previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Obstipuere animis Rutuli, conterritus ipse
turbatis Messapus equis, cunctatur et amnis
125rauca sonans revocatque pedem Tiberinus ab alto.
At non audaci Turno fiducia cessit;
ultro animos tollit dictis atque increpat ultro:
Troianos haec monstra petunt, his Iuppiter ipse
auxilium solitum eripuit, non tela neque ignes
130exspectans Rutulos. Ergo maria invia Teucris
nec spes ulla fugae: rerum pars altera adempta est.
Terra autem in nostris manibus, tot milia gentes
arma ferunt Italae. Nil me fatalia terrent,
siqua Phryges prae se iactant, responsa deorum:
135sat fatis Venerique datum, tetigere quod arva
fertilis Ausoniae Troes. Sunt et mea contra
fata mihi, ferro sceleratam exscindere gentem,
coniuge praerepta: nec solos tangit Atridas
iste dolor solisque licet capere arma Mycenis.
140Sed periisse semel satis est: peccare fuisset
ante satis penitus modo non genus omne perosos
femineum. Quibus haec medii fiducia valli
fossarumque morae, leti discrimina parva,
dant animos. At non viderunt moenia Troiae
145Neptuni fabricata manu considere in ignis?
Sed vos, o lecti, ferro qui scindere vallum
apparat et mecum invadit trepidantia castra.”
Non armis mihi Volcani, non mille carinis
est opus in Teucros; addant se protinus omnes
150Etrusci socios, tenebras et inertia furta
Palladii caesis summae custodibus arcis
ne timeant, nec equi caeca condemur in alvo:
luce palam certum est igni circumdare muros.
Haud sibi cum Danais rem faxo et pube Pelasga
155esse ferant, decumum quos distulit Hector in annum.
Nunc adeo, melior quoniam pars acta diei,
quod superest, laeti bene gestis corpora rebus
procurate, viri, et pugnam sperate parari.”
Interea vigilum excubiis obsidere portas
160cura datur Messapo et moenia cingere flammis.
Bis septem Rutuli, muros qui milite servent,
delecti; ast illos centeni quemque sequuntur
purpurei cristis iuvenes auroque corusci.
Discurrunt variantque vices fusique per herbam
165indulgent vino et vertunt crateras aenos.
Conlucent ignes, noctem custodia ducit
insomnem ludo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: