1. Cum multa divinitus, pontifices, a1 maioribus nostris inventa
atque instituta sunt, tum nihil praeclarius quam quod2 eosdem
et religionibus deorum immortalium et summae rei publicae
praeesse voluerunt, ut amplissimi et clarissimi cives rem publicam
bene gerendo3 religiones4, religiones sapienter interpretando
rem publicam conservarent. quod si ullo tempore
magna causa in5 sacerdotum populi Romani iudicio ac potestate
versata est, haec profecto tanta est ut omnis rei publicae
dignitas, omnium civium salus, vita, libertas, arae, foci, di
penates, bona, fortunae, domicilia vestrae sapientiae, fidei,
potestati commissa creditaque esse videantur.
[2]
vobis hodierno
die constituendum est utrum posthac amentis ac
perditos magistratus improborum ac sceleratorum civium
praesidio nudare, an etiam deorum immortalium religione
armare malitis. nam si illa labes ac flamma rei publicae suum
illum pestiferum et funestum tribunatum, quem aequitate
humana tueri non potest, divina religione defenderit, aliae
caerimoniae nobis erunt, alii antistites deorum immortalium,
alii interpretes religionum requirendi; sin autem vestra auctoritate
sapientiaque, pontifices, ea quae furore improborum6
in re publica7 ab aliis oppressa, ab aliis deserta, ab aliis prodita
gesta sunt rescinduntur8, erit causa cur consilium maiorum
in amplissimis viris ad sacerdotia deligendis iure ac
merito laudare possimus.
[3]
sed quoniam ille demens, si ea
quae per hos dies ego in senatu de re publica9 sensi vituperasset,
aliquem se aditum ad auris vestras esse habiturum putavit,
omittam ordinem dicendi meum: respondebo hominis
furiosi non orationi, qua ille uti non potest, sed convicio,
cuius exercitationem cum intolerabili petulantia tum etiam
diuturna impunitate munivit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 a om. PB
2 quod quod vos c
3 re p. bene gerenda Muell. (ut ad Quir. § 21)
4 religiones scripsi ante sapienter: religionibus codd. (ut pro omnis l. 8 habent PB omnibus): religionum ius Halm: religionibus sap. interpretandis ut Lange ita k
5 in ut Baiter ita k: ante iudicio conl. Lange
6 post improborum habent PBς amore bonorum (timore bonorum M): om. Hbk
7 in re p. ut Orelli ita Hbc: rei p. P et pler.: re p. GMK
8 rescidentur Rueck: -antur Ernesti
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.