previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

320Deiecit vultum et demissa voce locuta est:
O felix una ante alias Priameïa virgo,
hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis
iussa mori, quae sortitus non pertulit ullos,
nec victoris eri tetigit captiva cubile!
325nos, patria incensa, diversa per aequora vectae,
stirpis Achilleae fastus iuvenemque superbum,
servitio enixae, tulimus: qui deinde, secutus
Ledaeam Hermionen Lacedaemoniosque hymenaeos,
me famulo famulamque Heleno transmisit habendam.
330Ast illum, ereptae magno inflammatus amore
coniugis et scelerum Furiis agitatus, Orestes
excipit incautum patriasque obtruncat ad aras.
Morte Neoptolemi regnorum reddita cessit
pars Heleno, qui Chaonios cognomine campos
335Chaoniamque omnem Troiano a Chaone dixit,
Pergamaque Iliacamque iugis hanc addidit arcem.
Sed tibi qui cursum venti, quae fata dedere?
Aut quisnam ignarum nostris deus adpulit oris?
Quid puer Ascanius? superatne et vescitur aura,
340quem tibi iam Troia
Ecqua tamen puero est amissae cura parentis?
Ecquid in antiquam virtutem animosque virilis
et pater Aeneas et avunculus excitat Hector?”
Talia fundebat lacrimans longosque ciebat
345incassum fletus, cum sese a moenibus heros
Priamides multis Helenus comitantibus adfert,
adgnoscitque suos, laetusque ad limina ducit,
et multum lacrimas verba inter singula fundit.
Procedo, et parvam Troiam simulataque magnis
350Pergama, et arentem Xanthi cognomine rivum
adgnosco, Scaeaeque amplector limina portae.
Nec non et Teucri socia simul urbe fruuntur:
illos porticibus rex accipiebat in amplis;
aulaï medio libabant pocula Bacchi,
355impositis auro dapibus, paterasque tenebant.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
  • Cross-references in general dictionaries to this page (2):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: