This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia aedificatum est altare et sancta sicut prius et iratae sunt valde [2] et cogitabant tollere genus Iacob qui erant inter eos et coeperunt occidere de populo et persequi [3] et debellabat Iudas filios Esau in Idumea et eos qui erant in Acrabattene quia circumsedebant Israhelitas et percussit eos plaga magna [4] et recordatus est malitiam filiorum Bean qui erant populo in laqueum et in scandalum insidiantes in via [5] et conclusi sunt ab eo in turribus et adplicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus qui in eis erant [6] et transiit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum [7] et commisit cum eis proelia multa et contriti sunt in conspectu eorum et percussit eos [8] et cepit Iazer civitatem et filias eius et reversus est in Iudaeam [9] et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad adversus Israhelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et fugerunt in Datheman munitionem [10] et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant nos [11] et parant venire et occupare munitionem in quam confugimus et Timotheus est dux exercitus eorum [12] nunc ergo veni eripe nos de manibus eorum quia cecidit multitudo de nobis [13] et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et peremerunt illic ferme mille viros [14] et adhuc epistulae legebantur et ecce alii nuntii venerunt de Galilea conscissis tunicis nuntiantes secundum verba haec [15] dicentes convenisse adversum se a Ptolomaida et Tyro et Sidone et omni Galilea alienigenas ut nos consumant [16] ut audivit autem Iudas et populus sermones istos convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis [17] dixitque Iudas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade et libera fratres tuos in Galilea ego enim et frater meus Ionathas ibimus in Galaditin [18] et reliquit Iosepphum filium Zacchariae et Azariam duces populi cum residuo exercitu in Iudaeam ad custodiendum [19] et praecepit illi dicens praeesto populo huic et nolite bellum committere adversus gentes donec revertamur [20] et dati sunt Simoni viri tria milia ut iret in Galileam Iudae autem octo milia in Galaditin [21] et abiit Simon in Galileam et commisit proelia multa cum gentibus et contritae sunt gentes a facie eius et persecutus est eos usque ad portam [22] Ptolomaidis et ceciderunt de gentibus fere tria milia virorum et accepit spolia eorum [23] et sumpsit eos qui erant in Galilea et in Arbatis cum uxoribus et natis et omnibus quae erant illis et adduxit in Iudaeam cum laetitia magna [24] et Iudas Macchabeus et Ionathas et fratres eius transierunt Iordanem et abierunt viam trium dierum per desertum [25] et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt eos pacifice et narraverunt eis omnia quae acciderunt fratribus in Galaditide [26] et quia multi ex eis conprehensi sunt in Basara et Bosor et in Alimis et in Casfor et Macet et Carnain hae omnes civitates munitae et magnae [27] sed et in ceteris civitatibus Galaditidis tenentur conprehensi et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his et conprehendere et tollere eos in una die [28] et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosor repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni [29] et surrexerunt inde nocte et ibant usque ad munitionem [30] et factum est diluculo cum adlevassent oculos suos ecce populus multus cuius non erat numerus portantes scalas et machinas ut conprehenderent munitionem et expugnarent eos [31] et vidit Iudas quia coepit bellum et clamor belli ascendit in caelum sicut tuba et clamor magnus de civitate [32] et exercitui dixit pugnate hodie pro fratribus vestris [33] et venit tribus ordinibus post eos et exclamaverunt tubis et clamaverunt in oratione [34] et cognoverunt castra Timothei quia Macchabeus est et refugerunt a facie eius et percusserunt eos plaga magna et ceciderunt ex eis in illa die fere octo milia virorum [35] et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam et occidit omnem masculum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igni [36] inde perrexit et cepit Casbon et Maged et Bosor et reliquas civitates Galaditidis [37] post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium et castra posuit contra Rafon trans torrentem [38] et misit Iudas speculari exercitum et renuntiaverunt ei dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes quae in circuitu nostro sunt exercitus multus nimis [39] et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans torrentem parati venire ad te in proelium et abiit Iudas obviam illis [40] et ait Timotheus principibus exercitus sui cum adpropiaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae si transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens poterit adversum nos [41] si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen transfretemus ad eos et poterimus adversus illum [42] ut autem adpropinquavit Iudas ad torrentem aquae statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem hominum reliqueritis sed veniant omnes in proelium [43] et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum et contritae sunt ante faciem eorum omnes gentes et proiecerunt arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnain [44] et occupavit ipsam civitatem et fanum succendit igni cum omnibus qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit sustinere contra faciem Iudae [45] et congregavit Iudas universos Israhelitas qui erant in Galaditiden a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos et exercitum magnum valde ut venirent in terram Iudae [46] et venerunt usque Efron et haec civitas magna in ingressu posita munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel sinistra sed per mediam iter erat [47] et incluserunt se qui erant in civitate et obstruxerunt portas lapidibus et misit ad eos Iudas verbis pacificis [48] dicens transeamus per terram vestram ut eamus in terram nostram et nemo vobis nocebit tantum pedibus transibimus et nolebant eis aperire [49] et praecepit Iudas praedicare in castris ut adplicarent unusquisque in quo erat loco [50] et adplicuerunt viri virtutis et obpugnavit civitatem illam tota die et tota nocte et tradita est civitas in manu eius [51] et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit eam et accepit spolia eius et transiit per totam civitatem super interfectos [52] et transgressi sunt Iordanem in campo magno contra Bethsan [53] et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum per totam viam donec venerunt in terram Iuda [54] et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace [55] et in diebus quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad et Simeon frater eius in Galilea contra faciem Ptolomaidis [56] audivit Iosepphus Zacchariae filius et Azarias princeps virtutis res bene gestas et proelia quae facta sunt [57] et dixit faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare adversum gentes quae in circuitu nostro sunt [58] et praecepit his qui erant in exercitu suo et abierunt Iamniam [59] et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illi in pugnam [60] et fugati sunt Iosepphus et Azarias usque in fines Iudae et ceciderunt illa die de populo Israhel ad duo milia viri et facta est fuga magna in populo [61] quia non audierunt Iudam et fratres eius existimantes se fortiter facturos [62] ipsi autem non erant de semine virorum illorum per quos salus facta est in Israhel [63] et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israhel et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum [64] et convenerunt ad eos fausta adclamantes [65] et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra quae ad austrum est et percussit Chebron et filias eius et muros eius et turres succendit in circuitu [66] et movit castra ut iret in terra alienigenarum et perambulabat Samariam [67] in illa die ceciderunt sacerdotes in bello dum vult fortiter facere dum sine consilio exiit in proelium [68] et declinavit Iudas in Azotum in terra alienigenarum et vidit aras eorum et spolia deorum ipsorum succendit igni et cepit spolia civitatum et regressus est in terram Iuda

