previous

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos [2] et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides [3] fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo [4] confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et facietis [5] Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi [6] denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis [7] ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos [8] neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus [9] non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos [10] nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet [11] audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes [12] his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent [13] vos autem fratres nolite deficere benefacientes [14] quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur [15] et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem [16] ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis [17] salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo [18] gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis amen

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load focus Greek (Brooke Foss Westcott, Fenton John Anthony Hort, 1885)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: