Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
propter quod non sustinentes amplius placuit nobis remanere Athenis solis [2] et misimus Timotheum fratrem nostrum et ministrum Dei in evangelio Christi ad confirmandos vos et exhortandos pro fide vestra [3] ut nemo moveatur in tribulationibus istis ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus [4] nam et cum apud vos essemus praedicebamus vobis passuros nos tribulationes sicut et factum est et scitis [5] propterea et ego amplius non sustinens misi ad cognoscendam fidem vestram ne forte temptaverit vos is qui temptat et inanis fiat labor noster [6] nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis et adnuntiante nobis fidem et caritatem vestram et quia memoriam nostri habetis bonam semper desiderantes nos videre sicut nos quoque vos [7] ideo consolati sumus fratres in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra per vestram fidem [8] quoniam nunc vivimus si vos statis in Domino [9] quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum [10] nocte et die abundantius orantes ut videamus faciem vestram et conpleamus ea quae desunt fidei vestrae [11] ipse autem Deus et Pater noster et Dominus Iesus dirigat viam nostram ad vos [12] vos autem Dominus multiplicet et abundare faciat caritatem in invicem et in omnes quemadmodum et nos in vobis [13] ad confirmanda corda vestra sine querella in sanctitate ante Deum et Patrem nostrum in adventu Domini nostri Iesu cum omnibus sanctis eius amen

