae uox spem eius quae quantulamcumque restabat conminuit, neque id dissimulanter tulit: auertit enim oculos ab illis tectis ac dolorem, quem ex diro omine ceperat, gemitu patefecit.


M. etiam Bruti dignus admisso parricidio euentus omine designatus est, si quidem post illud nefarium opus natalem suum celebrans, cum Graecum uersum expromere uellet, ad illud potissimum Homericum referendum animo tetendit:

ἀλλά με Μοῖρ᾽ ὀλοὴ καὶ Λητοῦς ἔκτανεν υἱός, qui deus Philippensi acie a Caesare et Antonio signo datus in eum tela conuertit.


Consentaneo uocis iactu C. Cassii aurem fortuna peruellit, quem orantibus Rhodiis ne ab eo cunctis deorum simulacris spoliarentur, Solem a se relinqui respondere uoluit, ut rapacissimi uictoris insolentiam dicti tumore protraheret abiectumque Macedonica pugna non effigiem Solis, quam tantummodo supplicibus cesserat, sed ipsum solem re uera relinquere cogeret.


Adnotatu dignum illud quoque omen, sub quo Petilius consul in Liguria bellum gerens occiderit: nam cum montem, cui Leto cognomen erat, oppugnaret interque adhortationem militum dixisset 'hodie ego Letum utique capiam', inconsideratius proeliando fortuitum iactum uocis leto suo confirmauit.



Adici nostris duo eiusdem generis alienigena exempla non absurde possunt. Sami Prienensibus auxilium aduersus Caras inplorantibus adrogantia instincti pro classe et exercitu sibullam eis derisus gratia miserunt. quam illi uelut diuinitus datum praesidium interpretati libenter receptam uera fatorum praedictione uictoriae ducem habuerunt.


Ne Apolloniatae quidem paenitentiam egerunt, quod, cum bello Illyrico pressi Epidamnios ut sibi opem ferrent orassent atque illi flumen uicinum moenibus suis nomine Aeantem in adiutorium eorum sese mittere dixissent, 'accipimus quod datur' responderunt eique primum in acie locum perinde ac duci adsignarunt: ex insperato enim superatis hostibus successum suum omini acceptum referentes et tunc Aeanti ut deo immolauerunt et deinceps omnibus proeliis duce uti instituerunt.



DE PRODIGIIS

Prodigiorum quoque, quae aut secunda aut aduersa acciderunt, debita proposito nostro relatio est.


Seruio Tullio etiam tum puerulo dormienti circa caput flammam emicuisse domesticorum oculi adnotauerunt. quod prodigium Anci regis Marci uxor Tanaquil admirata, serua natum in modum filii educauit et ad regium fastigium euexit.


Aeque felicis euentus illa flamma, quae ex L. Marci ducis duorum exercituum, quos interitus Publi et Gnaei Scipionum in Hispania debilitauerat, capite contionantis eluxit: namque eius aspectu pauidi adhuc milites pristinam recuperare fortitudinem admoniti VIII et XXX milibus hostium caesis magnoque numero in potestatem redacto bina castra Punicis opibus referta ceperunt.


Item, cum bello acri et diutino Veientes a Romanis intra moenia conpulsi capi non possent, eaque mora non minus obsidentibus quam obsessis intolerabilis uideretur, exoptatae uictoriae iter miro prodigio di inmortales patefecerunt: subito enim Albanus lacus neque caelestibus auctus imbribus neque inundatione ullius amnis adiutus solitum stagni modum excessit. cuius rei explorandae gratia legati ad Delphicum oraculum missi rettulerunt praecipi sortibus ut aquam eius lacus emissam per agros diffunderent: sic enim Veios uenturos in potestatem populi Romani. quod prius quam legati renuntiarent, aruspex Veientium a milite nostro, quia domestici interpretes deerant, raptus et in castra perlatus futurum dixerat. ergo senatus duplici praedictione monitus eodem paene tempore et religioni paruit et hostium urbe potitus est.


Nec parum prosperi successus quod sequitur. L. Sulla consul sociali bello, cum in agro Nolano ante praetorium immolaret, subito ab ima parte arae prolapsam anguem prospexit. qua uisa Postumi aruspicis hortatu continuo exercitum in expeditionem eduxit acfortissima Samnitium castra cepit. quae uictoria futurae eius amplissimae potentiae gradus et fundamentum extitit.


