previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

Cum1 defensionum laboribus senatoriisque muneribus aut omnino aut magna ex parte essem aliquando liberatus, rettuli2 me, Brute, te hortante maxime ad ea studia, quae retenta animo, remissa temporibus, longo intervallo intermissa revocavi, et cum omnium artium, quae ad rectam vivendi viam pertinerent, ratio et disciplina studio sapientiae, quae philosophia dicitur, contineretur, hoc mihi Latinis3 litteris4 inlustrandum putavi, non quia philosophia Graecis et litteris et doctoribus percipi non posset, sed meum semper5 iudicium fuit omnia nostros aut invenisse per se sapientius quam Graecos aut accepta ab illis fecisse meliora, quae quidem digna statuissent, in quibus elaborarent. [2] Nam mores et instituta vitae resque domesticas ac familiaris nos profecto et melius tuemur et lautius,6 rem vero publicam nostri maiores certe melioribus temperaverunt et institutis et legibus. quid loquar de re militari? [p. 218] in qua cum virtute nostri multum valuerunt, tum plus etiam disciplina. iam illa, quae natura, non litteris adsecuti7 sunt, neque cum Graecia neque ulla cum gente8 sunt conferenda. quae enim tanta gravitas, quae tanta constantia, magnitudo animi,9 probitas, fides, quae tam excellens in omni genere virtus in ullis fuit, ut sit cum maioribus nostris comparanda? [3] Doctrina Graecia nos10 et omni litterarum genere superabat; in quo erat facile vincere non repugnantes. nam cum apud Graecos antiquissimum e doctis genus sit poëtarum, siquidem Homerus fuit et Hesiodus ante Romam conditam, Archilochus11 regnante Romulo, serius poëticam nos accepimus. annis12 fere cccccx13 post Romam conditam Livius fabulam dedit C. Claudio, Caeci filio, M. Tuditano14 cos.15 anno ante natum Ennium. qui16 fuit maior17 natu quam Plautus et Naevius. sero igitur a nostris poëtae vel cogniti18 vel recepti. quamquam est in Originibus solitos esse in epulis canere convivas ad tibicinem de clarorum hominum virtutibus; honorem tamen huic generi non fuisse declarat oratio Catonis, in qua obiecit ut probrum M. Nobiliori,19 quod is in provinciam poëtas duxisset; duxerat autem consul ille in Aetoliam, ut scimus, Ennium. quo minus igitur honoris erat poëtis, eo20 minora studia fuerunt, nec tamen, si qui magnis ingeniis in eo genere extiterunt, [4] non satis Graecorum gloriae responderunt. an censemus,21 si Fabio,22 nobilissimo homini, laudi datum esset, quod pingeret, non multos etiam apud nos futuros Polyclitos et Parrhasios fuisse? honos alit artes, omnesque incenduntur23 [p. 219] ad studia gloria, iacentque ea semper, quae apud quosque improbantur.24 summam eruditionem Graeci sitam censebant in nervorum vocumque cantibus; igitur et Epaminondas, princeps meo iudicio Graeciae,25 fidibus praeclare cecinisse dicitur, Themistoclesque aliquot ante annos26 cum in epulis recusaret27 lyram,28 est habitus indoctior.29 ergo in Graecia musici floruerunt, discebantque id omnes, nec qui nesciebat30 satis excultus doctrina putabatur. [5] in summo apud illos honore geometria fuit, itaque nihil mathematicis inlustrius; at31 nos metiendi ratiocinandique utilitate huius artis terminavimus modum.

At contra oratorem celeriter complexi sumus, nec eum primo eruditum, aptum tamen ad dicendum, post autem eruditum.3233 nam Galbam Africanum Laelium doctos fuisse traditum est, studiosum autem eum, qui is34 aetate anteibat, Catonem,35 post vero Lepidum Carbonem36 Gracchos, inde ita magnos37 nostram ad aetatem, ut non multum aut nihil omnino Graecis cederetur. Philosophia iacuit usque ad hanc aetatem nec ullum habuit lumen litterarum Latinarum; quae inlustranda et excitanda nobis est, ut, si occupati profuimus aliquid civibus nostris, prosimus etiam, si possumus,38 otiosi.39 [6] in quo eo magis nobis est elaborandum, quod multi iam esse libri Latini dicuntur scripti inconsiderate ab optimis illis quidem viris, sed non satis eruditis. fieri autem potest, ut recte quis sentiat et id [p. 220] quod sentit polite eloqui non possit; sed mandare quemquam litteris cogitationes suas, qui eas nec disponere nec inlustrare possit nec delectatione aliqua allicere lectorem, hominis est intemperanter abutentis et otio et litteris.40 itaque suos libros ipsi legunt cum suis, nec quisquam attingit praeter eos, qui eandem licentiam scribendi sibi permitti volunt. quare si aliquid oratoriae laudis41 nostra attulimus industria, multo studiosius philosophiae fontis aperiemus, e quibus etiam illa manabant. [7]

Sed ut Aristoteles, vir summo ingenio, scientia,42 copia, cum motus43 esset Isocratis44 rhetoris gloria, dicere docere etiam coepit adulescentes45 et prudentiam cum eloquentia iungere, sic nobis placet nec pristinum dicendi studium deponere et in hac maiore et uberiore arte versari. hanc46 enim perfectam philosophiam semper iudicavi, quae de maximis quaestionibus copiose posset ornateque dicere; in quam exercitationem ita nos studiose operam dedimus,47 ut iam etiam scholas Graecorum more habere auderemus.48 ut nuper tuum post discessum in Tusculano cum essent complures49 mecum familiares, temptavi, quid in eo genere possem.50 ut enim antea declamitabam causas, quod nemo me diutius fecit, sic haec mihi nunc senilis est declamatio. ponere iubebam, de quo quis audire vellet; ad id aut51 sedens aut ambulans disputabam. [8] itaque dierum quinque scholas, ut Graeci appellant, in totidem libros contuli. fiebat autem ita ut, cum is52 qui audire53 [p. 221] vellet dixisset, quid54 sibi videretur, tum ego contra dicerem. haec est enim, ut scis, vetus et55 Socratica ratio contra alterius opinionem disserendi. nam ita facillime, quid veri simillimum esset, inveniri posse Socrates arbitrabatur. Sed quo commodius disputationes nostrae explicentur, sic eas exponam, quasi agatur res, non quasi narretur.56 ergo57 ita nascetur exordium:

Malum58 mihi videtur esse mors.

[9] Isne, qui mortui sunt, an is, quibus moriendum est?

Utrisque.

Est miserum igitur, quoniam malum.

Certe.

Ergo et i, quibus evenit iam ut morerentur,59 et i, quibus eventurum est, miseri.

Mihi ita videtur.

Nemo ergo non miser.

Prorsus nemo.

Et quidem, si tibi constare vis, omnes, quicumque nati sunt eruntve, non solum miseri, sed etiam semper miseri. nam si solos eos diceres miseros quibus moriendum esset, neminem tu quidem eorum qui viverent exciperesmoriendum est enim omnibus—, esset tamen60 miseriae finis in morte. quoniam autem etiam mortui miseri sunt, in miseriam nascimur sempiternam. necesse est enim miseros61 esse eos qui centum milibus annorum ante occiderunt, vel potius omnis, quicumque nati sunt.

Ita prorsus existimo.

Dic quaeso: [10] num62 te illa terrent, triceps apud inferos Cerberus, Cocyti63 fremitus, travectio6465 Acherontis, “mento summam aquam6667 attingens68 enectus sitiTantalus?697071 tum [p. 222] illud, quodSisyphus72 versat73 saxum sudans nitendo neque proficit hilum?”74 fortasse etiam inexorabiles iudices, Minos et Rhadamanthus? apud quos nec te L. Crassus defendet75 nec M. Antonius nec, quoniam apud Graecos iudices res agetur, poteris adhibere Demosthenen;76 tibi ipsi pro te erit maxima corona causa dicenda.77 haec fortasse metuis et idcirco mortem censes esse sempiternum malum.

Adeone me delirare censes, ut ista esse credam?

An tu78 haec non79 credis?

Minime vero.

Male hercule narras.

Cur? quaeso.

Quia disertus80 esse possem, si contra ista dicerem.

Quis enim non in eius modi causa? aut quid negotii est haec poëtarum et pictorum portenta convincere?81

[11] Atqui pleni libri sunt contra ista ipsa disserentium82 philosophorum.

Inepte sane. quis enim est83 tam excors, quem ista moveant?84

Si ergo apud inferos miseri non sunt, ne sunt quidem apud inferos ulli.

Ita prorsus85 existimo.

Ubi sunt86 ergo i, quos miseros dicis, aut quem locum incolunt? si enim sunt, nusquam esse non possunt. [p. 223]

Ego vero nusquam esse illos puto.

Igitur ne esse quidem?

Prorsus isto modo, et tamen miseros87 ob id ipsum quidem,88 quia nulli sint. [12]

Iam mallem Cerberum metueres quam ista tam inconsiderate diceres.

Quid89 tandem?

Quem esse negas, eundem esse dicis. ubi est acumen tuum? cum enim miserum esse dicis, tum eum qui non sit dicis esse.

Non sum ita hebes, ut istud dicam.

Quid dicis igitur?

Miserum esse verbi causa M.90 Crassum, qui illas fortunas morte91 dimiserit, miserum Cn.92 Pompeium, qui tanta gloria sit93 orbatus,94 omnis denique miseros,95 qui hac luce careant.

Revolveris eodem. sint enim oportet, si miseri sunt; tu autem modo negabas eos esse, qui mortui essent. Si igitur non sunt, nihil possunt esse; ita ne96 miseri quidem sunt.

Non dico fortasse etiam,97 quod sentio; nam istuc ipsum, non esse, cum fueris, miserrimum puto.

Quid? [13] miserius quam omnino numquam fuisse? ita, qui nondum nati sunt, miseri iam sunt, quia non sunt, et nos, si post mortem miseri futuri sumus, miseri fuimus ante quam nati. ego autem non commemini, ante quam sum natus, me miserum; tu si meliore98 memoria es, velim scire, ecquid de te recordere.99

Ita iocaris, quasi ego dicam eos miseros, qui nati non sint, et non eos miseros, qui mortui sunt.100 [p. 224]

Esse ergo eos dicis.

Immo, quia non sint, cum fuerint, eo miseros esse.

Pugnantia te loqui non vides? quid enim tam pugnat, quam non modo101 miserum, sed omnino102 quicquam esse, qui non sit? an tu egressus porta Capena cum Calatini103 Scipionum Serviliorum Metellorum sepulcra vides, miseros putas104 illos?

Quoniam me verbo premis,105 posthac non ita dicam, miseros esse, sed tantum miseros, ob id ipsum, quia non sint.106

Non dicis igitur: “miser est M. Crassus107, sed tantum: “miser M. Crassus”?

Ita plane.

Quasi non necesse sit, quicquid isto modo pronunties, id aut esse aut non esse! an tu dialecticis ne108 imbutus quidem es? [14] in primis enim hoc traditur: omne pronuntiatum109 (sic110 enim mihi in praesentia occurrit ut appellarem ἀξίωμα111, utar post alio, si invenero112 melius) —id ergo est pronuntiatum, quod est verum aut falsum. cum igitur dicis: “miser M. Crassus”, aut hoc dicis: “miser est Crassus”, ut possit iudicari, verum id falsumne sit, aut nihil dicis omnino.

Age, iam concedo non113 esse miseros, qui mortui sint, quoniam extorsisti, ut faterer, qui omnino non essent, eos ne114 miseros quidem esse posse. quid?115 qui vivimus, cum moriendum sit, nonne miseri sumus? quae enim potest in vita esse iucunditas, cum dies et noctes cogitandum sit iam iamque esse moriendum? [p. 225]

Ecquid116 ergo intellegis, quantum mali de humana condicione deieceris?

[15] Quonam modo?

Quia, si mors117 etiam mortuis miserum esset, infinitum quoddam et sempiternum malum haberemus in vita;118 nunc video calcem, ad quam cum sit decursum, nihil sit praeterea extimescendum. sed tu mihi videris Epicharmi,119 acuti nec insulsi120 hominis ut Siculi, sententiam sequi.

Quam? non enim novi.

Dicam, si potero, Latine. scis enim me Graece loqui in Latino sermone non plus solere quam in Graeco Latine.

Et recte quidem. sed quae tandem est Epicharmi121 ista sententia? “E/mori nolo/,122 sed me esse mo/rtuum nihil123 ae/stimo.

Iam adgnosco124 Graecum.125 sed quoniam coëgisti, ut concederem, qui mortui essent, eos miseros non esse, perfice, si potes, ut ne moriendum quidem esse miserum putem. [16]

Iam istuc quidem nihil negotii est, sed ego maiora molior.126

Quo modo hoc nihil negotii est? aut quae sunt tandem ista maiora?

Quia, quoniam post mortem mali nihil est,127 ne mors quidem128 est malum, cui proxumum129 tempus est post mortem, in quo mali nihil esse concedis: ita ne moriendum quidem130 esse malum est; id131132 est enim perveniendum esse ad id, quod non esse malum confitemur. [p. 226]

Uberius ista, quaeso. haec enim spinosiora, prius ut confitear me cogunt quam ut adsentiar. sed quae sunt ea, quae dicis te maiora moliri?

Ut doceam, si possim, non modo malum non esse, sed bonum etiam esse mortem.

Non postulo id quidem,133 aveo134 tamen audire. ut enim non efficias quod vis, tamen, mors ut malum non sit, efficies. sed nihil te interpellabo; continentem orationem audire malo.

Quid, si te rogavero135 aliquid? [17] nonne respondebis?

Superbum id quidem est, sed, nisi quid necesse erit, malo non roges.136

Geram tibi morem et ea quae vis, ut potero, explicabo, nec tamen quasi Pythius Apollo, certa ut sint et fixa, quae dixero, sed ut homunculus unus e multis probabilia coniectura sequens. ultra enim quo progrediar, quam ut veri similia videam, non habeo; certa dicent i, qui et137 percipi ea posse dicunt et se138 sapientis139 esse profitentur.

Tu, ut videtur; nos ad audiendum parati sumus. [18]

Mors igitur ipsa, quae videtur notissima res esse, quid sit, primum est videndum. sunt enim qui discessum animi a corpore putent140 esse mortem; sunt qui nullum censeant fieri discessum, sed una animum et corpus occidere, animumque in corpore extingui. qui discedere animum censent,141 alii statim dissipari, alii diu permanere, alii semper. quid sit porro ipse animus aut ubi aut unde, magna dissensio est. aliis cor [p. 227] ipsum animus142 videtur, ex quo excordes, vecordes143 concordesque144 dicuntur145 et Nasica ille prudens bis consulCorculumetegregie cordatus homo, catus Aelius Sextus”.146 Empedocles animum esse censet cordi suffusum sanguinem; aliis pars quaedam cerebri visa est animi147 principatum tenere; aliis nec cor ipsum placet nec cerebri quandam partem esse animum, [19] sed alii in corde, alii in cerebro dixerunt animi esse sedem et locum; animum autem alii animam, ut fere nostrideclarat nomen:148 nam et agere animam et efflare dicimus et animosos et bene animatos et ex animi sententia; ipse autem animus ab anima dictus est—; Zenoni149 Stoico animus ignis videtur. sed haec quidem quae dixi, cor, cerebrum, animam, ignem volgo, reliqua fere singuli. ut multo150 ante veteres, proxime autem Aristoxenus, musicus idemque philosophus, ipsius corporis intentionem quandam, velut in cantu et fidibus quae ἁρμονία151 dicitur: sic ex corporis totius natura et figura varios motus cieri tamquam in cantu sonos. [20] hic ab artificio suo non recessit et tamen dixit aliquid, quod ipsum quale esset erat multo ante et dictum et explanatum a Platone. Xenocrates152 animi figuram et quasi corpus negavit esse ullum,153 numerum154 dixit esse, cuius vis, ut iam ante Pythagorae visum erat, in natura maxuma esset. eius doctor Plato triplicem finxit animum,155 cuius principatum, id est rationem, in capite sicut in arce posuit, et duas partes parere156 voluit, iram et [p. 228] cupiditatem, quas157 locis disclusit:158 iram in pectore, cupiditatem supter159 praecordia locavit.160 [21] Dicaearchus161162 autem in eo sermone, quem Corinthi163 habitum tribus libris exponit, doctorum164 hominum disputantium primo libro multos loquentes facit; duobus Pherecratem165 quendam Phthiotam senem, quem ait a Deucalione ortum, disserentem inducit nihil esse omnino animum,166 et hoc esse nomen totum inane, frustraque167 animalia et animantis168 appellari, neque in homine inesse animum vel animam nec in bestia, vimque omnem eam, qua vel agamus quid vel sentiamus, in omnibus corporibus vivis aequabiliter169 esse fusam nec separabilem a corpore esse, quippe quae nulla sit, nec sit quicquam nisi corpus unum et simplex, ita figuratum ut temperatione naturae vigeat et sentiat. [22] Aristoteles, longe omnibusPlatonem semper excipiopraestans et ingenio et diligentia, cum quattuor nota illa genera principiorum esset complexus, e quibus omnia orerentur,170 quintam quandam naturam censet esse,171 e qua172173 sit mens; cogitare enim et providere et discere et docere et invenire aliquid et tam multa alia174 meminisse, amare odisse, cupere timere, angi laetari, haec et175 similia eorum in horum quattuor generum inesse nullo176 putat; quintum genus177 adhibet vacans nomine et sic178 ipsum [p. 229] animum ἐνδελέχειαν179 appellat180 novo nomine quasi quandam continuatam motionem et perennem.

Nisi quae me forte fugiunt,181 haec182 sunt fere183 de animo sententiae.184 Democritum enim, magnum illum quidem virum, sed levibus et rotundis corpusculis efficientem animum185 concursu quodam fortuito, omittamus; nihil est enim apud istos, quod non atomorum turba conficiat.186 [23] Harum sententiarum quae vera sit, deus aliqui187 viderit;188 quae veri simillima, magna quaestio est.189 utrum igitur inter has sententias diiudicare malumus an ad propositum redire?

Cuperem equidem utrumque, si posset, sed est difficile confundere. quare si, ut ista non disserantur, liberari mortis metu possumus,190 id agamus; sin id non potest nisi hac quaestione animorum explicata, nunc, si videtur, hoc, illud alias.

Quod malle te intellego, id puto esse commodius; efficiet enim ratio ut, quaecumque vera sit earum sententiarum quas exposui, mors aut malum non sit aut sit bonum potius. [24] nam si cor191 aut sanguis aut cerebrum est animus, certe, quoniam est corpus, interibit cum reliquo corpore;192 si anima est, fortasse dissipabitur; si ignis, extinguetur; si est Aristoxeni harmonia,193 dissolvetur. quid de Dicaearcho dicam, qui nihil omnino animum dicat esse?194 his sententiis omnibus nihil post mortem pertinere ad quemquam potest; pariter enim cum vita sensus amittitur; non sentientis [p. 230] autem nihil est ullam in partem quod intersit. reliquorum sententiae spem adferunt, si te hoc forte delectat, posse animos, cum e corporibus excesserint, in caelum quasi in domicilium suum pervenire.

Me vero delectat, idque primum ita esse velim, deinde, etiamsi non sit, mihi persuaderi tamen velim.

Quid tibi ergo opera nostra opus est? num eloquentia Platonem superare possumus? evolve diligenter eius eum librum, qui est de animo:195 amplius quod desideres nihil erit.

Feci mehercule, et quidem saepius; sed nescio quo modo, dum lego, adsentior, cum posui librum et mecum ipse de inmortalitate196 animorum coepi cogitare, adsensio omnis illa elabitur.

Quid? [25] hoc dasne aut manere animos post mortem aut morte ipsa interire?

Do vero.

Quid,197 si maneant?

Beatos198 esse concedo.

Sin intereant?

Non esse miseros, quoniam ne sint quidem; iam199 istuc coacti a te paulo ante concessimus.

Quo modo igitur aut cur mortem malum tibi videri dicis? quae aut beatos nos efficiet animis manentibus aut non miseros sensu carentis.200 [26]

Expone igitur, nisi molestum est, primum, si potes,201 animos remanere post mortem, tum, si minus id obtinebis202est enim arduum—, docebis carere omni malo mortem. ego enim istuc ipsum vereor ne203 malum sit non dico carere sensu, sed carendum esse.

Auctoribus quidem ad istam sententiam, quam vis obtineri, uti optimis204 possumus, quod in omnibus causis [p. 231] et debet et solet valere plurimum, et primum quidem omni antiquitate, quae quo propius205 aberat ab ortu et divina progenie, hoc melius ea fortasse quae erant vera206 cernebant.207

Itaque unum illud erat insitum priscis illis, quos cascos208 appellat Ennius, esse in morte sensum neque excessu vitae sic deleri hominem, ut funditus interiret; [27] idque209 cum multis aliis rebus, tum e pontificio iure et e caerimoniis210 sepulcrorum intellegi licet, quas maxumis ingeniis praediti nec tanta cura coluissent nec violatas tam inexpiabili211 religione sanxissent, nisi haereret in eorum mentibus mortem non interitum esse omnia tollentem atque delentem, sed quandam quasi migrationem commutationemque vitae, quae in claris viris et feminis dux in caelum soleret esse, in ceteris humi retineretur et permaneret tamen. [28] ex hoc et nostrorum opinioneRomulus in caelo cum diis agit aevum212, ut famae adsentiens dixit Ennius, et apud Graecos indeque perlapsus ad nos et usque ad Oceanum Hercules213 tantus et tam praesens habetur deus; hinc Liber Semela natus eademque famae celebritate Tyndaridae fratres, qui non modo adiutores in proeliis victoriae populi Romani, sed etiam nuntii fuisse perhibentur. quid? Ino214 Cadmi215 filia nonne216 Λευκοθέα nominata a Graecis Matuta217 habetur a nostris?218 quid? totum prope caelum, ne pluris persequar,219 nonne humano genere completum est? [29] si vero scrutari vetera et ex is220 ea quae scriptores Graeciae prodiderunt eruere [p. 232] coner, ipsi illi maiorum gentium dii221 qui habentur222 hinc nobis223 profecti in caelum reperientur.224 quaere, quorum demonstrentur225226 sepulcra in Graecia; reminiscere, quoniam es initiatus,227 quae tradantur mysteriis:228 tum denique, quam hoc late pateat, intelleges.229 sed qui nondum ea quae multis post annis homines tractare coepissent230 physica231 didicissent,232 tantum sibi persuaserant, quantum natura admonente cognoverant,233 rationes et causas rerum non tenebant, visis234 quibusdam saepe movebantur, isque maxime nocturnis, ut viderentur ei,235236 qui vita excesserant, vivere. [30]

Ut porro firmissimum hoc adferri videtur237 cur deos esse credamus, quod238 nulla gens tam fera, nemo omnium239 tam sit240 inmanis,241 cuius mentem non imbuerit deorum242 opinio (multi de diis prava sentiuntid enim243 vitioso more effici solet—, omnes tamen esse vim et naturam divinam arbitrantur, nec vero id conlocutio hominum aut consessus244 efficit,245 non institutis opinio est246 confirmata, non legibus; omni247 autem in re consensio omnium248 gentium lex naturae putanda est249)—quis est igitur, qui suorum mortem primum non eo lugeat, quod eos orbatos vitae commodis arbitretur? tolle [p. 233] hanc opinionem, luctum sustuleris. nemo enim maeret suo250 incommodo: dolent fortasse et anguntur, sed illa lugubris lamentatio fletusque maerens ex eo est, quod eum, quem dileximus, vitae commodis privatum arbitramur idque sentire.251 atque haec ita sentimus natura duce, nulla ratione nullaque doctrina. Maxumum vero argumentum252 est naturam ipsam de inmortalitate animorum tacitam iudicare, quod omnibus curae sunt, et maxumae253 quidem, quae post mortem futura sint.254serit arbores, quae alteri255 saeclo256 prosint”, ut ait Statius in Synephebis,257 quid spectans258 nisi etiam postera saecula ad se pertinere? ergo arbores seret diligens agricola, quarum aspiciet bacam ipse numquam; vir magnus leges instituta rem publicam non seret?259260 quid procreatio liberorum, quid propagatio261 nominis, quid adoptationes filiorum, quid testamentorum diligentia, quid ipsa sepulcrorum monumenta elogia significant nisi nos futura etiam cogitare?

Quid? [32] illud262 num dubitas, quin specimen naturae capi deceat ex optima quaque natura? quae est melior igitur in hominum genere natura quam eorum, qui se natos ad homines iuvandos tutandos conservandos arbitrantur? abiit ad deos Hercules: numquam abisset, nisi, cum inter homines esset, eam sibi viam263 munivisset. vetera iam ista et religione omnium consecrata: quid in hac re p. tot tantosque viros ob rem p.264 interfectos cogitasse arbitramur? isdemne ut finibus nomen suum quibus vita terminaretur? nemo umquam sine magna spe inmortalitatis se pro patria offerret [p. 234] ad mortem. [33] licuit esse otioso Themistocli, licuit Epaminondae, licuit, ne et265 vetera et externa quaeram, mihi; sed nescio quo modo inhaeret in266 mentibus quasi saeclorum quoddam augurium futurorum, idque in maximis ingeniis altissimisque animis et existit267 maxime et apparet facillime. quo268 quidem dempto quis tam esset amens, qui semper in laboribus et periculis viveret? [34] loquor de principibus; quid?269 poëtae nonne post270 mortem nobilitari271 volunt? unde272 ergo illud:

Aspicite, o cives, senis273 Enni274275 imaginis formam:276
Hic vestrum panxit277 maxima facta patrum?278
mercedem gloriae flagitat ab is quorum patres adfecerat gloria, idemque:
Nemo me lacrimis ... 279
Cur? volito vivos per ora virum.280
281 sed quid poëtas?282 opifices post mortem nobilitari283 volunt. quid enim Phidias sui similem speciem inclusit in clupeo Minervae, cum inscribere nomen284 non liceret? quid?285 nostri philosophi nonne in is libris ipsis, quos scribunt de contemnenda gloria, sua nomina inscribunt? [35]

Quodsi omnium consensus naturae vox est, omnesque286 qui ubique sunt consentiunt esse aliquid, quod ad eos pertineat qui vita cesserint,287 nobis quoque idem existimandum est, et si, quorum aut ingenio aut virtute [p. 235] animus excellit,288 eos arbitrabimur,289 quia natura optima sint, cernere naturae vim maxume, veri simile est, cum optumus quisque maxume posteritati serviat, esse aliquid, cuius is post mortem sensum sit habiturus. [36]

Sed ut deos esse natura opinamur, qualesque290 sint, ratione cognoscimus,291 sic permanere animos arbitramur consensu nationum omnium, qua in sede maneant qualesque sint, ratione discendum est. cuius ignoratio292 finxit inferos easque formidines, quas tu contemnere non sine causa videbare. in terram enim cadentibus corporibus isque humo tectis, e quo293 dictum est humari, sub terra censebant reliquam vitam agi mortuorum; quam eorum opinionem magni errores consecuti sunt, quos auxerunt poëtae. [37] frequens enim consessus294295 theatri, in quo sunt mulierculae et pueri, movetur audiens tam grande carmen:

A/dsum296 atque advenio A/cherunte297 vi/x via alta atque a/rdua
Pe/r speluncas sa/xis structas a/speris pende/ntibus
Ma/xumis, ubi ri/gida constat cra/ssa298 caligo i/nferum,299
tantumque valuit errorqui mihi quidem iam sublatus videtur—, ut, corpora cremata cum scirent, tamen ea fieri apud inferos fingerent, quae sine corporibus nec fieri possent300 nec intellegi. animos enim per se301 ipsos viventis302 non poterant mente complecti, formam aliquam figuramque quaerebant. inde Homeri tota νέκυια,303 inde ea quae meus amicus Appius νεκυομαντεῖα faciebat, inde304 in vicinia305 nostra Averni lacus, [p. 236]
u/nde animae excita/ntur obscura u/mbra opertae,306307 ima/gines
mo/rtuorum, alto o/stio308309 Acheru/ntis,310 salso sa/nguine.311
has tamen imagines loqui volunt, quod fieri nec sine lingua nec sine palato nec sine faucium laterum pulmonum vi et figura potest. nihil enim animo videre poterant, ad oculos omnia referebant. [38]

Magni autem est ingenii sevocare312 mentem a sensibus et cogitationem ab consuetudine313 abducere.314315 itaque credo equidem etiam alios tot saeculis, sed quod316 litteris exstet,317 Pherecydes Syrius318 primus319 dixit animos esse hominum sempiternos, antiquus320 sane; fuit enim meo regnante gentili. hanc opinionem discipulus eius Pythagoras maxime confirmavit, qui cum Superbo regnante in Italiam venisset, tenuit Magnam illam Graeciam cum honore321 disciplina, tum etiam auctoritate, multaque saecula postea sic viguit Pythagoreorum nomen, ut nulli alii docti viderentur.322 sed redeo ad antiquos. rationem illi sententiae suae non fere reddebant, nisi quid erat numeris aut descriptionibus323 explicandum: [39] Platonem ferunt, ut Pythagoreos cognosceret, in Italiam venisse324 et didicisse325 Pythagorea omnia primumque [p. 237] de animorum aeternitate non solum sensisse idem quod Pythagoram, sed rationem etiam attulisse. quam, nisi quid326 dicis, praetermittamus et hanc totam spem inmortalitatis relinquamus.

An tu cum me in summam exspectationem adduxeris, deseris?327 errare mehercule328329 malo cum Platone, quem tu quanti facias scio et quem ex tuo ore admiror, quam cum330 istis vera sentire. [40]

Macte331 virtute!332 ego enim ipse cum eodem ipso333 non invitus erraverim. num igitur dubitamus—? an sicut pleraque? quamquam hoc quidem minime; persuadent enim mathematici terram in medio mundo sitam ad universi caeli complexum quasi puncti instar optinere, quod κέντρον334 illi vocant; eam porro naturam esse quattuor omnia gignentium corporum, ut, quasi partita habeant inter se ac divisa momenta, terrena et umida335 suopte nutu et suo pondere ad paris angulos in terram et in mare336 ferantur, reliquae duae partes, una ignea altera animalis, ut illae superiores337 in medium locum mundi gravitate ferantur et pondere, sic hae rursum338 rectis lineis in caelestem339 locum subvolent, sive ipsa natura superiora adpetente sive quod a gravioribus leviora340 natura repellantur. quae cum constent,341 perspicuum debet esse animos, cum e corpore excesserint, sive illi sint animales, id est spirabiles,342 [p. 238] sive ignei, sublime ferri. [41] si vero aut numerus quidam sit343 animus, quod subtiliter magis quam dilucide dicitur, aut344 quinta illa non nominata magis quam non intellecta natura, multo etiam integriora ac puriora sunt, ut a terra longissime se345 ecferant.346347 Horum igitur aliquid ... animus,348 ne349 tam vegeta350351 mens aut in corde cerebrove aut in Empedocleo sanguine demersa iaceat. Dicaearchum vero cum Aristoxeno aequali et condiscipulo suo, doctos sane homines, omittamus; quorum alter ne352 condoluisse quidem umquam videtur, qui animum353 se habere non sentiat, alter ita delectatur suis cantibus, ut eos etiam ad haec transferre conetur. harmonian354355 autem ex intervallis sonorum nosse possumus, quorum varia compositio etiam harmonias356 efficit pluris; membrorum vero situs357 et figura corporis vacans animo quam possit harmoniam358 efficere, non video.359 sed hic quidem, quamvis eruditus sit, sicut est, haec magistro concedat Aristoteli, canere ipse doceat; bene enim illo Graecorum proverbio praecipitur: “quam quisque norit artem, in hac se exerceat.”360 [42] illam vero funditus eiciamus individuorum corporum levium et rutundorum361 concursionem fortuitam, quam tamen362 Democritus concalefactam et spirabilem,363 id est animalem, esse volt. is autem animus, qui, si364 est horum quattuor365 generum, ex quibus366 omnia constare [p. 239] dicuntur,367 ex inflammata anima constat, ut potissimum videri video368 Panaetio, superiora capessat necesse est. nihil enim habent haec duo genera proni et supera semper petunt. ita, sive dissipantur, procul a terris id evenit, sive permanent et conservant habitum suum, hoc etiam magis necesse est ferantur ad caelum et ab is perrumpatur et dividatur crassus hic et concretus aër, qui est terrae proximus. calidior est enim vel potius ardentior369 animus quam est370 hic aër,371 quem modo dixi crassum atque concretum; quod ex eo sciri372 potest, quia corpora nostra terreno principiorum genere confecta ardore animi concalescunt. [43] accedit373 ut eo facilius animus evadat ex hoc aëre, quem saepe iam appello, eumque perrumpat, quod nihil est animo velocius, nulla est celeritas quae possit cum animi celeritate contendere. qui si permanet incorruptus suique similis, necesse est ita feratur, ut penetret et dividat omne caelum hoc, in quo nubes imbres ventique coguntur,374 quod et umidum375376 et caliginosum est propter exhalationes377 terrae.

Quam regionem cum superavit animus naturamque sui similem contigit et adgnovit,378 iunctis379 ex anima tenui et ex ardore solis temperato ignibus insistit380 et finem altius se ecferendi381 facit. cum enim sui similem et levitatem et calorem adeptus est,382 tamquam paribus examinatus ponderibus nullam in partem movetur, eaque ei demum naturalis est sedes, cum ad sui simile penetravit; in quo nulla re egens aletur et sustentabitur isdem rebus, quibus astra sustentantur383 et aluntur. [p. 240]

Cumque corporis facibus inflammari soleamus ad omnis fere cupiditates eoque magis incendi, quod is aemulemur, qui ea habeant quae nos habere cupiamus, profecto beati erimus, cum corporibus relictis et cupiditatum et aemulationum erimus expertes; [44] quodque384 nunc facimus, cum laxati curis sumus, ut spectare aliquid velimus et visere, id multo tum faciemus liberius385 totosque nos in contemplandis rebus perspiciendisque ponemus, propterea quod et natura inest in mentibus nostris insatiabilis quaedam cupiditas veri videndi et orae ipsae locorum illorum, quo pervenerimus, quo faciliorem nobis cognitionem rerum caelestium, eo maiorem cognoscendi cupiditatem dabant. [45] haec enim pulchritudo etiam in terrispatritam386 illam387 etavitam”, ut ait Theophrastus, philosophiam388 cognitionis cupiditate incensam excitavit. praecipue vero fruentur ea, qui tum etiam, cum has terras incolentes circumfusi erant caligine, tamen acie mentis dispicere389 cupiebant.

Etenim si nunc aliquid adsequi se390 putant, qui ostium Ponti viderunt et eas angustias, per quas penetravit ea quae est nominata

Argo/,391 quia Argivi i/n ea392 delecti/393 viri
Vecti/ petebant pe/llem inauratam a/rietis,
aut i qui Oceani freta illa viderunt, “Europam394 Libyamque395 rapax ubi dividit unda”, quod tandem spectaculum fore putamus, cum totam terram contueri licebit eiusque cum situm, formam, circumscriptionem, tum et habitabiles regiones et rursum396 omni cultu propter vim frigoris aut caloris vacantis? [46] nos enim ne [p. 241] nunc quidem oculis cernimus ea quae videmus; neque est enim397 ullus sensus in corpore, sed, ut non physici398 solum docent verum etiam medici, qui ista aperta et patefacta viderunt, viae quasi quaedam sunt ad oculos, ad auris, ad naris399 a sede animi perforatae. itaque saepe aut cogitatione aut aliqua vi morbi impediti apertis atque integris et oculis et auribus nec videmus nec audimus, ut400 facile intellegi possit animum et videre et audire, non eas partis quae quasi fenestrae sint animi,401 quibus tamen sentire nihil queat mens, nisi id agat et adsit. quid, quod402 eadem mente res dissimillimas comprendimus,403 ut colorem, saporem, calorem, odorem, sonum? quae numquam quinque nuntiis animus404 cognosceret, nisi ad eum omnia referrentur et is omnium iudex solus esset. atque ea profecto tum multo puriora et dilucidiora cernentur, cum, quo natura fert,405 liber animus pervenerit.406 [47] nam nunc quidem, quamquam foramina illa, quae patent ad animum407 a corpore, callidissimo408 artificio natura fabricata409 est, tamen terrenis concretisque corporibus sunt intersaepta410 quodam modo: cum autem nihil erit praeter animum, nulla res obiecta impediet, quo minus percipiat, quale quidque sit.

Quamvis copiose haec diceremus, si res postularet, quam multa, quam varia, quanta spectacula animus in locis caelestibus esset411 habiturus. [48] quae quidem412 cogitans soleo413 saepe mirari non nullorum insolentiam philosophorum, qui naturae cognitionem admirantur eiusque inventori et principi gratias exultantes414 agunt eumque venerantur ut deum; liberatos enim se per [p. 242] eum dicunt gravissimis dominis, terrore sempiterno et diurno ac nocturno415 metu. quo terrore? quo metu? quae est anus tam delira quae timeat ista, quae vos videlicet, si physica416 non didicissetis, timeretis, “Acherunsia417 templa alta Orci, pallida leti, nubila418 tenebris loca”? non pudet philosophum in eo gloriari, quod haec non timeat et quod falsa esse cognoverit? e quo intellegi potest, quam acuti natura sint, quoniam haec sine doctrina credituri fuerunt. [49] praeclarum autem nescio quid adepti sunt, quod419 didicerunt se, cum tempus mortis venisset, totos esse perituros. quod ut420 ita sitnihil enim pugno—, quid habet ista res aut laetabile421 aut gloriosum? Nec tamen mihi sane quicquam occurrit, cur non Pythagorae sit et Platonis vera sententia. ut enim rationem422 Plato nullam adferret423vide, quid homini tribuam—, ipsa auctoritate424 me frangeret: tot autem rationes attulit, ut velle ceteris, sibi certe persuasisse videatur. [50]

Sed plurimi contra nituntur animosque quasi capite damnatos425 morte multant, neque aliud est quicquam cur incredibilis is animorum videatur aeternitas, nisi quod nequeunt qualis animus sit vacans corpore intellegere et cogitatione426 comprehendere.427 quasi vero intellegant, qualis sit428 in ipso corpore, quae conformatio, quae magnitudo, qui locus; ut,429 si iam possent in homine vivo430 cerni omnia quae nunc tecta sunt, casurusne in conspectum videatur animus, an tanta [p. 243] sit eius tenuitas, ut fugiat aciem? [51] haec reputent isti qui negant animum sine corpore se intellegere posse: videbunt, quem in ipso corpore intellegant. mihi quidem naturam animi intuenti multo difficilior occurrit cogitatio, multo obscurior, qualis animus in corpore sit tamquam alienae domi,431 quam qualis, cum exierit et in liberum caelum quasi domum suam venerit. si432 enim, quod numquam vidimus, id quale sit intellegere non possumus, certe et deum ipsum et divinum animum corpore433 liberatum cogitatione434 complecti possumus. Dicaearchus435 quidem et436 Aristoxenus, quia difficilis erat animi quid437 aut qualis esset intellegentia, nullum omnino animum esse dixerunt. [52] est illud quidem vel maxumum animo ipso animum438 videre, et nimirum hanc habet vim praeceptum Apollinis, quo monet ut se quisque noscat.439 non enim credo id praecipit, ut membra nostra aut staturam figuramve noscamus; neque nos corpora sumus, nec ego tibi haec dicens corpori tuo dico. cum igiturnosce tedicit, hoc dicit: “nosce animum tuum.” nam corpus quidem quasi vas est aut aliquod animi receptaculum; ab animo tuo quicquid440 agitur, id agitur a te. hunc igitur nosse nisi divinum esset, non esset441 hoc acrioris cuiusdam animi praeceptum tributum deo sc. hoc se ipsum posse cognoscere442. [53]

Sed si, qualis sit animus, ipse animus nesciet,443 dic [p. 244] quaeso, ne esse444 quidem se sciet, ne moveri quidem se? ex quo illa ratio nata est Platonis, quae a Socrate est in Phaedro445 explicata, a me autem posita est in sexto libro de re p.: “Quod semper movetur, aeternum446 est; quod autem motum adfert alicui quodque ipsum agitatur aliunde,447 quando finem habet motus, vivendi finem habeat necesse est. solum igitur, quod se ipsum movet, quia numquam deseritur a se,448 numquam ne moveri quidem desinit; quin etiam ceteris quae moventur hic fons, hoc449 principium est movendi. [54] principii autem nulla est origo; nam e principio oriuntur omnia, ipsum autem nulla ex re alia nasci potest; nec enim esset id principium, quod gigneretur aliunde. quod si numquam oritur, ne450 occidit quidem umquam; nam principium extinctum nec ipsum ab alio renascetur nec ex451 se aliud creabit, siquidem necesse est a principio oriri omnia. ita fit, ut motus principium ex eo sit, quod ipsum a se movetur; id autem nec nasci potest nec mori, vel concidat omne caelum omnisque natura et452 consistat necesse est nec vim ullam nanciscatur, qua a453 primo inpulsa moveatur. cum pateat igitur aeternum id esse, quod se ipsum moveat, quis est qui hanc naturam animis esse tributam neget? inanimum est enim omne, quod pulsu agitatur externo; quod autem est animal, id motu cietur454 interiore [p. 245] et suo; nam haec est propria natura animi atque vis. quae si est una ex omnibus quae se ipsa semper [55] moveat,455456 neque nata certe est et aeterna est”.457 licet concurrant omnes plebei philosophisic enim i, qui a Platone et Socrate et ab ea familia dissident, appellandi videntur—, non modo nihil umquam tam eleganter458 explicabunt, sed ne hoc quidem ipsum quam subtiliter459 conclusum sit intellegent. sentit igitur animus se moveri; quod cum sentit, illud460 una sentit, se vi sua, non aliena moveri, nec accidere posse ut ipse umquam a se deseratur.461 ex quo efficitur aeternitas, nisi quid habes ad haec.462

Ego vero facile sim463 passus ne in mentem quidem mihi aliquid contra venire; ita isti faveo sententiae.

