previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Hic mentem Aeneae genetrix pulcherrima misit,
555iret ut ad muros urbique adverteret agmen
ocius et subita turbaret clade Latinos.
Ille ut vestigans diversa per agmina Turnum
huc atque huc acies circumtulit, aspicit urbem
immunem tanti belli atque impune quietam.
560Continuo pugnae adcendit maioris imago:
Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum
ductores tumulumque capit, quo cetera Teucrum
concurrit legio nec scuta aut spicula densi
deponunt. Celso medius stans aggere fatur:
565Nequa meis esto dictis mora; Iuppiter hac stat,
neu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito.
Urbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini,
ni frenum accipere et victi parere fatentur,
eruam et aequa solo fumantia culmina ponam.
570Scilicet exspectem, libeat dum proelia Turno
nostra pati rursusque velit concurrere victus?
Hoc caput, O cives, haec belli summa nefandi:
ferte faces propere foedusque reposcite flammis.”
Dixerat, atque animis pariter certantibus omnes
575dant cuneum densaque ad muros mole feruntur.
Scalae improviso subitusque apparuit ignis.
Discurrunt alii ad portas primosque trucidant,
ferrum alii torquent et obumbrant aethera telis.
Ipse inter primos dextram sub moenia tendit
580Aeneas magnaque incusat voce Latinum
testaturque deos, iterum se ad proelia cogi,
bis iam Italos hostis, haec altera foedera rumpi.
Exoritur trepidos inter discordia civis:
urbem alii reserare iubent et pandere portas
585Dardanidis ipsumque trahunt in moenia regem,
arma ferunt alii et pergunt defendere muros.
Inclusas ut cum latebroso in pumice pastor
vestigavit apes fumoque implevit amaro:
illae intus trepidae rerum per cerea castra
590discurrunt magnisque acuunt stridoribus iras;
volvitur ater odor tectis, tum murmure caeco
intus saxa sonant, vacuas it fumus ad auras.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
    • Lewis & Short, hīc
    • Lewis & Short, sto
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: