previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


CHARINUS. PAMPHILUS. DAVUS.

Ch.

Hocine est credibile aut memorabile

Tanta vecordia innata cuiquam ut siet

Ut malis gaudeant atque ex incommodis

Alterius sua ut comparent commoda? ah

5Idne est verum? immo id est genus hominum pessimum in

Denegando modo quis pudor paululum adest:

Post ubi tempus promissa iam perfici,

Tum coacti necessario se aperiunt,

Et timent: et tamen res premit denegare:

10Ibi tum eorum impudentissima oratio est,

"Quis tu es? quis mihi es? cur meam tibi? Heus,

Proximus sum egomet mihi." Attamen "Ubi fides,"

Si roges, nihil pudet; hic ubi opus est

Non verentur: illic ubi nihil opus est ibi verentur.

15Sed quid agam? adeamne ad eum, et cum eo iniuriam hanc expostulem?

Ingeram mala multa? Atque aliquis dicat, "Nihil promoveris."

Multum: molestus certe ei fuero: atque animo morem gessero.

Pa.

Charine et me et te imprudens, nisi quid Di respiciunt, perdidi.

Ch.

Itane imprudens? tandem inventa est causa: solvisti fidem.

Pa.

20Quid tandem?

Ch.
Etiam nunc me ducere istis dictis postulas?

Pa.

Quid istuc est?

Ch.
Postquam me amare dixi complacita est tibi.

Heu me miserum qui tuum animum ex animo spectavi meo.

Pa.

Falsus es.

Ch.
Nonne tibi satis esse hoc visum solidum est gaudium,

Nisi me lactasses amantem et falsa spe produceres.

25Habeas.

Pa.
Habeam? ah nescis quantis in malis verser miser;

Quantasque hic suis consiliis mihi confecit sollicitudines

Meus carnufex.

Ch.
Quid istuc tam mirum est de te si exemplum capit?

Pa.

Haud istuc dicas si cognoris vel me vel amorem meum.

Ch.

Scio: cum patre altercasti dudum: et is nunc propterea tibi

30Succenset: nec te quivit hodie cogere illam ut duceres.

Pa.

Immo etiam, quo tu minus scis aerumnas meas,

Hae nuptiae non apparabantur mihi:

Nec postulabat nunc quisquam uxorem dare.

Ch.

Scio: tu coactus tua voluntate es.

Pa.
Mane:

35Non dum scis.

Ch.
Scio equidem illam ducturum esse te.

Pa.

Cur me enicas? Hoc audi. Numquam destitit

Instare ut dicerem me esse ducturum patri;

Suadere, orare, usque adeo donec perpulit.

Ch.

Quis homo istuc?

Pa.
Davus.--

Ch.
Davus?

Pa.
interturbat.

Ch.
Quamobrem?

Pa.
Nescio:

40Nisi mihi deos satis scio fuisse iratos qui eis auscultaverim.

Ch.

Factum hoc est Dave?

Da.
Factum.

Ch.
Hem, quid ais scelus?

At tibi Di dignum factis exitium duint.

Eho, dic mihi, si omnes hunc coniectum in nuptias

Inimici vellent quod nisi hoc consilium darent?

Da.

45Deceptus sum at non defatigatus.

Ch.
Scio.

Da.

Hac non successit, alia aggrediemur via.

Nisi id putas, quia primo processit parum,

Non posse iam ad salutem converti hoc malum.

Pa.

Immo etiam: nam satis credo si advigilaveris

50Ex unis geminas mihi conficies nuptias.

Da.

Ego Pamphile hoc tibi pro servitio debeo,

Conari manibus pedibus noctesque et dies;

Capitis periclum adire, dum prosim tibi:

Tuum est si quid praeter spem evenit mihi ignoscere.

55Parum succedit quod ago: at facio sedulo.

Vel melius tute reperi, me missum face.

Pa.

Cupio: restitue in quem me accepisti locum.

Da.

Faciam.

Pa.
At iam hoc opus est.

Da.
Hem! sed, mane. Concrepuit a Glycerio ostium.

Pa.

Nihil ad te.

Da.
Quaero.

Pa.
Hem, nuncin demum?

Da.
At iam hoc tibi inventum dabo.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Visualize the most frequently mentioned Pleiades ancient places in this text.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (7 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: