1. si tantum1 modo, Vatini, quid indignitas postularet spectare2
voluissem, fecissem id quod his vehementer placebat, ut te,
cuius testimonium propter turpitudinem vitae sordisque
domesticas nullius momenti putaretur, tacitus dimitterem;
nemo enim horum aut ita te refutandum ut gravem adversarium
aut ita3 rogandum ut religiosum testem arbitrabatur.
sed fui paulo ante4 intemperantior5 fortasse quam debui;
odio enim tui, in quo etsi omnis propter tuum in me scelus
superare debeo, tamen ab omnibus paene vincor, sic sum
incitatus ut, cum te non minus contemnerem quam odissem,
tamen vexatum potius quam despectum vellem dimittere.
qua re ne tibi hunc honorem a me haberi forte mirere,
[2]
quod
interrogem quem nemo congressu, nemo aditu, nemo suffragio,
nemo civitate, nemo luce dignum putet, nulla me
causa impulisset nisi ut ferocitatem istam tuam comprimerem
et audaciam frangerem et loquacitatem paucis meis interrogationibus
inretitam retardarem. etenim debuisti, Vatini,
etiam si falso venisses in suspicionem P. Sestio, tamen mihi
ignoscere, si in tanto hominis de me optime meriti periculo
et tempori eius et voluntati parere voluissem.
[3]
sed te6 hesterno
die7 pro testimonio esse mentitum, cum adfirmares
nullum tibi omnino cum Albinovano sermonem non modo
de Sestio accusando, sed nulla umquam de re fuisse, paulo
ante imprudens indicasti, qui et8 T. Claudium tecum communicasse
et a te consilium P. Sesti accusandi petisse, et
Albinovanum, quem antea vix tibi notum esse dixisses,
domum tuam venisse, multa tecum locutum dixeris, denique
contiones P. Sesti scriptas, quas neque nosset neque reperire
posset, te Albinovano dedisse easque in hoc iudicio esse
recitatas. in quo alterum9 es confessus, a te accusatores
esse instructos et subornatos, in altero inconstantiam tuam
cum levitate tum etiam periurio implicatam10 refellisti11, cum,
quem a te alienissimum esse dixisses, eum domi tuae fuisse,
quem praevaricatorem esse ab initio iudicasses12, ei te quos
rogasset ad accusandum libros dixeris dedisse.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Si tant. PBς: si tua tant. Hς (cf. tua indignitas § 11). Si tantum modo tua Halm, haud prob.
2 Cf. Sest. § 60 ignari quid gravitas ... valeret, Cl. Qu. iv. 173 4
3 ita HGk: om. PB, fort. recle
4 ante PBς: in te Hbς: ante in te Lamb.
6 te add. Lamb.
7 die hic add. Schuetz, om. codd. (hesterno v. Sisenna apud Char. p. 200, 20: cf. cotidiano Verr. iv, § 18): te die hesterno Muell. hesterno in testimonio b
8 qui et vulg.: in P est rasura: q2 et (i. e. quia et) P2Bςw: qui et vel quia G: et H: cum et ut Halm ita k
9 in quo alterum P1: in quorum altero P2B rell.
10 implicatam Gk: inplicam PBς: implicitam H
11 refellisti susp. Busche, qui et praetulisti (= prae te tulisti) coni.: cf. Rosc. Am. § 87
12 iudicasse Lehmann
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.