Praecipuae admirationis etiam illa prodigia, quae C. Volumnio Ser. Sulpicio consulibus in urbe nostra inter initia motusque bellorum acciderunt: bos namque mugitu suo in sermonem humanum conuerso nouitate monstri audientium animos exterruit. carnis quoque in modum nimbi dissipatae partes ceciderunt, quarum maiorem numerum praepetes diripuerunt aues, reliquum humi per aliquot dies neque odore taetro neque deformi aspectu mutatum iacuit.

Eiusdem generis monstra alio tumultu credita sunt: puerum infantem semenstrem in foro boario triumphum clamasse, alium cum elephantino capite natum, in Piceno lapidibus pluisse, in Gallia lupum uigili e uagina gladium abstulisse, in Sardinia scuta duo sanguinem sudasse, Antii metentibus cruentas spicas in corbem decidisse, Caerites aquas sanguine mixtas fluxisse. bello etiam Punico secundo constitit Cn. Domiti bouem dixisse 'caue tibi, Roma'.


C. autem Flaminius inauspicato consul creatus cum apud lacum Trasimennum cum Hannibale conflicturus conuelli signa iussisset, lapso equo super caput eius humi prostratus est nihilque eo prodigio inhibitus, signiferis negantibus signa moueri sua sede posse, malum, ni ea continuo effodissent, minatus est. uerum huius temeritatis utinam sua tantum, non etiam populi Romani maxima clade poenas pependisset! in ea namque acie xv Romanorum caesa, vi capta, x fugata sunt. consulis obtruncati corpus ad funerandum ab Hannibale quaesitum, qui, quantum in ipso fuerat, Romanum sepelierat imperium.


Flamini autem praecipitem audaciam C. Hostilius Mancinus uaesana perseuerantia subsequitur. cui consuli in Hispaniam ituro haec prodigia acciderunt: cum Lauinii sacrificium facere uellet, pulli cauea emissi in proximam siluam fugerunt summaque diligentia quaesiti reperiri nequiuerunt. cum ab Herculis portu, quo pedibus peruenerat, nauem conscenderet, talis uox sine ullo auctore ad aures eius peruenit, 'Mancine, mane'. qua territus, cum itinere conuerso Genuam petisset et ibi scapham esset ingressus, anguis eximiae magnitudinis uisus e conspectu abiit. ergo prodigiorum numerum numero calamitatium aequauit, infelici pugna, turpi foedere, deditione funesta.


Minus miram in homine parum considerato temeritatem Ti. Gracchi grauissimi ciuis tristis exitus et prodigio denuntiatus nec euitatus consilio facit: consul enim cum in Lucanis sacrificaret, angues duae ex occulto prolapsae repente hostiae, quam immolauerat, adeso iocinore in easdem se latebras retulerunt. ob id deinde factum instaurato sacrificio idem prodigii euenit. tertia quoque caesa uictima diligentiusque adseruatis extis neque adlapsus serpentium arceri neque fuga inpediri potuit. quod quamuis aruspices ad salutem imperatoris pertinere dixissent, Gracchus tamen non cauit ne perfidi hospitis sui Flaui insidiis in eum locum deductus, in quo Poenorum dux Mago cum armata manu delituerat, inermis occideretur.


Et consulatus collegium et erroris societas et par genus mortis a Ti. Graccho ad M. Marcelli memoriam me trahit. is captarum Syracusarum et Hannibalis ante Nolana moenia a se primum fugere coacti gloria inflammatus, cum summo studio niteretur ut Poenorum exercitum aut in Italia prosterneret aut Italia pelleret, sollemnique sacrificio uoluntates deorum exploraret, quae prima hostia ante foculum cecidit, eius iecur sine capite inuentum est, proxima caput iocinoris duplex habuit. quibus inspectis aruspex tristi uultu non placere sibi exta, quia secundum truncata laeta apparuissent, respondit. ita monitus M. Marcellus ne quid temere conaretur, insequenti nocte speculandi gratia cum paucis egredi ausus, a multitudine hostium in Bruttis circumuentus aeque magnum dolorem ac detrimentum patriae interitu suo attulit.


Nam Octauius consul dirum omen quemadmodum timuit, ita uitare non potuit: e simulacro enim Apollinis per se abrupto capite et ita infixo humi, ut auelli nequiret, armis cum collega suo dissidens Cinna praesumpsit animo ea re significari exitium suum inque metus augurium tristi fine uitae incidit, ac tum demum immobile dei caput terra refigi potuit.


Non sinit nos M. Crassus, inter grauissimas Romani imperii iacturas numerandus, hoc loco de se silentium agere, plurimis et euidentissimis ante tantam ruinam monstrorum pulsatus ictibus. ducturus erat a Carris aduersus Parthos exercitum. pullum ei traditum est paludamentum, cum in proelium exeuntibus album aut purpureum dari soleat. maesti et taciti milites ad principia conuenerunt, qui uetere instituto cum clamore alacri adcurrere debebant. aquilarum altera uix conuelli a primo pilo potuit, altera aegerrime extracta in contrariam ac ferebatur partem se ipsa conuertit. magna haec prodigia, sed et illae clades aliquanto maiores, tot pulcherrimarum legionum interitus, tam multa signa hostilibus intercepta manibus, tantum Romanae militiae decus barbarorum obtritum equitatu, optimae indolis filii cruore paterni respersi oculi, corpus imperatoris inter promiscuas cadauerum strues auium ferarumque laniatibus obiectum. uellem quidem placidius, † sed quod relatu uerum est. sic deorum spreti monitus excandescunt, sic humana consilia castigantur, ubi se caelestibus praeferunt.


Cn. etiam Pompeium Iuppiter omnipotens abunde monuerat ne cum C. Caesare ultimam belli fortunam experiri contenderet, egresso a Dyrrachio aduersa agmini eius fulmina iaciens, examinibus apium signa obscurando, subita tristitia implicatis militum animis, nocturnis totius exercitus terroribus, ab ipsis altaribus hostiarum fuga. sed inuictae leges necessitudinis pectus alioquin procul amentia remotum prodigia ista iusta aestimatione perpendere passae non sunt. itaque, dum illa eleuat, auctoritatem amplissimam et opes priuato fastigio excelsiores omniaque ornamenta, quae ab ineunte adulescentia ad inuidiam usque contraxerat, spatio unius diei confregit. quo constat in delubris deum sua sponte signa conuersa, militarem clamorem strepitumque armorum adeo magnum Antiochiae et Ptolemaide auditum, ut in muros concurreretur, sonum tympanorum Pergami abditis delubri editum, palmam uiridem Trallibus in aede Victoriae sub Caesaris statua inter coagmenta lapidum iustae magnitudinis enatam. quibus apparet caelestium numen et Caesaris gloriae fauisse et Pompei errorem inhibere uoluisse.


Tuas aras tuaque sanctissima templa, diue Iuli, ueneratus oro ut propitio ac fauenti numine tantorum casus uirorum sub tui exempli praesidio ac tutela delitescere patiaris: te enim accepimus eo die, quo purpurea ueste uelatus aurea in sella consedisti, ne maximo studio senatus exquisitum et delatum honorem spreuisse uidereris, priusquam exoptatum ciuium oculis conspectum tui offerres, cultui religionis, in quam mox eras transiturus, uacasse mactatoque opimo boue cor in extis non repperisse, ac responsum tibi ab Spurinna aruspice pertinere id signum ad uitam et consilium tuum, quod utraque haec corde continerentur. erupit deinde eorum parricidium, qui, dum te hominum numero subtrahere uolunt, deorum concilio adiecerunt.



Claudatur hoc exemplo talium ostentorum domestica relatio, ne, si ulterius Romana adprehendero, e caelesti templo ad priuatas domos nonconsentaneos usus transtulisse uidear. adtingam igitur externa, quae Latinis litteris inserta, ut auctoritatis minus habent, ita aliquid gratae uarietatis adferre possunt.

In exercitu Xerxis, quemaduersus prouinciam Graeciam contraxerat, equae partu leporem editum constat. quo genere monstri tanti apparatus significatus est euentus: nam qui mare classibus, terram pedestri ... et fugax animal pauido regressu regnum suum repetere est coactus.

Eidem montem Athon uix tandem transgresso, priusquam Athenas deleret, Lacedaemonis inuadendae consilium agitanti admirabile inter cenam prodigium incidit: infusum namque paterae eius uinum in sanguinem, nec semel sed iterum et tertio conuersum est. qua de re consulti magi monuerunt ut se ab incepto proposito abstineret: et si quod uestigium in uaecordi pectore sensus fuisset, ... ante de Leonida eta caesare Spartanis abunde monitum.


Midae uero, cuius imperio Phrygia fuit subiecta, puero dormienti formicae in os grana tritici congesserunt. parentibus deinde eius corsus prodigium tenderet explorantibus augures responderunt omnium illum mortalium futurum ditissimum. nec uana praedictio extitit: nam Midas cunctorum paene regum opes abundantia pecuniae antecessit infantiaeque incunabula uili deorum munere donata onustis auro atque argento gazis pensauit.


Formicis Midae iure meritoque apes Platonis praetulerim: illae enim caducae ac fragilis, hae solidae et aeternae felicitatis indices extiterunt, dormientis in cunis paruuli labellis mel inserendo. qua re audita prodigiorum interpretes singularem eloquii suauitatem ore eius emanaturam dixerunt. ac mihi quidem illae apes non montem Hymettium tymi flore redolentem, sed Musarum Heliconios colles omni genere doctrinae uirentis dearum instinctu depastae maximo ingenio dulcissima summae eloquentiae instillasse uidentur alimenta.



DE SOMNIIS

Sed quoniam diuitem Midae disertumque Platonis somnum adtigi, referam quam certis imaginibus multorum quies adumbrata sit. quem locum unde potius ordiar quam a diui Augusti sacratissima memoria? eius medico Artorio somnum capienti nocte, quam dies insecutus est, quo in campis Philippiis Romani inter se exercitus concurrerunt, Mineruae species oborta praecepit ut illum graui morbo implicitum moneret ne propter aduersam ualitudinem proximo proelio non interesset. quod cum Caesar audisset, lectica se in aciem deferri iussit. ubi dum supra uires corporis pro adipiscenda uictoria excubat, castra eius a Bruto capta sunt. quid ergo aliud putamus quam diuino numine effectum ne destinatum iam immortalitati caput indignam caelesti spiritu fortunae uiolentiam sentiret?


Augustum uero praeter naturalem animi in omnibus rebus subtiliter perspiciendis uigorem etiam recens et domesticum exemplum ut Artori somnio obtemperaret admonuit: audiuerat enim diui Iuli patris sui uxorem Calpurniam nocte, quam is ultimam in terris egit, in quiete uidisse multis eum confectum uulneribus in suo sinu iacentem, somnique atrocitate uehementer exterritam rogare non destitisse ut proximo die curia se abstineret. at illum, ne muliebri somnio motus id fecisse existimaretur, senatum, in quo ei parricidarum manus adlatae sunt, habere contendisse. † non est inter patrem et filium ullius rei conparationem fieri praesertim diuinitatis fastigio iunctos, sed iam alter operibus suis aditum sibi ad caelum struxerat, alteri longus adhuc terrestrium uirtutum orbis restabat. quapropter ab hoc tantummodo impendentem mutationem status cognosci, ab illo etiam differri dii immortales uoluerunt, ut aliud caelo decus daretur, aliud promitteretur.


Illud etiam somnium et magnae admirationis et clari exitus, quod eadem nocte duo consules P. Decius Mus et T. Manlius Torquatus Latino bello graui ac periculoso non procul a Vesuui montis radicibus positis castris uiderunt: utrique enim quaedam per quietem species praedixit ex altera acie imperatorem, ex altera exercitum diis Manibus matrique Terrae deberi: utrius autem dux copias hostium superque eas sese ipsum deuouisset, uictricem abituram. id luce proxima consulibus sacrificio uel expiaturis, si posset auerti, uel, si certum deorum etiam monitu uisum foret, exsecuturis hostiarum exta somnio congruerunt, conuenitque inter eos, cuius cornu prius laborare coepisset, ut is capite suo fata patriae lueret. quae neutro reformidante Decium depoposcerunt.


Sequitur aeque ad publicam religionem pertinens somnium. cum plebeis quidam ludis pater familias per circum Flaminium, prius quam pompa induceretur, seruum suum uerberibus mulcatum sub furca ad supplicium egisset, T. Latinio homini ex plebe Iuppiter in quiete praecepit ut consulibus diceret sibi praesultorem ludis circensibus proximis non placuisse: quae res nisi adtenta ludorum instauratione expiata esset, secuturum non mediocre urbis periculum. ille ueritus ne cum aliquo incommodo suo religione summum implicaret imperium, silentium egit, e uestigioque filius eius subita ui morbi correptus interiit. ipse etiam per quietem ab eodem deo interrogatus an satis magnam poenam neglecti imperii sui pependisset, in proposito perseuerans debilitate corporis solutus est ac tum demum ex consilio amicorum lecticula ad tribunal consulum et inde ad senatum perlatus ordine totius casus sui exposito magna cum omnium admiratione recuperata membrorum firmitate pedibus domum rediit.


Ac ne illud quidem inuoluendum silentio. inimicorum conspiratione urbe pulsus M. Cicero, cum in uilla quadam campi Atinatis deuersaretur, animo in somnum profuso per loca deserta et inuias regiones uaganti sibi C. Marium consulatus ornatum insignibus putauit obuium factum, interrogantem eum quid ita tam tristi uultu incerto itinere ferretur. audito deinde casu, quo conflictabatur, conprehendisse dexteram suam ac se proximo lictori in monumentum ipsius ducendum tradidisse, quod diceret ibi esse ei laetioris status spem repositam. nec aliter euenit: nam in aede Iouis Mariana senatus consultum de reditu est eius factum.


C. autem Graccho inminentis casus atrocitas palam atque aperte per quietem denuntiata est: somno enim pressus Tiberii Gracchi fratris effigiem uidit dicentis sibi nulla ratione eum uitare posse ne eo fato non periret, quo ipse occidisset. id ex Graccho prius quam tribunatum, in quo fraternum exitum habuit, iniret multi audierunt. Caelius etiam certus Romanae historiae auctor sermonem de ea re ad suas aures illo adhuc uiuo peruenisse scribit.


Vincit huiusce somni dirum aspectum quod insequitur. apud Actium M. Antonii fractis opibus Cassius Parmensis, qui partes eius secutus fuerat, Athenas confugit. ubi concubia nocte cum sollicitudinibus et curis mente sopita in lectulo iaceret, existimauit ad se uenire hominem ingentis magnitudinis, coloris nigri, squalidum barba et capillo inmisso, interrogatumque quisnam esset respondisse κακὸν δαίμονα. perterritus deinde taetro uisu et nomine horrendo seruos inclamauit sciscitatusque est ecquem talis habitus aut intrantem cubiculum aut exeuntem uidissent. quibus adfirmantibus neminem illuc accessisse, iterum se quieti et somno dedit, atque eadem animo eius obuersata species est. itaque fugato somno lumen intro ferri iussit puerosque a se discedere uetuit. inter hanc noctem et supplicium capitis, quo eum Caesar adfecit, paruulum admodum temporis intercessit.


Propioribus tamen, ut ita dicam, lineis Haterii Rufi equitis Romani somnium certo euentu admotum est. qui, cum gladiatorium munus Syracusis ederetur, inter quietem retiari se manu confodi uidit idque postero die in spectaculo consessoribus narrauit. incidit deinde ut proximo ab equite loco retiarius cum murmillone introduceretur. cuius cum faciem uidisset, isdem dixit ab illo retiario trucidari putasse protinusque inde discedere uoluit. illi sermone suo metu eius discusso causam exitii misero attulerunt: retiarius enim in eum locum conpulso murmillone et abiecto, dum iacentem ferire conatur, traiectum gladio Haterium interemit.



Hannibalis quoque ut detestandum Romano sanguini, ita certae praedictionis somnium, cuius non uigiliae tantum sed etiam ipsa quies hostilis imperio nostro fuit: hausit enim proposito et uotis suis conuenientem imaginem existimauitque missum sibi ab Ioue mortali specie excelsiorem iuuenem inuadendae Italiae ducem. cuius monitu primo uestigia nullam in partem deflexis secutus oculis, mox humani ingenii prona uoluntate uetita scrutandi pone respiciens animaduertit inmensae magnitudinis serpentem concitato impetu omne, quidquid obuium fuerat, proterentem postque eam magno cum caeli fragore erumpentes nimbos lucemque caliginosis inuolutam tenebris. adtonitus deinde quidnam id esset monstri et quid portenderet interrogauit. hic dux 'Italiae uides' inquit 'uastitatem: proinde sile et cetera tacitis permitte fatis'.


Quam bene Macedoniae rex Alexander per quietem uisa imagine praemonitus erat ut uitae suae custos esset diligentior, si eum cauendi etiam periculi consilio fortuna instruere uoluisset: namque Cassandri pestiferam sibi dexteram somnio prius cognouit quam exitu sensit: existimauit enim ab illo se interfici, cum eum numquam uidisset. interposito deinde tempore postquam in conspectum uenit, nocturni metus patefacta imagine, ut Antipatri filium esse cognouit, adiecto uersu Graeco, qui fidem somniorum eleuat, praeparati iam aduersus caput suum ueneficii, quo occidisse Cassandri manu creditur, suspicionem animo repulit.


Longe indulgentius dii in poeta Simonide, cuius salutarem inter quietem admonitionem consilii firmitate roborarunt: is enim, cum ad litus nauem appulisset inhumatumque corpus iacens sepulturae mandasset, admonitus ab eo ne proximo die nauigaret, in terra remansit. qui inde soluerant, fluctibus et procellis in conspectu eius obruti sunt: ipse laetatus est, quod uitam suam somnio quam naui credere maluisset. memor autem beneficii elegantissimo carmine ... aeternitati consecrauit, melius illi et diuturnius in animis hominum sepulcrum constituens quam in desertis et ignotis harenis struxerat.


Efficax et illa quietis imago, quae Croesi regis animum maximo prius metu, deinde etiam dolore confecit: nam e duobus filiis et ingeni agilitate et corporis dotibus praestantiorem imperiique successioni destinatum Atym existimauit ferro sibi ereptum. itaque quidquid ad euitandam denuntiatae cladis acerbitatem pertinebat, nulla ex parte patria cura cessauit aduertere. solitus erat iuuenis ad bella gerenda mitti, domi retentus est: habebat armamentarium omnis generis telorum copia refertum, id quoque amoueri iussum: gladio cinctis comitibus utebatur, uetiti sunt propius accedere. necessitas tamen aditum luctui dedit: cum enim ingentis magnitudinis aper Olympi montis culta crebra cum agrestium strage uastaret inusitatoque malo regium inploratum esset auxilium, filius a patre extorsit ut ad eum opprimendum mitteretur, eo quidem facilius, quod non dentis sed ferri saeuitia in metu reponebatur. uerum dum acri studio interficiendi suem omnes sunt intenti, pertinax casus inminentis uiolentia lanceam petendae ferae gratia missam in eum detorsit et quidem eam potissimum dextram nefariae caedis crimine uoluit aspergi, cui tutela filii a patre mandata erat, quamque Croesus inprudentis homicidii sanguine uiolatam hospitalis ueritus deos supplicem sacrificio expiauerat.


Ne Cyrus quidem superior inuictae fatorum necessitatis paruulum argumentum est. cuius ortus ad imperium totius Asiae spectantis maternus auus Astyages duo praenuntios somnii frustra discutere temptauit, Mandanen filiam suam, quod in quiete uiderat urinam eius omnes Asiaticas gentes inundasse, non Medorum excellentissimo, ne in eius familiam regni decus transferretur, sed Persarum modicae fortunae uiro conlocando natumque Cyrum exponi iubendo, quia similiter quietis temporibus existimauerat genitali parte Mandanes enatam uitem eo usque creuisse, donec cunctas dominationis suae partes inumbraret: frustratus est enim se ipse nepotis felicitatem caelestium iudicio destinatam humanis consiliis inpedire conando.


Intra priuatum autem habitum Dionysio Syracusano adhuc se continente Himerae quaedam non obscuri generis femina inter quietem opinione sua caelum conscendit atque ibidem deorum omnium lustratis sedibus animaduertit praeualentem uirum flaui coloris, lentiginosi oris, ferreis catenis uinctum, Iouis solio pedibusque subiectum, interrogatoque iuuene, quo considerandi caeli duce fuerat usa, quisnam esset, audiit illum Siciliae atque Italiae dirum esse fatum solutumque uinculis multis urbibus exitio futurum. quod somnium postero die sermone uulgauit. postquam deinde Dionysium inimica Syracusarum libertati capitibusque insontium infesta fortuna caelesti custodia libertatum uelut fulmen aliquod otio ac tranquillitati iniecit, Himeraeorum moenia inter effusam ad officium et spectaculum eius turbam intrantem ut aspexit, hunc esse, quem in quiete uiderat, uociferata est. id cognitum tyranno causam tollendae mulieris dedit.


Tutioris somni mater eiusdem Dionysi. quae, cum eum conceptum utero haberet, parere uisa est Satyriscum consultoque prodigiorum interprete clarissimum ac potentissimum Grai sanguinis futurum certo cum euentu cognouit.


At Karthaginiensium dux Hamilcar, cum obsideret Syracusas, inter somnum exaudisse uocem credidit nuntiantem futurum ut proximo die in ea urbe cenaret. laetus igitur perinde ac diuinitus promissa uictoria exercitum pugnae conparabat. in quo inter Siculos et Poenos orta dissensione, castris eius Syracusani subita inruptione oppressis ipsum intra