previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Ante equidem summa de re statuisse, Latini,
et vellem et fuerat melius, non tempore tali
cogere concilium. cum muros adsidet hostis.
305Bellum importunum, cives, cum gente deorum
invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant
proelia: nec victi possunt absistere ferro.
Spem siquam adscitis Aetolum habuistis in armis,
ponite. Spes sibi quisque, sed haec quam angusta videtis;
310cetera qua rerum iaceant perculsa ruina,
ante oculos interque manus sunt omnia vestras.
Nec quemquam incuso: potuit quae plurima virtus
esse, fuit; toto certatum est corpore regni.
Nunc adeo quae sit dubiae sententia menti
315expediam et paucis, animos adhibete, docebo.
Est antiquus ager Tusco mihi proximus amni,
longus in occasum, finis super usque Sicanos;
Aurunci Rutulique serunt et vomere duros
exercent colles atque horum asperrima pascunt.
320Haec omnis regio et celsi plaga pinea montis
cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas
dicamus leges sociosque in regna vocemus.
Considant, si tantus amor, et moenia condant.
Sin alios finis aliamque capessere gentem
325est animus possuntque solo decedere nostro:
bis denas Italo texamus robore navis
seu pluris complere valent, iacet omnis ad undam
materies, ipsi numerumque modumque carinis
praecipiant, nos aera manus navalia demus.
330Praeterea qui dicta ferant et foedera firment
centum oratores prima de gente Latinos
ire placet pacisque manu praetendere ramos,
munera portantis aurique eborisque talenta
et sellam regni trabeamque insignia nostri.
335Consulite in medium et rebus succurrite fessis.”

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: