previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

725At non haec nullis hominum sator atque deorum
observans oculis summo sedet altus Olympo:
Tyrrhenum genitor Tarchonem in proelia saeva
suscitat et stimulis haud mollibus incitat iras.
Ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarchon
730fertur equo variisque instigat vocibus alas,
nomine quemque vocans, reficitque in proelia pulsos.
Quis metus, O numquam dolituri, O semper inertes
Tyrrheni, quae tanta animis ignavia venit?
Femina palantis agit atque haec agmina vertit!
735Quo ferrum quidve haec gerimus tela inrita dextris?
At non in Venerem segnes nocturnaque bella
aut ubi curva choros indixit tibia Bacchi,
exspectate dapes et plenae pocula mensae,
hic amor, hoc studium, dum sacra secundus haruspex
740nuntiet ac lucos vocet hostia pinguis in altos!”
Haec effatus equum in medios, moriturus et ipse,
concitat et Venulo adversum se turbidus infert
dereptumque ab equo dextra complectitur hostem
et gremium ante suum multa vi concitus aufert.
745Tollitur in caelum clamor, cunctique Latini
convertere oculos. Volat igneus aequore Tarchon
arma virumque ferens; tum summa ipsius ab hasta
defringit ferrum et partis rimatur apertas,
qua vulnus letale ferat; contra ille repugnans
750sustinet a iugulo dextram et vim viribus exit.
Utque volans alte raptum cum fulva draconem
fert aquila implicuitque pedes atque unguibus haesit,
saucius at serpens sinuosa volumina versat
adrectisque horret squamis et sibilat ore,
755arduus insurgens; illa haud minus urget obunco
luctantem rostro, simul aethera verberat alis:
haud aliter praedam Tiburtum ex agmine Tarchon
portat ovans. Ducis exemplum eventumque secuti
Maeonidae incurrunt. Tum fatis debitus Arruns
760velocem iaculo et multa prior arte Camillam
circuit et quae sit fortuna facillima, temptat.
Qua se cumque furens medio tulit agmine virgo,
hac Arruns subit et tacitus vestigia lustrat;
qua victrix redit illa pedemque ex hoste reportat,
765hac iuvenis furtim celeris detorquet habenas.
Hos aditus iamque hos aditus omnemque pererrat
undique circuitum et certam quatit improbus hastam.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: