[3]
ac si quis est talis qualis esse omnis oportebat, qui in
hoc ipso in quo exsultat et triumphat oratio mea me
vehementer accuset, quod tam capitalem hostem non comprehenderim
potius quam emiserim, non est ista mea culpa,
Quirites1, sed temporum. interfectum esse L. Catilinam et
gravissimo supplicio adfectum iam pridem oportebat, idque
a me et mos maiorum et huius imperi severitas et res publica
postulabat. sed quam multos fuisse putatis qui quae
ego deferrem non crederent, quam multos qui propter stultitiam
non putarent2, quam multos qui etiam defenderent,
quam multos qui propter improbitatem faverent3? ac si
illo sublato depelli a vobis omne periculum iudicarem, iam
pridem ego L. Catilinam non modo invidiae meae verum
etiam vitae periculo sustulissem.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.