previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


DAVUS. SIMO. CHREMES.

Da.

Ad te ibam.

Si.
Quidnam est?

Da.

Cur uxor non accersitur? iam advesperascit.

Si.
Audin tu ilium?

Ego dudum non nihil veritus sum Dave abs te, ne faceres idem

Quod vulgus servorum solet dolis ut me deluderes

5Propterea quod amat filius.

Da.
Egone istuc facerem?

Si.
Credidi:

Idque adeo metuens vos celavi quod nunc dicam.

Da.
Quid?

Si.
Scies:

Nam propemodum habeo iam fidem.

Da.
Tandem cognosti qui siem?

Si.

Non fuerant nuptiae futurae.

Da.
Quid? non?

Si.
Sed ea gratia

Simulavi vos ut pertentarem.

Da.
Quid ais?

Si.
Sic res est.

Da.
Vide,

10Numquam istuc ego quivi intellegere. Vah consilium callidum.

Si.

Hoc audi: ut hinc te introire iussi opportune hic fit mihi obviam.

Da.
Hem,

Numnam periimus?

Si.
Narro huic quae tu dudum narrasti mihi.

Da.

Quidnam audio?

Si.
Gnatam ut det oro, vixque id exoro.

Da.
Occidi.

Si.
Hem,

Quid dixisti?

Da.
Optime inquam factum.

Si.
Nunc per hunc nulla est mora.

Ch.

15Domum modo ibo: ut apparentur dicam: atque huc renuntio.

Si.

Nunc te oro Dave quoniam solus mihi effecisti has nuptias--

Da.

Ego vero solus.

Si.
corrigere mihi gnatum porro enitere.

Da.

Faciam hercle sedulo.

Si.
Potes nunc dum animus irritatus est.

Da.

Quiescas.

Si.
Age igitur ubi nunc est ipsus?

Da.
Mirum ni domi est.

Si.

20Ibo ad eum: atque eadem haec tibi quae dixi dicam itidem illi.

Da.
Nullus sum.

Quid causae est quin hine in pistrinum recta proficiscar via?

Nihil est preci loci relictum; iam perturbavi omnia:

Herum fefelli; in nuptias conieci herilem filium;

Feci hodie ut fierent insperante hoc atque invito Pamphilo. Hem

25Astutias! quod si quiessem nihil evenisset mali.

Sed eccum video ipsum: occidi.

Utinam mihi esset aliquid hic quo me nunc praecipitem darem.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Visualize the most frequently mentioned Pleiades ancient places in this text.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (1 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: