This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
statui autem hoc ipse apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos [2] si enim ego contristo vos et quis est qui me laetificet nisi qui contristatur ex me [3] et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est [4] nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vobis [5] si quis autem contristavit non me contristavit sed ex parte ut non onerem omnes vos [6] sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a pluribus [7] ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est [8] propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatem [9] ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum an in omnibus oboedientes sitis [10] cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi [11] ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus cogitationes eius [12] cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi et ostium mihi apertum esset in Domino [13] non habui requiem spiritui meo eo quod non invenerim Titum fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam [14] Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco [15] quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt [16] aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitae in vitam et ad haec quis tam idoneus [17] non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur

