1. novum crimen, C. Caesar, et ante hunc1 diem non auditum2
propinquus meus ad te Q. Tubero detulit, Q. Ligarium
in Africa fuisse, idque C. Pansa, praestanti vir ingenio, fretus
fortasse familiaritate ea quae est ei tecum ausus est confiteri.
itaque quo me vertam nescio. paratus enim veneram,
cum tu id neque per te scires3 neque audire aliunde potuisses,
ut ignoratione tua ad hominis miseri salutem abuterer4. sed
quoniam diligentia inimici investigatum est quod latebat,
confitendum est, opinor5, praesertim cum meus necessarius
Pansa fecerit ut id integrum iam non esset, omissaque controversia
omnis oratio ad misericordiam tuam conferenda
est, qua plurimi sunt conservati, cum a te non liberationem
culpae, sed errati veniam impetravissent.
[2]
habes igitur,
Tubero, quod est accusatori maxime optandum, confitentem
reum, sed tamen hoc6 confitentem, se in ea parte fuisse qua
te7, qua virum omni laude dignum, patrem tuum. itaque8
prius de vestro delicto confiteamini9 necesse est quam Ligari
ullam culpam reprehendatis.
Q.10 enim Ligarius, cum esset11 nulla belli suspicio, legatus in
Africam C. Considio12 profectus est, qua in legatione et civibus
et sociis ita se probavit ut decedens Considius provincia
satis facere hominibus non posset, si quemquam alium provinciae
praefecisset. itaque Ligarius, cum diu recusans
nihil profecisset, provinciam accepit invitus; cui sic praefuit
in pace ut et civibus et sociis gratissima esset eius integritas
et fides13.
[3]
bellum subito exarsit, quod qui erant in Africa
ante audierunt geri quam parari. quo audito partim cupiditate
inconsiderata, partim caeco quodam timore primo
salutis, post etiam14 studi sui quaerebant aliquem ducem,
cum Ligarius domum spectans, ad15 suos redire cupiens, nullo
se implicari negotio passus est. interim P. Attius Varus,
qui tum16 praetor Africam obtinuerat, Vticam venit. ad eum
statim concursum est. atque ille non mediocri cupiditate
adripuit imperium, si illud imperium esse potuit quod ad privatum17
clamore multitudinis imperitae, nullo publico consilio deferebatur.
[4]
itaque Ligarius, qui omne tale negotium fugeret18,
paulum adventu Vari conquievit.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 hanc Quintil. xi. 3. 108, 110
2 non auditum αBDL et Quintil.: in auditum Eγ et Aquila Rom. Rhet. L. p. 24
4 abuterer mallem uterer (numeri gratia) sed vulg tuetur Quintil.
8 itaque quare Quintil. viii. 5. 13
9 vestro facto fateamini Quintil.
12 C. α, Quintil. iv. 2. 109 cod. A: cum C. β: cum consule γ
14 post etiam AVβam: postea H: post h
17 ad privatum αγ: a privato DEL: in privato B: privato unus det.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.