previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


CHARINUS. BYRRHIA. PAMPHILUS.

Ch.

Quid ais Byrrhia? datume illa Pamphilo hodie nuptum?

By.
Sic est.

Ch.

Qui scis?

By.
Apud forum modo e Davo audivi.

Ch.
Vae misero mihi.

Ut animus in spe atque in timore usque antehac attentus fuit,

Ita postquam adempta spes est lassus cura confectus stupet.

By.

5Quaeso edepol, Charine, quoniam non potest id fieri quod vis,

Id velis quod possit.

Ch.
Nil volo aliud nisi Philumenam.

By.
Ah,

Quanto satius est te id dare operam qui istum amorem ex animo amoveas,

Quam id loqui quo magis libido frustra incendatur tua.

Ch.

Facile omnes cum valemus recta consilia aegrotis damus.

10Tu si hic sis aliter sentias.

By.
Age age, ut libet.

Ch.
Sed Pamphilum

Video: omnia experiri certum est prius quam pereo.

By.
Quid hic agit?

Ch.

Ipsum hunc orabo: huic supplicabo: amorem huic narrabo meum:

Credo impetrabo ut aliquot saltem nuptiis prodat dies:

Interea fiet aliquid, spero.

By.
Id aliquid nihil est.

Ch.
Byrrhia,

15Quid tibi videtur ? adeon' ad eum?

By.
Quidni? Si nihil impetres,

Ut te arbitretur sibi paratum moechum si illam duxerit?

Ch.

Abin' hinc in malam rem cum suspicione istac, scelus?

Pa.

Charinum video: salve.

Ch.
O salve Pamphile.

Ad te advenio spem, salutem, auxilium, consilium expetens.

Pa.

20Neque pol consili locum habeo, neque auxili copiam.

Sed istuc quidnam est?

Ch.
Hodie uxorem ducis?

Pa.
Aiunt.

Ch.
Pamphile,

Si id facis hodie postremum me vides.

Pa.
Quid ita?

Ch.
Hei mihi,

Vereor dicere: huic dic quaeso Byrrhia.

By.
Ego dicam.

Pa.
Quid est?

By.

Sponsam hic tuam amat.

Pa.
Ne iste haud mecum sentit: Ehodum die mihi:

25Numquidnam amplius tibi cum illa fuit Charine?

Ch.
Ah Pamphile

Nihil.

Pa.
Quam vellem.

Ch.
Nunc te per amicitiam et per amorem obsecro

Principio ut ne ducas.

Pa.
Dabo equidem operam.

Ch.
Sed si id non potes,

Aut tibi nuptiae haec sunt cordi.

Pa.
Cordi?

Ch.
Saltem aliquot dies

Profer, dum proficiscor aliquo ne videam.

Pa.
Audi nunciam.

30Ego Charine neutiquam officium liberi esse hominis puto

Cum is nihil promereat postulare id gratiae adponi sibi.

Nuptias effugere ego istas malo, quam tu adipiscier.

Ch.

Reddidisti animum.

Pa.
Nunc si quid potes aut tute aut hic Byrrhia,

Facite, fingite, invenite, efficite qui detur tibi:

35Ego id agam qui mihi ne detur.

Ch.
Sat habeo.

Pa.
Davom optume

Video cuius consilio fretus sum.

Ch.
At tu hercle haud quidquam mihi;

Nisi ea quae nihil opus sunt sciri. Fugin' hinc

By.
Ego vero ac libens.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Visualize the most frequently mentioned Pleiades ancient places in this text.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (7 total)
  • Commentary references to this page (4):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 63
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 64
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 73
    • Frank Frost Abbott, Commentary on Selected Letters of Cicero, Letter XLV: ad Atticum 8.3
  • Cross-references to this page (3):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: