[3]
ac mihi quidem videtur, iudices, hic introitus defensionis
adulescentiae M. Caeli maxime convenire, ut ad ea quae
accusatores deformandi huius causa et1 detrahendae spoliandaeque
dignitatis gratia dixerunt primum respondeam.
obiectus est pater varie, quod aut parum splendidus ipse
aut parum pie tractatus a filio diceretur. de dignitate
M. Caelius2 notis ac maioribus natu etiam sine mea oratione
tacitus3 facile ipse respondet4; quibus autem propter senectutem,
quod iam diu minus in foro nobiscumque versatur,
non aeque est cognitus, hi sic habeant, quaecumque in
equite Romano dignitas esse possit, quae certe potest esse
maxima, eam semper in M. Caelio habitam esse summam
hodieque5 haberi non solum a suis sed etiam ab omnibus
quibus potuerit aliqua de causa esse notus.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.