previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


CRITO. CHREMES. SIMO. PAMPHILLUS.

Cr.

Mitte orare: una harum quaevis causa me ut facian monet;

Vel tu, vel quod verum est, vel quod ipsi cupio Glycerio.

Ch.

Andrium ego Critonem video? certe is est.

Cr.
Salvus sis, Chreme.

Ch.

Quid tu Athenas insolens?

Cr.
Evenit: sed hicine est Simo?

Ch.

5Hic.

Si.
Men quaeris? eho tu Glycerium hinc civem esse ais?

Cr.

Tu negas?

Si.
Itane huc paratus advenis?

Cr.
Qua de re?

Si.
Rogas?

Tune impune haec facias? tune hic homines adolescentulos

Imperitos rerum, eductos libere, in fraudem illicis?

Sollicitando et pollicitando eorum animos lactas--?

Cr.
Sanusne es?

Si.

10Ac meretricios amores nuptiis conglutinas?

Pa.

Perii! metuo ut substet hospes.

Ch.
Si Simo hunc noris satis,

Non ita arbitrere: bonus est hic vir.

Si.
Hic vir sit bonus?

Itane attemperate venit hodie in ipsis nuptiis,

Ut veniret antehac nunquam? est vero huic credendum Chreme?

Pa.

15Ni metuam patrem, habeo pro illa re illum quod moneam probe.

Si.

Sycophanta.

Cr.
Hem!

Ch.
Sic Crito est hic: mitte.

Cr.
Videat qui siet.

Si mihi pergit quae volt dicere, ea quae non volt audiet.

Ego istaec moveo, aut curo? non tu tuon malum aequo animo feres?

Nam ego quae dico vera an falsa audieris iam sciri potest.

20Atticus quidam olim navi fracta apud Andrum eiectus est,

Et istaec una parva virgo: tum ille egens forte applicat

Primum ad Chrysidis patrem se.

Si.
Fabulam inceptat.

Ch.
Sine.

Cr.

Itane vero obturbat?

Ch.
Perge.

Cr.
Tum is mihi cognatus fuit

Qui eum recepit. Ibi ego audivi ex illo sese esse Atticum.

25Is ibi mortuus est.

Ch.
Eius nomen?

Cr.
Nomen tam cito?

Pa.
Phania.

Ch.

Hem, perii.

Cr.
Verum hercle opinor fuisse Phaniam: hoc certo scio

Rhamnusium se aiebat esse.

Ch.
O Iupiter!

Cr.
Eadem haec Chreme

Multi alii in Andro tum audivere.

Ch.
Utinam id sit quod spero. Eho, dic mihi,

Quid eam tum? suamne esse aibat?

Cr.
Non.

Ch.
Cuiam igitur?

Cr.
Fratris filiam.

Ch.

30Certe mea est.

Cr.
Quid ais?

Si.
Quid tu ais?

Pa.
Arrige aures Pamphile.

Si.

Qui credis?

Ch.
Phania ille frater meus fuit.

Si.
Noram et scio.

Ch.

Is hinc bellum fugiens, meque in Asiam persequens, proficiscitur.

Tum illam relinquere hic est veritus; postilla nunc primum audio

Quid illo sit factum.

Pa.
Vix sum apud me, ita animus commotus est metu,

35Spe, gaudio, mirando hoc tanto tam repentino bono.

Si.

Nae istam multimodis tuam inveniri gaudeo.

Pa.
Credo pater.

Ch.

At mihi unus scrupulus etiam restat qui me male habet.

Pa.
Dignus es

Cum tua religione odium: nodum in scirpo quaeris.

Cr.
Quid istuc est?

Ch.

Nomen non convenit.

Cr.
Fuit hercle huic aliud parvae.

Ch.
Quid Crito?

40Numquid meministi?

Cr.
Id quaero.

Pa.
Egone huius memoriam patiar meae

Voluptati obstare, cum egomet possim in hac re medicari mihi?

Non patiar. Heus Chreme quod quaeris, Pasibula est.

Cr.
Ipsa est.

Ch.
Ea est.

Pa.

Ex ipsa millies audivi.

Si.
Omnes nos gaudere hoc Chreme

Te credo credere.

Ch.
Ita me Di ament, credo.

Pa.
Quid restat, pater?

Si.

45Iam dudum res reduxit me ipsa in gratiam.

Pa.
O lepidum patrem!

De uxore, ita ut possedi, nihil mutat Chremes.

Ch.
Causa optima est,

Nisi quid pater ait aliud.

Pa.
Nempe.

Si.
Id scilicet.

Ch.
Dos Pamphile est

Decem talenta.

Pa.
Accipio.

Ch.
Propero ad filiam. Eho mecum Crito:

Nam illam me credo haud nosse.

Si.
Cur non illam huc transferri iubes?

Pa.

50Recte admones. Davo ego istuc dedam iam negoti.

Si.
Non potest.

Pa.

Qui non potest?

Si.
Quia habet aliud magis ex sese et maius.

Pa.
Quidnam?

Si.
Vinctus est.

Pa.

Pater non recte vinctus est.

Si.
Haud ita iussi.

Pa.
Iube solvi obsecro.

Si.

Age fiat.

Pa.
At matura.

Si.
Eo intro.

Pa.
O faustum et felicem hunc diem!

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Visualize the most frequently mentioned Pleiades ancient places in this text.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (3 total)
  • Commentary references to this page (2):
  • Cross-references to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: