[30]
quid? nos hic nonne ipso Pompeio
auctore Silano et Murena consulibus decrevimus ut classis
in Italia navigaret? nonne eo ipso tempore cum L. Flaccus
in Asia remiges imperabat, nos hic in mare superum et
inferum sestertium ter et quadragiens erogabamus? quid?
postero anno nonne M. Curtio et P. Sextilio quaestoribus
pecunia in classem est erogata? quid? hoc omni tempore
equites in ora maritima non fuerunt? illa enim est gloria
divina Pompei, primum praedones eos qui tum cum illi
bellum maritimum gerendum datum est toto mari dispersi
vagabantur redactos esse omnis in populi Romani potestatem,
deinde Syriam esse nostram, Ciliciam teneri, Cyprum per
Ptolomaeum regem nihil audere, praeterea Cretam Metelli
virtute esse nostram, nihil esse unde proficiscantur, nihil
quo revertantur, omnis sinus, promunturia, litora, insulas,
urbis maritimas claustris imperi nostri contineri.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