Quid? [56] illa tandem num leviora censes, quae declarant inesse in animis hominum divina quaedam?464 quae si cernerem quem ad modum nasci possent,465 etiam466 quem ad modum interirent viderem. nam sanguinem bilem pituitam ossa nervos venas, omnem denique membrorum et totius corporis figuram videor posse dicere unde concreta et quo modo facta sint: animum ipsumsi nihil esset in eo nisi id, ut per eum viveremus, tam natura putarem467 hominis vitam sustentari quam vitis, quam arboris; haec enim etiam468 dicimus vivere. item si nihil469 haberet animus hominis nisi ut appeteret aut fugeret, id quoque esset ei commune cum bestiis.470 [57] Habet primum memoriam, et eam infinitam [p. 246] rerum innumerabilium. quam471 quidem Plato472 recordationem esse volt vitae superioris. nam in illo libro, qui inscribitur Menon,473 pusionem quendam Socrates interrogat quaedam geometrica de dimensione quadrati. ad ea sic ille respondet474 ut puer, et tamen ita faciles interrogationes sunt, ut gradatim475 respondens eodem perveniat, quo si476 geometrica didicisset. ex quo effici volt Socrates, ut discere nihil aliud sit nisi recordari. quem locum multo etiam accuratius explicat in eo sermone, quem habuit eo ipso die, quo excessit e477 vita; docet enim quemvis, qui omnium rerum rudis esse videatur, bene interroganti478 respondentem479 declarare se non tum480 illa discere, sed reminiscendo recognoscere, nec vero fieri ullo modo posse, ut a pueris tot rerum atque tantarum insitas et quasi consignatas481 in animis notiones, quas482 ἐννοίας483 vocant, haberemus, nisi animus, ante quam in corpus intravisset, in rerum cognitione viguisset. [58] cumque nihil esset ... ,484 ut omnibus locis a Platone disseriturnihil enim485 putat esse, quod oriatur et intereat, idque solum esse,486 quod semper tale sit quale487 est (ἰδέαν appellat ille, nos speciem)—, non potuit animus haec in corpore inclusus488 adgnoscere,489490 cognita attulit; ex quo tam multarum rerum491 cognitionis admiratio tollitur. neque ea plane [p. 247] videt animus, cum repente in492 tam insolitum tamque perturbatum domicilium inmigravit, sed cum se collegit493 atque recreavit, tum adgnoscit494 illa reminiscendo.495 [59] ita nihil est aliud discere496 nisi recordari. Ego autem maiore497 etiam quodam modo memoriam admiror. quid est enim illud quo498 meminimus, aut quam499 habet vim aut unde naturam?500 non quaero, quanta memoria Simonides fuisse dicatur, quanta Theodectes, quanta501 is, qui a Pyrrho502 legatus ad senatum est missus, Cineas,503 quanta nuper Charmadas,504 quanta, qui modo fuit, Scepsius505 Metrodorus, quanta noster Hortensius: de communi hominum506 memoria loquor, et eorum maxume qui in aliquo maiore studio et arte versantur, quorum quanta mens sit, difficile est existimare; ita multa meminerunt. [60] Quorsus igitur haec spectat oratio? quae sit illa vis et unde sit, intellegendum507 puto. non est certe nec cordis nec sanguinis nec cerebri nec atomorum; animae sit ignisne508 nescio, nec me pudet ut istos fateri nescire quod nesciam:509 illud, si ulla alia de re obscura adfirmare510 possem, sive anima sive ignis sit animus, eum iurarem511 esse divinum. quid enim, obsecro te, terrane tibi hoc512 nebuloso et caliginoso caelo aut sata aut concreta videtur tanta vis memoriae? si quid sit [p. 248] hoc non vides, at quale sit vides; si ne id quidem, at quantum sit513 profecto vides. [61] quid igitur? utrum capacitatem514 aliquam in animo515 putamus esse, quo tamquam in aliquod vas ea quae meminimus infundantur? absurdum id quidem; qui enim fundus aut quae talis animi figura intellegi potest aut quae tanta omnino capacitas? an inprimi quasi ceram animum516 putamus, et esse517 memoriam signatarum rerum in mente vestigia? quae possunt verborum, quae rerum ipsarum esse vestigia,518 quae porro tam inmensa519 magnitudo, quae illa tam multa possit effingere?

Quid? [62] illa vis quae tandem est quae investigat occulta, quae inventio atque excogitatio dicitur? ex hacne tibi terrena mortalique natura et caduca concreta ea520 videtur? aut qui primus, quod summae sapientiae Pythagorae visum est, omnibus rebus imposuit nomina? aut qui dissipatos homines congregavit et ad societatem vitae convocavit,521 aut qui sonos vocis, qui infiniti videbantur, paucis litterarum notis terminavit, aut qui errantium stellarum cursus praegressiones institutiones522 notavit? omnes magni; etiam superiores, qui fruges, qui vestitum, qui tecta, qui cultum vitae, qui praesidia contra feras invenerunt, a quibus mansuefacti et exculti a necessariis artificiis ad elegantiora523 defluximus. nam et auribus oblectatio magna parta est inventa524 et temperata varietate et natura sonorum, et astra suspeximus cum525 ea quae sunt infixa certis locis, tum illa non re sed vocabulo [p. 249] errantia, quorum conversiones omnisque motus qui animo526 vidit, is docuit similem animum suum eius esse, qui ea fabricatus esset in caelo. [63] nam cum Archimedes lunae solis quinque errantium motus in sphaeram527 inligavit, effecit528 idem quod ille, qui in Timaeo529 mundum aedificavit, Platonis deus, ut tarditate et celeritate dissimillimos motus una regeret conversio. quod si in hoc mundo fieri sine deo non potest, ne in sphaera530 quidem eosdem motus Archimedes sine531 divino ingenio532 potuisset imitari. [64] Mihi vero ne haec quidem notiora et inlustriora carere vi divina videntur, ut533 ego aut poëtam grave534 plenumque carmen sine caelesti aliquo mentis instinctu putem fundere, aut eloquentiam sine maiore quadam vi fluere abundantem sonantibus verbis uberibusque sententiis. philosophia vero, omnium535 mater artium, quid est aliud nisi, ut Plato, donum, ut ego, inventum deorum? haec nos primum ad illorum cultum, deinde ad ius hominum, quod situm est in generis humani societate, tum ad modestiam magnitudinemque animi erudivit,536 eademque ab animo tamquam ab oculis caliginem dispulit, ut omnia supera infera537 prima ultima media videremus.