Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[60]
accedit etiam mors,
quae quasi saxum Tantalo semper impendet,1 tum superstitio, qua qui est imbutus2 quietus esse numquam potest. praeterea bona praeterita non meminerunt, praesentibus non fruuntur, futura modo expectant, quae
quia certa esse non possunt, conficiuntur3 et angore et
metu maximeque cruciantur, cum sero sentiunt frustra
se aut pecuniae studuisse aut imperiis aut opibus aut
gloriae. nullas enim consequuntur voluptates, quarum
potiendi spe inflammati multos labores magnosque susceperant.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.