This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[118]
nos vero, si quid tale acciderit, ut a deo denuntiatum
videatur ut exeamus e vita, laeti et agentes gratias
pareamus emittique nos e custodia et levari vinclis1
arbitremur, ut aut in aeternam et plane2 in3 nostram [p. 279]
domum remigremus aut omni sensu molestiaque careamus; sin autem nihil denuntiabitur, eo tamen simus4
animo, ut horribilem illum diem aliis nobis faustum
putemus nihilque in malis ducamus, quod sit vel5 a
diis inmortalibus6 vel a7 natura parente omnium constitutum. non enim temere nec8 fortuito9 sati et creati
sumus, sed profecto fuit quaedam vis, quae generi
consuleret humano nec id gigneret aut aleret, quod
cum exanclavisset omnes labores, tum incideret in
mortis malum sempiternum:10 portum potius paratum
nobis et perfugium putemus.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

