Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[]
equidem angor
animo non consili, non ingeni, non auctoritatis armis egere
rem publicam, quae didiceram tractare1 quibusque me assuefeceram quaeque erant propria cum praestantis in re publica
viri tum bene moratae et bene constitutae civitatis. Quod
si fuit in re publica tempus ullum, cum extorquere arma
posset e manibus iratorum civium boni civis auctoritas et
oratio, tum profecto fuit cum patrocinium pacis exclusum
est aut errore2 hominum aut timore.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

